A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 11

Section 11

← The Works of John Owen — Volume 17

12* AD LECTOREM EPISTOLA.

investigatio ilia sancte institui possit, exponit viam modumque. Quousque hac aut ilia operis parte mentem Christi sim assequutus, tuum est, lector pie et erudite, nam ad te haec pertinent, accurate perpendere. Verum ut studiorum meorum in opere hoc rationem plenius tecum communicare possim, nonnulla altius paulo sunt repetenda, ac memoranda ea quae, cum pluribus in theologia studiosis prae- pedimento fuerint, mihi cogitata haec in medium proferendi occasionem obtulerunt, vel etiam quandam intulisse necessitatem visa sunt. Nos enim non solum nobis natos esse docet ipsa ratio, qua homines sumus; eorum vero omnium, quae a Christo gratis donamur, rationem tandem reddituros praenuntiat evangelium. Si- quis autem alicubi me in senticeta imprudentem incidisse, se deprehendisse arbitra- tus fuerit; is si cogitaverit, me non alio animo ad ea accessisse, quam ut illos ex- tricarem, quos in iis ad metashaerere conspexeram, haudforsan iniquus erit iccirco laborum nostrorum aestimator, ubi, viam nos rectam quasi digito deviis common- strare, negare non potest.

Sunt autem, ut de iis primo loco dicam, quibus accurata omnis sapientise divines investigatio supervacanea prorsus videtur ; neque cur quis in illam mentis aciem intendat causas ullas satis graves esse arbitrantur. Habent etiam persuasionis suae, seu potius amentiae quasdam rationum umbras, quas omnes hie loci persequi, et nimis esset longum, et nos multum abduceret a proposito: quicquid etiam foris obtendant, intus latet verae pietatis et veritatis evangelicae odium. Cum eo vero contendere, qui, ut ille ait,

- 'inpov ftlv xtvdit !»/ Qpiff'tv, ciX

nimis esset inutiliter studium locare. Quibus quidem deest ad utiliora ingenii vis, quibusque nihil domi aliud est quod agant, aut unde se alant, auctores essent hi homines, huic se studio dandi in mancipium ; ut qui vegeta mentis indole, et in genii acumine ad altiora feruntur, sterili ejus jugo deprimerentur, haud aequum esse censent. A quoquam autem divinam hanc sapientiam quaeri, in alium fruc- tum finemve, aut esse quaerendam, quam ob opes, divitias, honores, popularem venerationem, aut virorum principum favorem, ne per somnium quidem unquam cogitant. Hinc omnem ejus optant intra limites sisti inquisitionem, ignavissimis, occupatissimis, etiam mortalium sceleratissimis pervios; quos quicquid ultra est, inter vana, ficta, curiosa, incerta numerandum esse statuunt. Quamvis enim rem ipsam ad vitae rationes aliquo modo necessarian! judicent, exactam tamen et dili- gentem ejus accurationem, ista secum ferre incommoda arbitrantur, quibus ut ma ture occurratur, publicae pacis et religiosi istius affectus, quern parit ignorantia, plurimum intersit.

Facilior autem est causae nostrae adversus harum belluarum incursus, defensio, quam ut in ea magnopere sudem. Verbo dicam : or olx, ofiauri fixatrtpvftovinv, neque intelligentes quaenam sit theologiae natura, quisve finis, nee quanti sit non perire aeternum. Olim fateor ab hypocritis dictum; "Quaefatigatio?" et " quod lucrum?" Mai. i. 13, iii. 14. Qui vero serio perpendent Deum nusquam majorem in praeceptis adhibere severitatem, aut in promissis gratiam, quam cum hanc sui cognitionem a nobis exigat, iiscum juxta non sentient, nisi ipsi etiam premantur peccati dominatu. Paucissimi quidem sunt, iique aut mancipia pauci laboris, aut palam impii, qui aperte, et yvpw, quod aiunt, <ry xsipaXjj stultitiae condemnant industriam omnem in veritatis coelestis studio et disquisitione positam. Verum qui revera quicquid temporis ei impenditur, inter damna reputant, neque pauci sunt, neque impii videri vellent. Nee de iis solum loquor, quorum tanti interest hac in re non esse pere grines aut hospites, quanti est ipsa animarum salus, qua? omnium hominum est conditio, sed de iis etiam, qui ex professo ad sapientiae hujus se studia conferunt, ac sacrorum se illius mystas profitentur. Hinc postquam aliis quibuscunque studiis, aliquot annos theologiae nomen obtentui fuerit, politici, medici, poetae, oratores, historici, philosophi, plures prodeunt; aututinam prodirent, cum nihil minus sint,

AD LECTOREM EPISTOLA. IS*

quam quod maxime videri cuperent. Habitus enira aut vestes peculiares, incessus, Tultus ad falsam et urabratilem modestiae speciem composites et fictos, quod inane superbiae, insolentiae, contumaciae tegumentum pellucet quam cribrum crebrius, gradus et dignitates, aliasve otii, opum, dominationis nomenclaturas, theologos non conficere, dudum est quod deprehendimus experimentis. Atque haec inde eveniunt quod revera sapientise hujus mysteria, neque curent, neque ament; et quamvis ejus nominis obtentu in alios fines impudentissime utantur, cum ccelesti et spirituali ejus virtute, puritate, et efficacia intimas agunt inimicitias. Sed mittamus hunc numerum: habent mercedem suam. De illis etiam dicentis qui in studio theologise varie impediuntur, ad eos qui sibi ipsis unico sunt impediment©, baud pertinet oratio. Id quidem quod maxime in negotio hoc studiosis obstat, est mentis humanae nativa et vitiosa caecitas; quam nisi is sustulerit Spiritus sui effi cacia, qui olim dixit " ut e tenebris lux splendesceret/'ventos reti venabitur, quisquis sapientiee hujus investigationi studium et operam locat. Cum autem nobis de ea in ipso libro pluribus ex professo agendum sit, earn hie loci prsetereuntes, ista so- lum persequemur, quse ex variis causis particularibus, horum studiorum rationem instituentibus plurimum officiunt. Ea vero cum ad duo capita pertineant, quorum unum studiosos, studia ipsa alterum spectat, prius uno alterove exemplo perstrin- gentes, posterius quantum causae et proposito nostro satisfaciat, tractabimus.

Primo autem in loco se nobis offert socordia ista, qua studiosorum partem non- nullam, non minimam, torpescere videmus. Facile quidem esset vitium istud ac- cusare ; et, si quse in earn sententiam dici possint expromere coner, immensa esset oratio. Cum vero ea flagret infamia, ut non aliter sibi, nominisque sui existima- tioni consulendum ducant, quam si earn, verbis saltern, male excipiant etiam igna- vissimi, eo onere libenter nos levabimus. Latentes ejus causas, quo melius iis occurrat quisquis unius vitii mollitie totius vitae fructus damnum compensandum haud ducit, paucis extraham in lucem. Harum prsecipua est concupiscentiae in- natae efficacia, in voluptatum amorem pruriens. Fieri enim non potest, ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, luxuria impeditus, quidquam eorum serio cogitaret, in quibus nisi gnavus sis, et frugi, frustra laborabitur. Emollit animos omnis servitus, ea praesertim quse est peccati. Cum vero omnem ingenii laborem horreat mens concupiscentise addicta, et dedita, quoniam ipsam occupet vitium naturae, et tenebris obstrictam teneat : ita eum qui res divinas et spirituales versandas suscipit, penitissime aversatur. Hinc fit ut postquam ad istarn quae naturae depravatae inest, novam sibi in peccati servitute vitiorum g'£/v contraxerint, plurimos videas multis nominibus veritatis divinae studio devinctos, quos tanquam equos delassatos, nullis stimulis ad viam institutam pergendam cogere possis ; ea praesertirn assequutos, quorum gratia grave illud onus aliquandiu forsan sustinu- erunt. Ut quis, enim, simul p<A&«Mf esset ac QiXofats, est impossibile. Et tamen ea est inter plurimos a sanctissima Christi doctrina foedissima defectio, ut neuti- quam satis habeant se iis libidinum incentivis, quae mundus in malo positus omni bus continue suggerit, incuriose, secure, et negligenter objicere; sed insuper sedulo, et cum cura ea persequuntur, qua? sibi aliisque voluptatum sint fomites, et ad peccandum illicia. E pernitiosa sobole, quae ex radice hac in tota humana vita pullulat, socordia ista est, quae animas prius rebus omnibus arduis, praeclaris, divinis dejectas, et ad vana, putida, pereuntia mancipatas, aeternum perire cogit. Scio quosdam, dum nimio rerum terrenarum desiderio aestuant, studiorum taedia subire velle ; atque ex eo animos ad tempus sumere, quod omnes industrias nervos propediem est incisurum. Atque horum quidem nonnulli sententia persistunt, donee propositum assequantur; hoc est, opes aut honores adepti fuerint, qua; illis studiorum omnium meta est ; plures autem longe paulatim labascentes inertissimo et turpissimo se otio dedunt. Quod ideo eorum qui se bonarum artium studio, atque adeo divinae ipsius sapientiae addixisse profitentur, tot incultu et socordia torpescere videmus, ex eo praecipue evenit, quod vitiosos et carnales mentis affectus,

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →