Observ. 47. Individuum illud est caput bestiae septimum; sive rex, post quinque et unum, alter; ipse octavus, idemque e septem. — Ex septem capitibus sive regibus est, quatenus papa est: ipse autem octavus est, sive bestia ipsa, non caput duntaxat; non
-Quatenus papa est, sed quatenus novam et plane singularem malitiam
ex abysso affert. Similitudo rem illustrabit: arbor septem ramorum, quorum sex sint graciliores, et septimus valde crassus; si sex decisi , sint, et septimus supersit, manet arbor. Conf. Erk. Offend. p. 885. Prius autem dicitur octavus, quam e septem: quia non prius papam aget, quam hominem peccati. Germanica mea exegesis cum paren- thesibus cel. D. Langii haec est: Bestia, respectu. capitis ultima, vel potius (non habet certum ipse commentator, ), eo tempore, quando ultimum caput, ac proprie bestia ipsa, tanquam octavus, grassatur, est persona singularis (quae tamen non erit papa ul- lus) etc. Epier. p. 387. Resp. Formula, vel potius, non habet dubi- tationem de re, sed tantummodo inadaequatae locutioni subjungit adaequatam, quarum collatio lectori non sit inutilis. Ultimus ille papa, omnibus longe pejor, causa nulla est, quin eum habeat interi- tum, quiAp. 49, 20. descriptus, Babylonis vastationem subsequitur.
Observ. 18. Is est Impius, Homo peccati, Filius perditionis, Adversarius et Elatus, Nefarius. — Sic eum Scriptura appellat, praesertim Paulus, 2 Thess. 2,3. Quem ad locum quae notavi, ea hice velim respici.
Observ. 19. Idem dicitur, usitatissimo vocabulo, antichristus. — Nomen antichristi, ubi non adhibentur Epistolae Johannis, extra quas id in Scriptura non oceurrit, commodissime seponitur, propter homonymiam. Dicitur enim vel de antichristianismo sub apostolo- rum tempora exorto, quo sensu ipse Johannes jam tum non unum, sed multos antichristos esse factos scripsit, 4. ep.c. 2. v.18. vel de popotu per complura jam secula dominante, quo sensu plerique Pro- testantium accipiunt: vel de Homine peccati in individuo, ut inpri- mis Theologus Halensis adhibet. Ego non utor vocabulo in tantam adducto ambiguitatem, praeterquam ubi aut Epistolas Johannis tracto, aut sententias aliorum, qui utuntur, refero: et, si in Apocalypsi trac- tanda uterer, (quanquam Nefarius ille se dewm perhibebit, non Chri- stum,) eodem uterer sensu, quo Theologus Halensis, qui tamen ne- gat, me rectam habere de antichristo ideam. Epicr. p. 375. 389. Non negaret, si Praefationi saltem meae vacasset attente _perle- gendae. ;
Obsery. 20. Cum bestia simul potestatem quasi reges accipiunt decem cornua sive reges unam horam. — Id aperte dicitur Ap. 47,412. Bestia innuitur individualis: et una hora est gerendi regni, quippe quod decem cornua mox dant bestiae. Bestia modo diceba- tur non esse: quare potestatem denuo accipit, et cum ea reges, qui hora interjecta suam quoque potestatem tam recentem dant bestiae.
Observ. 24. Tota vis monarchiae Romanae in decem regna divisae conferetur in bestiam. — Id dicitur ibidem versu 15. 46. 47. Reges decem, non modo decem regna, erunt; reges autem, prorsus dediti bestiae, mirabili consensione.
Observ. 22. Decem cornua, et bestia, meretricem vastabunt. — Id dicifur ibidem, versu16. Momentosissima particula, xa, et: vulgo obliterata, vindicatur suo loco.
Observ. 23. Postremo bestia, cum decem cornibus, ceterisque regibus terrae, in magnam illam cladem irruet. — Id seriptum est Ap. 19, 49., ubi sub regibus terrae, decem cornua contineri, patet ex cap. 47, 44. 47. fin.
666 a APOC. XI, 4.
Observ. 24. Huice considerationi Daniel, quacunque eum ra- tione interpretere, non officit. — Quae hactenus ex Apocalypsi di- dicimus, ea nos ad ipsum bestiae decemque cornuum exitum perdu- cunt, et per se plana sunt, neque per Danielem, sive Langiana, sive alia ejus interpretatio vera est, labefactantur. Fac, bestiam quartam apud Danielem esse regnum Graeco-Syriacum: aut cornu parvum esse Muhammedem: (quam sententiam certe Epicrisis ratione minus idonea -refutat, p. 404. 8.) aut denique decem cornua apud Danielem alia esse, atque apud Johannem: (etenim post decem cornua cornu apud illum surgit, c. 7,24. inChaldaico; apud hune autem decem cornua simul cum bestia regnum accipiunt, c. 17,42.) horum nil im- terpretationi obest meae. Nam quemadmodum bestia apocalyptica similitudinem quandam habet etiam cum tertia, secunda, prima Da- nielitica, ut vidimus Thesi V., obs. 2. nec tamen idcirco eadem est cum ulla earum: sic similitudo bestiae apocalypticae cum quarta Da- nielitica non eandem bestiam infert. Hoc in gratiam eorum dixerim, qui Danielem aliter interpretantur, atque nos Apocalypsin, vel certe de Danielis interpretatione dubitant. Sed progrediamur.