47G .T)E THEOLOGIZE STUDIO. '^LIB. VI.
nempe, " plures se vidisse ignaros, qui vix latin & intelligerent, qui tantum lumen bauserint ex saeris Scripturis, ut ipse obstupuerit, cum professores omrii studiorum assiduitate, simile quid docere baud potuerint." Bene est, quod Jesuita erat, et vir doctus. Etiam et Erasmum Pnefat. in Nov. Test. : " Haec inquam et hujusmodi" (hoc est, fidem, charitatem, sanctitatem, mundi contemptum secun- dum Dei verbum) " si quis afflatus Spiritu Christi praadicet, inculcet, ad haec liortetur, invitet, animet, is demum vere theologus est, etiamsi fossor fuerit aut textor; hsec si quis et ipsis prsestet moribus, is denique magnus est doctor/7
XVIII. Cum autem nonnulla sint, quae plurimorum mentes a scripturarum ipsarum studio absterreant, atque adeb perniciem eis ferant prsesentissimam, non abs re erit, ea hie loci paucis recensere.
XIX. Primo igitur Scripturas sacras, eo quod obscuraa sint et dif- ficultatibus perplexes, vel quod mysteria fyfara contineant, quibus- cum ingenium humanum nihil communitatis libenter habere velit, vix recte et perspicue iritelligi posse, plurimis persuadet arcana mentis humanae infidelitas. In id autem diligentius inquirere, cui intelli- gendo impares se esse sentiunt, illorum esse officium non arbitrantur. Historiis ideo quibusdam exceptis, atque iis, quas cum aliis scientiis communia habet Dei mentis ilia revelatio, ultra verborum sonum et literarum corticem, in illius studio vix procedunt. Terrent segnes et terrenas animas mysteria profunda, et sapientiae cosiest is radii, qui in ea micant. Consulunt etiam forsan textus quosdam, e quibus loci communes concinnari posse putant, quseque inserviunt hujus vel illius sectse opinionibus adstruendis. At vero (quo spiritualem sapi- entiam assequantur), ab omni pura. nuda, immediata mentis et sen- sus Spiritus Sancti in scripturis indagatione satis sunt alieni.
XX. Imo, nescio quas ob causas, rnagna studiosorum pars scrip turarum lectionem si non contemnunt, saltern negligunt. Quidarn stylum, quid am res ipsas aversantur. Nota sunt, quse sibi accidisse refert Hieron}'mus, Epistola ad Eustochium de Custod. Virg. " Post noctium/' inquit, " crebras vigilias; post lacrymas, quas mihi pra3- teritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in maims ; si quando, in memet ipsum reversus, prophetas legere ccepissem. sermo horrebat incultus ; et quia lumen ccecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed soils." Qnem- admodum etiam a scripturis se abhorrere professus est ob styli, ut loquitur, barbariem impius Politianus, in omnium ore positum est. Magis autem adhuc impia sunt, quae de eo refert Caspar Peucerus, Epistol. ad Christophorum Carlowitz. Cum interrogaretur, inquit Politianus, quid de Davidis Psalmis judicaret, respondit, " Ego ilia antiqua poemata plena sapientias esse video. Sunt ibi omnium vir tu turn praacepta, sunt commonefactiones de providentia, commina- tiones de sceleratorum poenls, et promissiones de justorum
. IX. j DE THEOLOGLE STUDIO. 477
et protections Insertse sunt et veteres historise illius gentis, et ut traderetur memoria vetustatis posteris, et simul poenarum et defen- sionis exempla in conspectu essent. Haric sapientiam magni facio, utilem vitas et moribus, et figuras in sua lingua concinnas esse exis- timo; et olim harmonise addita3 sunt ad ciendos animorum motus accommodates. Sed in Pindaro res eaadem dulcius enarrantur, et exemplis splendidius illustrantur/' Haec Politianus. Ita impius homuncio, quasi arbiter esset inter Spiritum Sanctum et gentilem aQiov constitute, Davidem corollis ornat, quo laudi Pindaricse illus- trior caderet victima. Utinam sane nulli essent, qui si non ex Pindaro, saltern ex Platone, Plutarcho, Seneca, Epicteto, Arriano, Plotino, etc., virtutis doctrinam se melius petere posse sperarent, quam e libris Veteris et Novi Testament! ; quern atheismum Deum horribili ccecitate ulcisci quotidie videmus.
XXI. Secundo, Vix credunt eas veritatis notitias, quibus imbui nimis vellent, quasque doctorum horninum scripta doctissima affatim suppeditant, in scripturis contineri. Notiones scilicet profundissi- mas, argumenta subtilia, distioctiones acutas, per quas et docti efficiantur et delectentur, ex aliis libris discere possurit, hujus con- tempi atio humilis, arida et sterilis est. Ea scilicet est ineptientium homuncionum fatuitas. Etenim sacra Scriptura non tantum omnis veritatis spiritualis, de qua agimus, regula est et norma, usque adeo, ut nihil verum in eo genere sit, aut veri loco admitti debeat, nisi in ea contineatur; sed et illius fons est unicus et origo, ita ut nulla notio, aut mentis conceptus circa res religionis, sublimitatem habeat, aut ar gumenta subtilitatem, nisi ex ea eliciantur; uti alibi ostendimus.
XXII. Tertio, Cum Christus Spiritum suum promiserit ad fideles omnes per Dei verbum in veritatem ducendos, qui secundum pro- missionem istam in ilium solum non intuentur, neque ad opem ejus confugiunt, revera adjumento et subsidio illo destituuntur, sine qui bus nemo rite, alacriter et cum fructu in scripturarum studio unquam versatus est. Alia quidem studia proprio marte et institui et effici possunt. At in sacris literis arcanum quid est, cui bumanum inge- nium quibuscunque externis auxiliis in subsidium adhibitis salutari- ter percipiendo impar est. Ideo Spiritus Sanctus in opere adjutor promittitur. Is non nisi per fidem recipitur. Nemini igitur mirum esse debeat, si istis, qui Spiritum non norint, neque recipere possint, cum fidem non babeant, scripturas istas libere et ingenue scrutari tffidio sit et pene odio. Qui Spiritui prornisso fidere, qui auxilium et opem ejus assiduis precibus implorare, qui se ipsos unctionis illius ductui, quse omnia docet, addicere non norunt, frustra mentis aciein et ingenii acumen in hoc studium intendent.
XXIII. Quarto, Multorum animis intime adhseret ab omni im- mediata commuuione cum Deo colenda aversatio. Hie peccati inhabitantis fructus est. Ubi illud dominatur, quse non-reuatomm
478 DE THEOLOGIZE STUDIO. [LIB. VI.
est conditio, universalis adversus Deum obtinet inimieitia. Yirium aliquantulum in renatis retinet. Jam vero in omnium hominum scriptis habet, quo se oblectet nativa mentis humana vanitas: quam- vis res theologies tractantur, mens tamen in iis versatur, quse aliis etiam scientiis sunt communia. In sacra Script ura animss cum Deo ipso res est. Hoc vero cum ferre non possit? mens vanitati nativoa subjecta, ipsius verbi studium arcana quaedam aversatione fugit.