14* AD LECTOREM EPISTOLA.
Splritu et gratia Christ! subjugandos baud curent. Frustra enim exspectatur, ut animus vitiis aeger, bonestos ullos conatus destinet, aut in quicquam laude dignum diu incumbat. Ineptius autem et a natura rerum abhorrentius nibil quicquam fingi potest, quam ut qui fastui, superbise, ambitioni, avaritiae, ullive pravae naturae corrupts concupiscentiae indulget, se, rite et cum fructu, studio sanctissinize reve- lationis mentis Dei in Christo operara dare posse autumet, aut in umbratili ista exercitatione, quam, prorsus iniqua mente, ad tempus tolerat, perseverare.
Preeterea est in multis insanabilis quidam ingenii defectus, qui spe profectus destitutus, in excordem inertiam desinit. Rarissimus enim est ab iis quorum maxime interest, in studiosorum institutione ingemorum delectus. Psedagogi mercede conducti, operam omnibus promiscue locant, et perinde est quis ad scho- las adducitur, modo non desit quod numeret. Eadem lege vivitur in academiis.
Hinc plurimi incedunt togati, studiis aeque apti, ac vulpes aratro. Innumera sunt quas hosce homines, steriles et infcecundos aliquot naturae nisus expertos, transdunt in otium et socordiam. Et bene esset, si bonas artes frustra susceptas desinerent, si non pergererit in malas. Verum ab iis negotiis, quibus forsan pares fuissent, ea suscipiendo depulsi quibus sunt prorsus impares, cum in hisce laboris taedeat, ad ilia pudeat reditus, plerumque se ingurgitant in flagitia. Hisce addere possumus seculi exemplum, palam deficientis ab omnibus sanctissimae religionis Jesu Christi institutis, atque non tarn proni, quam praecipitis in vitia. Simul ac hujus contagio tanquam pestilentia juventutem studiis dicatam invaserit, spreta industrial modestiae, pietatis, sui abnegationis, preparations ad crucem ferendam cura, voter um illico ei summa est, ut. a discincta seculi faece stragulis nescio qui bus distincta, in aliis omnibus illius sit quam simillima. Hinc luxu et otio diffluere, superbire, consumere, bonorum exempla parvi pendere, vitam evangelicam — imo moderata omnia — contemnere, nee tamen dubitare, quin sibi de ccelo talia agentibus devolutura in sinum sit sapientia. Quid vero aliud ab istiusmodi hominibus ex- spectari debeat, quam ut, paulatim omnem studiorum laborem remittentes, ingenii viribus obducant socordiam ? Hisce vero pernitiosae desidiae causis nisi sedulo in- vigilent et mature obsistant studiosi, utcunque, ex inani quodam animi tumore, quern inflant seculi typhus et consuetude, sibi sint Suffeni, nemo prudens in pro fectus eorum, qui alicujus frugi sit aut momenti, spem se venire unquam patietur.
Porro ; plurimos, ut de iis secundo in loco agam, quos non pessundant volup- tates et socordia, in devia abripiunt sectarian et partium studia, adeoque pluri- nvam eis officiunt in inquisitione veri. Partes in religione constituit opinionum diversitas, augent firmantque rationes alias plurimse. Verum in eis maxima est ingeniorum ludificatio. Neque enim ullos servili magis animo sectae addictos et mancipatos invenies, quam quosdam, qui quoniam eo orbis terrarum angulo, ubi eis aetatem agere contingit, ad partes quae numero abundant, pertineant, nihil in se suspiciendum magis arbitrantur, quam quod sectas omnes sceleris condemnent et ineptiarum. Ita plerisque visum est sectas constituere, non hominum animos, sed numeri defectum ; nee nomen illud parere rerum, sed locorum, discrimina ; cum revera ubi servili animo, adeoque, ut ita dicam, sectario, vel ob seculares quas- cunque rationes, in concordiae formulam consentitur, ex consentientium numero augetur sectse pernicies. Sed non id nunc ago, ut sectae iiaturam exponerem, vel insectarer vitia; illud unice dicam quomodo ejus studium verae sapientiae studio praepedimenta objiciat. Id vero inde fit, quod ultra sectarum placita sapere, plurimi ex quibus constant nefas ducant; cum ei, cujus pars quisque est, omnem scientiam, pietatem, doctrinam, sapientiam, includat, tanquam cornucopia?. Dici non potest quae hinc oriunda, infirmos animos, pravis aft'ectibus obnoxios, iniquis suspicionibus opportunos mala invadunt; quae omnia in veri disquisitione judicia hominum tardant; et quod pejus est, eum menti inducunt habitum, pravum, fastuosum, disputatricem, cui dona sua immiscere Spiritus Sanctus non vult. " Virum qui reveretur Jehovam ipsum docebit quam viam eligat; arcanum Je-
AD LECTOKEM EPISTOLA. 15
hovse adest reverentibus ipsum, ut foedus ejus experiantur," Ps. xxv. 12, 14. Qui revera sectae opinionum vernse non sunt, seel ea sibi rebusque suis promovendis utuntur, istorum zelo cseco, et stultitia fruuntur suaviter, neque iis tamen minus favent sectse honori, aut jurant in utilitatem, neque minorem prse se ferunt ali- orum contemptum, quam illi odium. Haud gravius vero ullum est in veritatis divlnae studio prasjudicium, neque quod animum pravis affectibus impeditum ob- fuscat magis, quam ex eo oritur, quod quis, vel quasi nascendi conditione, vel aliorum institutione, vel rerum terrenarum desiderio, priusquam sincerurn, libe- rum, et maturum judicium exercere noverit, numerosse in religione sectae insera- tur, cujus prseserthn cultui famulantur opum, dignitatum, et venerationis popularis illicia. Secta istis, veritatis, et studiorum omnium norma est et mensura ; neque ulla magis in iis quse aggrediuntur Cynosura utuntur, quam cautione religiosissima, ne imprudentes incidant in aliarum sectarum placita ; atque ita lumen fortean ab aliis mutuarentur, gratissimoruin, et ssepenumero utilissimorum errorum dispendio. Doctos interea, intelligentes, prudentes, pios, se solos arbitrantur, mirum ni sensu quodam, sapientia, pietate sectae communi ; hoc est fide carbonaria. Hinc etiam rixse, odia, lites, et disputationes aeternse oriuntur, quibus longissime absunt omnis Christiana charitas et mansuetudo. Citius in gratiam post mutuas clades ingentes redeunt reges, quam partium, studio wflammati theologi. Neque quidquam tarn absurdum, indoctum, futile, imo psene impium in rebus religionis evomi potest, quin si abs eo procedat, qui numerosam familiam ducit, comitatur, sequitur, statim ac ancile ccelo delapsum illud amplectuntur sectse mirones ; qui in hoc unum in- vigilant acriter, quomodo suorum prave dicta defendant, aliena bene dicta im- pugnent. Si quern autem qui suarum partium non est, non ineptire, aut non nequam esse in animum tandem inducant, quod fit rarissime, cum eo statim simul- tates exercent omnes ; et nemo est qui non ilium libentissime triumpharet, quam- vis in re triobolari, aut non gauderet ab aliis triumphatum. Miserrimi homun- ciones, qui pessimam bibi imperantes servitutem, dum alios errorum, inscitiae, etiam hseresis et schismatis grandi supercilio damnant, sectae fisi, pessimaa forsan, quse iis solis secta non est, omnia ista ssepissime asciscunt sibi in peculium, nisi ideo nihil horum in eos dici possit, quia exsuperat stultitia illorum omnia haec. Istius- modi hominibus in eo quod agimus de promovenda veritate divina negotio, quid quam mihi commune fore baud arbitror. Norunt omnes sapientiae limites, et quousque fines suos extendat divina veritas; hoc est, sectse placita. In terras enim sibi ignotas navigandi haud subibunt periculum, qui auri satis domi habent, vel quod auro non contra carum existimant. Abs horum itaque hominum insti- tutis usque acleo divertit nostrum propositum, ut nullam unquam in spem veni, ut ea quse nobis disserenda statuimus, vel in commodum illorum quidquam conduce- rent, vel eis ad palaturn saperent. Eos prsesertim sive omittendos sive negligen- dos duxi, quibus csecus sui sectseque amor usque adeo rationis lumen exstinxit, ut non intelligant se non ob aliam causam cum omnibus, uti quidem prse se ferunt, sectis simultates excercere, quam ut ea cui se in mancupium addixerunt sola dominetur. Neque haec ideo a me dicuntur, quasi non necesse haberet omnis fidelis se coetui alicui, fidem in Christo et cultum Dei abs ipso praescriptum profi- tenti, adjungere, nisi eLro-ros et ciraxrog censeri mallet; id vero in infinitum pene interest, quo animo quis eorum ulli se adjungat. Is, qui se prius Domino nostro Jesu Christo deditum, ad eorum aliquem qui cum veritatis divinse studio et pro- fessione, ac mandatorum Domini Jesu observatione, veram pietatem, sobiietatem, justitiam, modestiam, a munclo separationem sancte colit, ideo se applicat, ut pri- vilegiorum spiritualium ecclesiae, et donorum in ea Spiritus Sancti particeps factus, ipse etiam quod suarum partium est in promovenda corporis Christi in fide et charitute aedificatione pro virili satagat, is quidem meo judicio recte egerit, et fecundum quod officii nostri Christo in evangelic debiti ratio postulat. Eos soliim veritatis cursum sufHaminandi reos peragimus, qui rationibus aut pravis, aut secu-