A Brighter Day Begins with His Word.

Richard Sibbes • SECTION 356

Section 356

← The Complete Works of Richard Sibbes — Volume 7

Habita semper est haec academia custos depositi. Beda et Alcuinus nos- trates erant, Augustini doctrinam amplexi ; pluris apud nos sit majorum nostrorum authoritas quam nescio quorum turbatorum vicinarum ecclesia- rum. Hoc ad decus gloriosum, ad conscientiam pium, ad fructum utile, ad eventum tutum fuerit, si hanc nobis gloriam constantem esse velimus. Depositum hoc verum palladium est, quo in tuto nos tuti ; unica averrun- candorum imminentium malorum ratio, custodia depositi. Circumspicia- mus regiones circumjacentes, Eamus ad Siloh, ut loquitur propheta, vide- bimus abominationem desolationis ibi erectam ubi pura Christi doctrina sonabat [Jerem. vii. 12]. Gloria eorum discessit ab iis ; caveamus ergo ab iis qui doctrinae formam mutatam vellent. Servat servata fides. Quia custodisti verbum meum, custodiam te, inquit Christus [Joann. xvii. 6]. Non longum vits curriculum nobis concessit Deus, quanti erit si morituri cum apostolo dicere possimus, * Fidem servavimus, bonum certamen certavimus' [2 Ep. Tim. iv. 12J. Alia scripta magna pollicentur, sed plus in titulo quam in pyxide ; cedit medecina morbo, rehnquunt stimulum omnis mali peccatum. Ac docet hoc nostrum depositum exarmata esse omnia mala, et nobis in bonum servire ; hinc ergo dooeamus, hinc discamus : Felices nos quos ad haec tempora servavit

558 ANTIDOTUM CONTRA NAUFRAGIUM

Deus ! Quidain iniquissimi rerum oestimatores contemnunt lucem nunc divinitus acccnsam, digni quorum ingrata superbia conspuantur. Inhterea- mus huic dcposito, turn minor scnsus pra^sentium malorum, dum a sacris cogitationibus nos avclli non patimur, terrena omnia ut infra nos posita cernimus ; calamitates adversus pectus hoc deposito munitum nihil possunt.

At non est nostrarum virium in tanta mentium caHgine, tanta infirmi- tate, tanta mole impedimcntorum, tanto Sathana3 furore et malitia, et ministrorum ejus versutia ac numcro, custodire depositum. Certe non est, et expedit hoc scire quod non sit, ut nobis diffisi toti aliunde pendeamus. Addit ergo per Sphilum sanctum quo uncti omnia scimus, omnia *pos- Bumus, omnia vincimus ; omnia Spiritui prona cedunt. Quae ut liquidius constent, sciendum est, omnia a divina natura proficisci mediantibus per- sonis, et inter personas, a Patre, in Filio, per Spiritum sanctum, qui ut substantialis amor et vigor ab utroque procedit. Hie Spiritus est vinculum unionis, deinde communionis inter nos et Christum, in quo, ut primo ama- bili fundatur Dei in nos amor ; und3 Spiritus primo in Christo requiescit, tum in nobis, ut unguentum in caput Aaronis effusum usque ad oram ves- tium ejus descondit : prtesentia autem haec spiritus in Christo non est hypostatica, sed mystica, ipsius persona Spiritus, licet non personalis ; eodemque modo in Christo est ac in nobis, servata capitis prjerogativa. Sed quomodo Spiritus in Christo et nobis ? Eespondeo, mysterium hoc mag- num est ; hie valet illud Durandi, motum sentimus, modum nescimus, prsesentiam credimus ; habitat ergo in nobis Spiritus ; pulsat quidem corda aliorum, sed non habitat in iis. De Spiritu Christi solum vivit corpus Christi, inquit Augustinus (y). Nee nudus venit in nos, sed omnium grati- arum satellitio stipatus, unde gratiarum nomen a Spiritu, cujus fructus sunt. Quoad inferiora qusedam dona Spiritus sanctus est in multis, sed qua sanc- tificans, in solo corpore mystico, cujus solius est servator ; ut anima est in toto corpore, sed prout ratiocinatur, in arce capitis sedem fibi figit. Non diversatur ut abiturus, sed habitat ; nee unquam destituit nos, ne in sepul- chre quidem cineres nostros, donee deduxerit (ut angelus ille in deserto) ad caslestem Canaan. Non est corpus Christi quod non erit] cum eo in sternum. Hinc recte Irenaeus, Templum Dei non participare salutem quo- modo non maxima blasphemia est ? Nee circa nos, aut cum nobis habitat, sed in nobis, prsesentia operosissima et effioacissima, sed (ut loquuntur) modificata, et attemperata ad modum nostrum. Et per modum voluntarii agentis, nee agentis tantum, sed et regentis, vincentis, et tandem triumphan- tis, cum erit omnia in omnibus, et ipsum corpus reddatur spirituale. Stu- penda dignatio ! Spiritum sacrosanctum velle inter medias sordes et inimi- citias sedem suam figere, ubi delicietur, xe//i.?)X/a sua reponat, secreta revelet.

Ut in nobis, et solis, sic in singulis habitat. Unde Paulus (non habi- tantem in me sed) in nobis. Quia Spiritus est commune vinculum inter nos et caput, et omnia membra. Ut idem spiritus qui est in organis pneuma- ticis, est et in singulis fistulis, sed modulus est varius; sic idem Spiritus non pari modo dilatat se in omnibus, sed fortis in Paulo, fervidus in Petro, Bublimis in Johanne, sanctus in Davide, sed idem in omnibus, pro mensura donationis Christi.

Caeterum triplex hie notanda cu^vyla. 1. Inter Spiritum et depositum; 2. Inter Spiritum et nos custodientes ; 3. Inter mandatum et vires sub- ministratas.

1. Inter Spiritum et depdsitum. Verbum est vehiculum Spiritus, Spiritus anima verbi. Spiritus inspirat verbum, et ab eodem Spiritu custoditur. Talis inter venas et arterias est avl^uyla ; spiritus in arteriis fovet sanguinem

FIDEI ET BON^ CONSCIENTI^. 559

in venis, sanguis in venis alit spiritum in arteriis. Hinc respondetur ad ilia quffisita, qutenam est formalis ratio crcdendi verbum esse verbum Dei ? Respondemus, authoritatem divinam in verbo se Spiritui in nobis ingeren- tem. Sed unde judicium fit de hoc Spiritu ? Si a verbo ad verbum nos ducat. Spiritus enim ofiicium est ducere nos in omnem veritatem. Hinc dicitur Spiritus veritatis quam obsignat in cordibus nostris ; non credendum ergo est spiritui qui abducit a deposito ad humana comments (z).

2. Su^uy/a inter nos et Spiritum. Nos custodimus, sed per Spiritum qui agit primo in nobis, tunc per nos ; nos credimus, sed Spiritus aperit cor ; nos audimus, sed Spiritus aperit aures ; nos loquimur, sed Spiritus aperit os; facimus, sed facit Spiritus ut faciamus; agimus, sed acti; sequimur, sed tracti ; movemus, sed moti, ut orbes inferiores moventur a primo motore.

Public-domain historical edition (1862); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →