Nee offert Spiritus sanctus gratiam si velimus, sed inspirat ut velimus. Ipsa potestas, ipsa voluntas, ipsa actio custodiendi est a Spiritu, qui movet et applicat ad agendum, sustentat in agendo, removet impedimenta, et promovet ad eum gradum ad quem visum est ei nos perducere. Recte Augustinus, A nobis custodimur, sed non de nobis ; liberi sumus, sed in quantum liberati ; domini sumus actionum nostrarum, sed sub domino ; non tam duT£^6u<sioi quam ■jcrE^ouff/o/ ; subordinatio hie, non coordinatio. Nee uUa libertatis hie Itesio, quia ut fortiter in nobis agit Spiritus, sic suavitcr, salvo nostro agendi modo. Praevium enim semper est mentis judicium. Non ergo laborandum tantum est nobis, sed et orandum ; non innitendum (aa) tantum, sed et Spiritui innitendum, fustra enim (ut pulchre Bernardus) niti- tur qui non innititur.
3. lu^uyia inter mandatum evangelicum et vires simul administratas. Custodi, sed per Spiritum ; Spiritus indit vires, jubet, sed juvat ; operativa enim sunt verba, ut in creationej^«^ etfuit. Sed hoc in foederatis tantum ; nee aliis tamen mandando illuditur, quia vellieat eorum conscientias ; eHcit contumaciam, ut quodammodo convicti sint, licet non victi. Vocat eos Deus, et provocat ulterius quam ipsi vellent. Quomodo alias resisterent Spiritui sancto nisi ei reniterentur ad altiora ducenti ? Sed potuit Deus toUere banc contumaciam ; recte, volenti enim hominem salvum facere, nullum humanum resistit arbitrium, ut Augustinus. Cur ergo non toUit ? Tu quis homo ? Salva maneat summo regi sua prterogativa. Non ergo sequitur ratio a mandato ad vires nostras, sed ad vires a Spiritu sancto sup- peditatas. Agit Deus nobiscum per modum collationis, loquitur ad modum nostrum, sed agit ad modum suum ; humanitus loquitur, sed divinitus operatur, et dum vocat omnes, per Spiritum evocat suos. Ne ergo qujer- amus subsidium desidiae ab infirmitate nostra, quia dabit Spiritum sanctum petentibus. Rogandus, flagitandus ergo Deus, ut Spiritus sui luce nos dirigat, virtute fulciat, solatio erigat, robore sustentet. Apostohs, cum pericula ingravescerent, crevit animus, sufSciente illis invictum adversus omnia robur Spiritu sancto, ut flores pluvia decidui flaccescunt, donee soils radiis erigantur ; idem nos patimur si Spiritus non aflfulgeat. Ut Sampson rasa cassarie nihil aliis validior, sic nos, nisi Spiritus moneat, moveat, removeat impedimenta, et ad summum gradum paulatim promoveat. Spiritus hie petentibus promittitur, obedientibus datur, a non resistentibus et extin- guentibus eustoditur. Agite ergo ; quid resistamus ? quid causemur ? vela pandamus huie Spiritu. Aperiamus portas nostras huic regi ; animorum nostrorum sedes vacivas faciamus huic hospiti. Et 0 felices nos tali hoa- pite ! ut rationalis hie spiritus statuit nos in creaturarum ordine supra animalia quae in ventrem prona finxit Deus ; sic Spiritus hie sanctus nos supra vulgarem hominum censum elevat. Christi spiritu imbutus subiimius
560 ANTIDOTUil CONTRA NAUFRAGIUM FIDEI ET BON.E CONSCIENTLa!.
quiddam est quam rcliqui homines. Omuia infra se videt, utpote quae nihil juris habeant in spiritum. Quicquid ab orbe condito heroicum, et supra modum humanum, id totum ab hoc Spiritu. Christiaui hoc muni- menturn habeutos in pectoro, adversus omnia mala intrepidi steterunt.
Ut omnia contrahamus ; depositum hoc pra3clarum a Christo nobis relic- turn, ab apostolis traditum, a patribus per omnium seculorum memoriam propagatum, a majoribus nostris do manu in manum transmissum, san- guine tot martyrum obsignatum, principum authoritate firmatum, legibus munitum, divinitus defensum, omni modo commendatissimum, tueamur ipsi, ut et preciosissimum thesaurum posteris relinquamus. Debemus hoc (academici) Christo, debemus ecclesiae Christi sponsor, debemus matri aca- demioe, debemus hoc pia3 juventuti indies hie succrescenti. Quorsum academia, quorsum tot indulta privilegia, et prasclare fundata collegia, nisi ut hie felicia alantur ingenia in spem ecclesia} ? Nisi ut iis studeamus in terris quorum fructus nos manet in coelo ? Hoc ergo unum agamus, in hoc simus nos, qui sacra3 huie militise nomina dedimus ; ut pectora nostra hoc deposito locupletemus ipsi, et deinde stillemus ut ros super sitibundas populi mentes. Hd^ioya nobis ne sint e'fya, summae enim infelicitatis est (ut bene philosophus) singula speculari. Caeteris suus locus et ordo sit, sed suus. Formicas dicunt eandem terere semitam, sic et nos. Saepe obversetur nobis depositi hujus dignitas, mandati gravitas, et ad promovendum omnem pium conatum paratse, Spiritus sancti suppetise, qui cum Spiritus veritatis sit, veritatis assertores non destituet. Dicamus cum Nazianzeno, ra e/Mavrou xa! rhv i/jbavrov diOM/xi rw T'Au/Mari, /movov dyarw xai xivhru, &c. {hh). Divinum, inquit, sum instrumentum, a divino musico pulsandum ; videamurque nobis saepe audire Sanctum Paulum hsec verba auribus nostris ingerentem, ' Cus- todite praeclarum depositum per Spiritum sanctum habitantem in nobis.'
NOTES.
[a) P. 548. — Bellarminus. Cf. Opera, ' Traditiones,' in Indie, {b) P. 548. — Hieronimus, t. e. St Jerome. The reference is to his ' Contra Helvidium de B. Marise Virginitate,' &c. (c) P. 550. — Lactantius. Cf. liis ' De Mortibus Perse- cutorum.', (d) P. 5-50. — Apocalypse xsii. 18. (e) P. 550. — ' Ubi vestra', &c. Cf. note s«, Vol. III. page 530. (f) P. 551. — Philippus, i. e. as onward, Philip Melancthon. {g) P. 552. — ' Nil admirari,' &c. The allusion is no doubt to the Nil admirari, &c., of Horace, for which see note h, Vol. II. p. 518. {h) P. 553. — Tertullianus. Cf. ' Apologia,' under fides. {i) P. 553. — ' Sanguis martyrum.' Cf. note m. Vol. III. p. 530. (j) P. 553. — Qu. Possevinus ? i. e. Antonius Possevinus, a learned Jesuit and theological writer. Died IGll. [k) P. 553. — Synod, i.e. of Dort. {I) P. 555. — Winton, i. e. Bishop Andrewes. {m) P. 555. — History, t. e. Baro- nius. (n) P. 555. — Khenanus. Misprinted Eheranus. (o) P. 555. — ' Sub- stituerunt.' Misprinted ' substitueriut.' (p) P. 555. — Lombard That is, the great ' Master of the Sentences.' {q) P. 556. — Georgius Ariminensis. That is, George Amira, a famous Maronite. (r) P. 556. — Latins, i. e., Joh. Latins, author of ' Comm de Pelagianis et Semipclagianis.' 1617. (s) P. 556. — Vossius, i.e. probably the famous scholar and critic, who must not be confounded with tho Soclniau, if not atheistic, canon of Windsor, Isaac, his son. (/) P. 556. — ' Singula).' Misprinted ' singulas.' (u) P. 556. — Bellarminus. Cf. note ff, Vol. I. p. 313. (v) P. 556. — ' Supererogare.' Misprinted ' superogare.' (tv) P. 557. — Hilarius. Cf. note I, Vol. IV. p. 305. (r) P. 557. — ' Nox qute.' The ' quae ' dropped out. (y) P. 558.— Augustinus. Cf. note hhhh, Vol. III. p. 537. (z) P. 559.—' Veritatem.' Some lines here have been ' broken up' in the original edition. They are restored conjecturally. (aa) P. 559. — 'Non innitendum.' Query, Non intendum ? (bb) P. 660.— Nazianzen. Cf. note ff, Vol. V. p. 455.