Sect. 2. De prima qua3Stionis parte innumera extant virorum doctissimorum scripta, quibus veritatem, quam astruendam hac dis- putatione duximus, et dilucide exposuerint, atque adversus insultus Atheorum ex una parte, Pontificionim ex altera, ita muniverint, ut omnino nihil opus sit ea hie repetere, quae aliunde nullo negotio peti possunt; hoc tantum addam, inter omnes quotquot sunt ubivis theo- logos, qui causam banc Dei atque verbi ipsius contra Pontificios de- fendendam susceperunt, vix quenquam inveniri, qui cum Whitakero nostro comparandus sit, nedum ei prseferendus ; de parte ideo quaes- tionis posteriori, seu de nomine Scripturce proprio, contra fanaticos nostrates impraesentiarum mihi agendum esse duxi.
Sect. 3. Etenim, huic hominum generi cum non satis esset iiscum congredi et sociari, qui prjeteritis saeculis convicia sacris Scripturis inteutaruut, atque omnia in illas injecta oi^probria suo calculo ap- probare; cvlm hoc soluna sibi reliquum fecisse aliorum ingeniosam nequitiam observaret, ut in discrimen nominis, unde omnis earum dependet auctoritas, illas adduceret ; hujus rei conficiendae curam sibi
428 PRO SA(JE1S SCRIPTURIS
a Satana delatam gaudet, nimirum ut titulo illo glorioso, verbo Dei, illas spoliaret. Jam verb, uti semper antique generis humani hosti perniciosa sua molimina colore aliquo seu fuco illinere pro more fuit, ita, quo plus veneni et malitige ulli eorum inesse noverit, eo gloriosiori tegumento infueatum obtrudere satagit, Exemplo sit is quern jam perpendimus error, seu furor potius dicendus sit; ut nihil psene unquam peroiiciosius excogitaverit, nee quod prsesentius venenum ecclesise Christi propinaret; ita nunquam fallaciori prsetextu ad animas rudium et dxaxuv iljaqueandas usus est; hie vero qualis sit videamus. " Nomen verbi Dei,'' inquiunt fanatici, " soli Christo competit; ideoque titulum ilium Scrip turge con ferre nobis est religio. Nonne enim qui decet Scripturse honorem habere possumus, nisi suum Christo honorem derogemus? Num Scriptura Christus? num litera Spiritus? hoc nomen Christi, 'Verbum Dei:' Scriptura sua sorte ac nomine contenta abeat."
Sect. 4. Atqui haec omnia merus fucus sunt, prsestigiee ac fraudes; si enim reverentia Christi ducti, si vario usu et homonymid vocis rou "koyou decepti, auctoritatem, necessitatem, et perfectionem suam sacrse Scripturse relinquentes, de solo nomine litem moverent miseri hom- unciones, misericordid saltem, si non venia digni viderentur. Sed alia omnino res est; non enim tantum Scripturas omni sua auctori- tate spoliare, easque loco suo movere, sed et ipsuin Christum -per- sonalitate sua atque divina existentia exuere, hoc unico stratagem- ate intendunt et conantur.
Sect. 5. Qnm. enim multa de verbo Dei dicantur, quae proprie et directe personse Christi ^savSpuivov non conveniunt, figmentum horren- dum, Christum quendam imaginarium, qui lumen sit internum om- nibus commune, et nescio quod to -xav spirituale, hoc est vera nihil, comminiscuntur; quoniam autem millies fere mentio facta est verhi Dei, atque prsedicationis, promulgationis, et receptionis ejusdem, iis in locis, qui quo minus de persona Christi intelHgantur innumera sunt quae obstant; neque in iis Scripturam intendi agnoscere velint; nescio quod inde verbum internum, cujus jam in solidum sunt ipsi possessores, et illorum qui illud antea inclusum tenuerunt haeredes ex asse, exsculpunt atque extorquent.
Sect. 6. De fictitio isto, sive lumine sive verho interno, et Christo imaginario postea nobis suo ordine sigillatim agendum est; jam quae sit horum hominum de Scriptura sententia, et quibus rationibus eam defendere satagunt accurate perpendamus; ea verb sic se habet.
Sect. 7. Scripturam, inquiunt, sacram revelationem quandam voluntatis divinas continere, eatenus a Deo profectam, quatenus ab interno illo lumine, quod ex Christo in iis fuit qui libros istos scrip- serint, quos scripturas nuncupatis, processit, profitemur. Caeteriun lumen illud omnibus seque inesse mortalibus ; ita ut qui ei attendere
EXERCITATIONES ADVERSUS FANATICOS. 429
velint, voluntatem Dei eadem auctoritate et infallibilitate declarare possint, quibus in ipsa sacra Scriptura declaratur. Vera ita, inqui- unt, sunt omnia, et certa, quae in libris istis continentur, deqne Deo et ejus voluntate enarrantur; et vera itidem sunt et certa, eodem genere certitudinis et veritatis, quse a lumine illo interno proficiscun- tur in iis qui ad illud attendunt. Ita liber iste scriptus, cum neque sit Christus, neque lumen illud internum, nullo modo est verbum Dei.
Sect. 8. Apparet ideo hosce homines 6/ji,uvv/j,iq, vocis rov Xoyou, seu verbi, se atque alios ludere ac decipere; de ea igitur primo agen- dum est.
Sect. 9. Nonnullos ex antiquis, quos vocant, patribus, in schola Platonis eductos, et in ejus philosophia versatos, qua multa speciosa et plane admiranda mpi tov Xoyov disseruntur, ambiguitate istius verbi fuisse deceptos, non nunc primum observatum est. Hinc Jus- tinus palam affirmat, Christum esse Xoyov, o5 -jav rb yhog dvdpdj'Truv asTss^e, seu " rationem cujus est particeps omne humanum genus;" quod sane non multum abludit a. fanaticorum sententia, de lumine interno omnibus communi, quod vel sit Christus, vel immediate a Christo, de quo posthac nonnulla nobis dicenda sunt. Eos etiam qui f/^ira "Koyov, hoc est secundum rectam rationem vttam egerunt, inter Ethnicos, Christi participes fuisse, atque vitam aeternam ob- tinuisse, idem Justinus fidenter asserit; nempe quia Cliristus T^dyog.
Sect. 10. Hinc gravissima ilia et adprime necessaria Basilii ad prima verba Evangelii Johannis admonitio. "Of a, inquit, ixriirori ss Tapaxpoiiffrirai TO 6/xojvu/JjOv TTJg (puvijs: atque iterum, Myi 'jrapaXoyiffyirai ffe Tig TU) '7roXu67]!J.<^ rng Xs^swj. Quid vero voluerint per istum suum XCyov Platonici, statim dicetur; neque solus Justinus hac in re orationem ad Grsecorum phraseologiam attemperans, periculose Scripturarum simplicitatem deseruit. Alii etiam e veteribus ejus criminis com- munione implicantur. Aoyog 6 i'xovpdviog, irviV'Ma, yiyovojg ocTTo rou irar- phg, Kot,! Xoyog sk rl^g Xoyijcrjg dwd/Jtiug, xard riiv tou yswrisavrog avrov 'xar- pog fi/fitisiv, sixova rr^g adavaciag tov avdpwTrov s'TToiriffev, inquit Tatianus Assyrius, Cont. Graec. Orat. Quid vero sibi velint ista verba, Aoyog sx rrig Xoyixrig dvvd/Miug, in descriptione Christi, ratio ex rationali po- tentia? Anne Scriptura ita loquitur de Filio Dei? minime.