XXIV. Donee autem haec atque hujusmodi alia, quse studium theologiae aggredientibus non tantum. plurimum obstant, sed etiam in miras frustrationes eos impellunt, removeantur, non mirum videri debet, si post multum temporisin studio theologiae impensum, plures philosophi, aut qui aliens laudi invidere tantum no runt, quam theo- logi, seu sapientes in mysterio Christi prodeant.
XXV. Ad opus institutum revertamur, ut quae in studio illo Scripturarum, quod comrnendamus, porro requirimus, adjiciantur.
Primo, ideo, Qui in literis sacris operam navare intendit, infixum animo firmiter retinere debet, Deum sanctissimum legenti et medi- tanti modo peculiari prope esse, qua debita majestatis et auctoritatis divinae reverentia afFectus, prout peccatorem abjectissimum decet, se summa eo in studio gerat cum animi submissione. Etenim in sacris ScripturisDeus ipse non minus immediate legentem alloquitur, quam si voce e ccelis sonante uteretur. Ipse despicitur, ubi timor et sv\d- jSs.-a, legentium corda non occupant. liscum solis ei habitare placet, qui ad verbum ejus tremunt. Levis et desultoria Scripturarum lec tio pestis est animarum, et fenestram aperit atheismo. Quasi tra- bali, quod aiunt, clavo memoriae infix am, gravissimam illam cau- tionem apostolicam quaa habetur, Heb. xii. 28, 29, conservare debet, qui accedit ad scripturas legendas, "E^W/ASV %«p/v, di' r\c, evap'zffrcag rSj ©sp, fAsra aidovz %.at svXa&i'ag. Ka/ yap o Qsbg q xaravaX/Vxov. "Timor Domini sapientise hujus initium est;" hie vero nisi in verbi studio adsit, nullibi aderit.
XXVI. Secundo, Serio perpendat studiosus, quid, in omni veri- tate in qua e mysterio verbi divini eruenda versatur, sua interest, quaque in cognitione et cultu Dei promoveatur. Hie studiorum et meditationum omnium in sacris Scripturis primarius semper et pra- cipuus finis esto. Ut ex iis ofncium nostrum discamus, in iis com- munionem sanctissimam cum Deo colamus, ut vim et efficaciam Spiritus potenter gratiam suam et lucem in iis exserentis, intimis animarum sensibus experiamur, ut sciamus quomodo ad auctorita- tem Dei ipsius ac Christi Domini nostri in iis eminentem se habeant conscientias nostra3, ad illarum studium semper accedendum est. Frustra progressum exspectabit, ipsi salutarem, aut ecclesioe utilem, qui spreto hoc sacrse meditation is fine, nihil aliud in animo habet, quam ut mentem instruat nuda veri notitia. Verbum animse pa bulum est. Duo autem sunt, quas eo nutriuntur et foventur; lumen
CAP. IX.] DE THEOi.UGLE STUDIO. 479
scilicet salutare, et dona spiritualia ei superaddita. Primum nobis gratiose indulgetur, ut sit nobis ipsis salutare; altera, nt ipsi aliis simus salutiferi. Qui autem in sacrarum literarum studio, prioris, primo in loco, augmentum non intendit, aut posteriorum proventum non faciet, aut ex illorum proventu fructum nullum ipse percipiet.
XXVII. Tertio, Auctoritatis plane divinae sacrae Scripturse agni- tio practica, atque religiosa ei in omnibus conscientiae subjectio, ejus lectori semper adesse debent. Etenim verbum Dei, idque solum immediate, Dei ipsius nomine apud nos officio fungitur. Supremum ideo obtinet in nos dominium, cui mentes et intellectus in captivi- tatem subigere tenemur. Ita enim coram eo conscientias sistere debemus, tanquam ex ejus sententia judicium de nobis ipsis, omni- busque iis, quae aeternitatem spectant, accepturi.
XXVIII. Quarto, Scripturarum studium in iis linguis, quibus ab ipso Spiritu Sancto sunt exaratse, in veritatis disquisitione magno erit adjumento. Praeterquam enim, quod ex iis fontibus solum vim et significationem genuinam vocabulorum et plirasium dictionis hau- rire possumus, peculiaris etiam est earum linguarum, Hebraicse prae- sertim emphasis, evepyeia etiam, qua vim et verborum sensum efficaciter menti insinuat, quaeque cum nulla alia lingua communicari potest.
XXIX. Quinto, Haec omnia atque ejus generis quaecunque alia sint, ducant, claudant, comitentur preces assiluae ardeutesque. Hoc maximum est, ilium, qui omnis verse sapientiae auctor est, atque il- lam ipsam sapientiam, quam investigamus, obtinendi medium a Deo institutum. Auctorem hujus sapientias Spiritum Sanctum esse su- perius docuimus. Is est, qui solus scrutatur et patefacit profunda ilia Dei, quae ea discit, docetque. Is est, per quern Filius Dei dat nobis intellectum, ut cognoscamus ilium, qui verus est, qui- que indicat nobis ea, quae Christi sunt; adeoque in omnem ducit veritatem. Eum fide recipi, precibus vero obtineri, docet nos Domi- nus Jesus. Ilium Deus nobis largitur Spiritum supplicationum ; ut ejus gratia instructi, viritute adjuti, ipsum petamus Spiritum direc- tionis et consolationis. Etiam sapientia hsec nostra Dei donum est. E/' rig vpuv, inquit Jacobus, Xs/Vsra/ aotyiag, atreiru Kapa, rou didovrog 0£oi>, cap. i. 5. Hinc ergo sub Deo pern let omnis in studio theo- logico proficiendi spes. Recte Justin us ad Tryphonem : Eu^ou Is ffoi vpb vravrcav (pwrbg atoi^Qqvai ^L»Xag* ou yap ff-jvoirra ovds ffvvvoqTa, xaff.'v stfnv (/ (tit rti ®t(>g b& cvvisvai xai 6 Xpiaros adrou* — " Tu/' inquit, " tibi antea omnia votis et precibus lucis portas aperiri opta. Neque enim ab aliquibus perspiciuntur atque intelliguntur, praeterquam, si cui Deus et Christus ejus concesserict intelligentiam/' Et divinitus pene illud a Platone dictum, Epinom.ad Lib. de Leg. Dei naturam et theo- logiai exposituro ; Jussus enim a Clinia Hospes Atheniensis, Dei benig- nitate confisus, illumque apprecatus, quae ejus naturae essent consen- tanea exponere, subjungit/'E<rra/ raDra, &v a-iri; 6 ®tb; fan v
480 DE THEOLOGY STUDIO. [LIB. VI.
%'JVSVXQV povov — " Ita haec fient, si ipse Deus dux et auspex viam nobis commonstravit. Tu tantum tuas meis pieces precibus coDJungito."
XXX. Quid obstupescimus, tot ingenia elegantia in studio et in- dagatione veritatis ccelestis fatiscere? orare nesciunt. Spiritum sup- plicationis nunquam receperunt ; imo, proh dolor ! saspius aspernantur ; imo salse et jocose, sed nefarie, sed blaspheme eum exagitant; neque ullibi magis sibi aliisque sunt in deliciis, quam cum ei dicaciter in- sultent, atque eum petulantibus facetiis perstringarit. Terenni sunt, et nihilnisi terrena sapiunt; dumque omnes alios despiciant, et mag- nificentissime se gerant, quasi soli saperent, revera infra infimam plebem Christianam in cognitione evangelii subsidunt.