lationem locorum possit impedire, finesque libri sanctissimos inter- vertere. Illudque inprimis est admirabile, quod quum res maximas ex prophetis veteribus vel digito innuat, novas autem copiosius ex- plicet; tamen summam proportionem servat. Quae cum ita sint, vera ac plena analysis, quaecunque est, non poterit non nimis ingeniosa videri, et simplicitatis amatoribus, veritatis cognitione dignissimis, suspecta esse. WVerum enim vero a DEI ingenio, si sic loqui licet, profecta est Apocalypsis, et modunolx:hov multifariam ejus sapien- tiam in oeconomia tot seculorum N. T. effulgentem, in summa qui- dem simplicitate dignissime refert. Quare qui ob varietates rerum ex contextu in interpretationem redundantes, interpretationem repu- diare velit, ipsam simplicitatem, Scripturis utique obsequentem, vio- laverit. Illud certe cavendum, ne humanum ingenium, hune sibi campum dari putet, et una alterave concinnitate observata, omnia in Systema sibi placitum cogat. Quod scriptum est, id solum, id omne, tenere; et ut ostenditur, ita observare debemus. — ror dé- Aovg avra, servis suis) Qui sibi non patitur ostendi, quae jiert opor- tet, is servi officio deest. Utinam id cogitent viri sancti, qui ita in optima quaeque intenti sunt, ut hane ostensionem pro impedimento habeant, quae tamen servos J. C. in omni opere bono provehere potest. — a de yertoFas, quae oportet fieri) Sunt homines, qui ita usum aliquem didascalicum et paracleticum, (quem ne Bossuetus quidem inficietur,) ex hoc libro peti posse agnoseant, ut ultra non tendant. Non partem tantisper sensus specialis prophetict tantum- modo seponunt, ut summa, sobrietate in dissertatione de eacellente apocalypseos doctrina fidei et morum fecit Ven. D. Weismannus; (quo pacto Systemata Theologica Apocalypsin nullo non citant Loco sive articulo:) sed totum sensum propheticum reapse rejiciunt, et hoc nomine sibi plaudunt, Neque solum ipsi non intrant in hujus libri intelligentiam, sed etiam intrantes prohibent, deterrent, irrident. Videant vero, ne peccent, neve ab ipso libri scopo aberrent. quae ad doctrinam et exhortationem pertinent, in aliis libris continentur: Apocalypsis autem praecipue ostendit, gud oportet fieri; idque tam serio, ut juramentum maximum interponatur. ¢c. 40. Hune scopum non debemus invertere: quid dicam, quae Deus conjunxit, videlicet notitiam eventuum futurorum, atque adco temporum, et poeniten- tiam, vigilantiam etc. separare? Sancti omnium temporum, marty- res etc. perpetuam habuere successionem exspectationum ex Apoca- lypsi: et quanquam in hypothesi non potuere tum tempora discernere, tamen in thesi usum habuere praesentissimum, error autem eis non nocuit. Veritatem generalem alii et fundamentalem a Christo in evangelio propositam defendunt? recte. sed non ita se gerere debent, ac si Apocalypsis non eundem haberet auctorem, per omnes libri partes; eundemque glorificatum. Nemo eorum, qui reliqua scriptura salutariter utuntur, Apocalypsin sine singulari fructu colit: si non invenit, quod quacrebat, invenit, quod non quaerebat. Quae fieri ‘oportet, ostenduntur hoc libro. Verbum yivouae (cujus tempora quae- dam, v. gr. yevéodae h. 1. ex inusitato yerzonae deducit Sylburgius ad Clenard. p. 470.) si quis hune librum percurrens, (adhibitis for- tasse Concordantiis,) consideraverit, non sine suavitate discedet. fiunt tristia, fivnt laeta, magna, multa. Repraesentat hic liber, ea quqe Jiunt, absolute, id est, rerum summas ac seriem, per tot secula, ad
Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 534
592 Apoc. I, 4.
← Gnomon of the New Testament — Volume 2
Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.