A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 533

Apoc. I, 4. 594

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

Prophetica tempora in communia suis resolvimus locis: demonstratio autem ejus rei, id quod semel monuisse satis esse debet, potissi- mum ad cap. 43, 48. datur.

CAP UT, fT.

_ Vv. 4. “Anoxahvweg) Revelationem appellant Latini patres, pro- prie. Nam res antea tectae revelantur in hoc libro. Hune titulum nulla in V. T. habet prophetia: uni Revelationi Jesu Christi in N. T. reservatus erat. Est Manifestum, ut vocant, idque Regni Christi. > os yous, Jesu Christi) Titulus ab hominibus praefixus est, anoxakuyweg inarvrs té Seodcys. Antiquus ille quidem est *), sed dubitationes de scriptore Apocalypseos, longo post seculum aposto- licum intervallo ortas; Theologique cognomen et in ecclesiam intro- ductum et Johanni tributum; et alias Apocalypses nescio quas, a quibus haec vera discerneretur, praesupponit. Theologi cognomen apostolum propemodum obruit. Sane Johannes est apostolus, qui hune librum seripsit: sed Auctor **) est Jesus Christus. Johannis nomine veteres Apocalypsin veram a tot apocryphis voluere discer- nere. Evangelia epistolaeque apocryphae, praesupponunt canonicas, et sic apocalypses apocryphae apocalypsin genuinam. Apocalypsin ante Cajum presbyterum Romanum, et Alogos, neminem unquam re- pudiasse, verum ab omnibus receptam fuisse, non temere affiirmat Artemonius de Init. Evang. Joh. p. 88. 140. seqq. Multa ante dis- cessum apostolos docuit Dominus: sed ea, quae tum dici non con- veniebat, in Apocalypsin contulit. Quare in N. T. Aethiopico non inepte post [V Evangelistas Apocalypsis continuo ponitur. — det&ae, ostendere) Hoc verbum recurrit c.22,6. Et sie partes hujus libri passim inter se respiciunt. Omnino structura libri hujus prorsus artem divinam spirat: estque ejus quodammodo proprium, ut res fu- turas multas, et in multitudine varias, proximas, intermedias, remo- tissimas, maximas, minimas, terribiles, salutares, ex veteribus pro- phetis repetitas, novas, longas, breves, easque inter se contextas, oppositas, compositas, seque mutuo involventes et evolventes, ad se invicem ex intervallo parvo aut magno respicientes, adeoque inter- dum quasi disparentes, abruptas, suspensas, et postea de improviso opportunissime sub conspectum redeuntes, absoluto compendio com- plectatur: atque his rebus, quas complectitur liber, structura libri exacte respondet. Itaque in omnibus suis partibus admirabilem habet varietatem, spirasque pulcerrimas, simulque summam harmoniam, per ipsas anomalias, quae illam interpellare videntur, valde illustratam: idque tanta subtilitate, ut nusquam magis unum saepe verbum aut com- mation additum demtumve (c. 22, 18.8.) intelligentiam contextus et col-

*) adeoque etiam in rubro Vers. Beng. non posthabitus. E. B,

#*) Vid. Erkl. Offenb. Ed. IT. p. 154. sq. et conf. si placet, meme Be- leuchtung etc. §. 2. p. 4—8. §. 33. n, 4. p. 149 sq. Negue tam ve- sanum est, singulare huic bro momentum tribuere, uti quidem cel. Er- nesti judicat v. gr. Bibl, th. noviss. T. I. p. 689. Facilius enim e. gr. vel Matthaeus Marcum, vel Paulinarwm epistolarum aliam alia, quam ullus WV. 7. liber ea rependere posset, guae in Apocalypsi serius reve- lata sunt. E. B. .

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →