derit, tamen nullam aliam profectionem suam, nisi in spiritu factam, v. gr. ¢. 47, 3., commemorat: enimvero haee quoque statio super arenam maris facta est in visione. Valde singularis est haec visio, et hine Johannes hance suam in arena maris stationem commemorat. De visionibus ad aquas conf. Dan. 8, 2. 10,4. Ez. 4, 3. Gen. 44, 4.
CAPUT XIt. Be
v.1. “Ex cig Qalaoons, ex mari) Tria vae orbem terrae ab ortu ad occasum permeant. Primum erat in Perside: secundum, ab Euphrate profectum est: tertium, sub dracone, bestia in occidente sustentat. In epilogo commentationis Germanicae, leges et charac- teres plus quadraginta verae interpretationis apocalypticae enumera- vimus. In his non minimam vim habet expedita vae trium, et ipsius vae tertii, evolutio. — @xgiov urd., bestiam etc.) Onolov, sono di- minutivum, non sensu. nam etiam elephanti @yoce dicuntur: et apud Homerum waka uéye Onotoy est magnus ceryus ab Ulysse confixus.
Vetustissimi patres capita septem bestiae statuerunt esse toti- dem secula sive regna mundi ab ejus initio ad finem: a quo inter- pretamento non longe remotus est D. Gebhardi, cui bestia apoca- lyptica est abusus potestatis politicae, civitatis antichristianae fulerum ; septem capita, Pharao, Jeroboam, Assur Babel, Antiochus, Synedrium pharisaicum, tum, Imperator Romae, et bestia ex abysso. vid. comm. in XII proph. pag. 508—524. coll. pag. 217. seqq. 292. Contra, Vic- torinus caput sive regem unum accepit de Domitiano, qui Johannis tempore imperabat: cetera de ejus quinque antecessoribus singulis et successore proximo: et sic Hammondus a Claudio ad Domitianum ; sic Bossuetus, de Maximino ejusque quinque consortibus, quibus ipse superstes erat, et uno ei superstite Licinio, quod ipsum ab Epilysi Raph. Eglini non longe abest. Altera interpretatio nimis laxa est; altera nimis angusta, quanquam commodior, quatenus septem mon- tes non deserit. Ab utravis ansam potuere sumere, qui septem illa capita magno consensu referunt ad septem formas politiae Romanae, quas dent (vide inprimis Borrhaum ad h.1.) 4) Reges, 2) consules, 3) decemviri, 4) tribuni militares consulari potestate, 5) dictatores, 6) Imperatores. Septimam paulo post videbimus. Quid autem I. opus est, res Romanas, quas Daniel, cujus id antiquitati conveniebat, satis jam tum deseripsit, in apocalypsi non solum supra vae tertii initia sed etiam a bestiae quartae Danieliticae initiis, imo longe altius re- petitas quaerere? nam Daniel bestiae tertiae quartam, uti secundae tertiam, primae secundam duntaxat subnectit: at ii, quibus caput pri- mum bestiae apocalypticae sunt Romae reges, ultra bestiam Danieli- ticam tertiam totam ascendunt, quum vel ultimts rex et primi con- sules Romae in principia secundae, id est, Persarum, cadant. I. Ipse septenarius capitum titubat hoc modo; neque consules, decemviri, tribuni, pro tribus capitibus numerari possunt, sed aut pro uno, qui collegarum numerus speciem regiminis non variat: aut pro viginti circiter; adeo saepe consulibus interjecti sunt ceteri: aut si interjectu illo numerus formarum non augetur, etiam reges (ut dictatores, quo- cunque placet, referas) cum imperatoribus pro uno capite numerandi fuerint. Certe chronologi epochas Romanas non nisi a regibus con- sulibusque denominant, et his reliqua subordinant, donec ad impera-
\ APOC. XIII, 4. 645
tores veniunt. vid. Com. Camilli de Sylvestris Chronol. p. 490. seqq. Utut est, ex diversitate capitum, et ex numero septem regum, bestia ~ ejusque caput ultimum non demum cognoscuntur; quanquam id unum causantur interpretes: clarius vero, citra ejusmodi ambages, prophe- tia et meretricem et cum ea bestiam innuit. ILI. Soli septimo capiti paullulum mansionis adscribitur. at ceteris capitibus, v. gr. si de- cemviri sunt caput, quorum potestatem ultra biennium valuisse, Ta- citus in prooemio annalium negat; quis hac methodo longiorem man- sionem conficiet? IV. Quum ad imperatores, quasi ad caput sextum, deventum est, varie se exercent ingenia, quis eorum ultimus hoc re- spectu sit habendus: Domitianus, cui succedere coeperint imperatores externi; an Diocletianus, in quo ethnicismus finierit; an Constanti- nus, qui paululum manere debuerit, Romae videlicet; an Augustulus, ab Odoacro devictus? V. In septimo capite illud non effugiunt, quin nimis longam ejus mansionem, nimisque magnum ab eo discrimen octavi, qui tamen e septem est, introducant: ut quum hue referunt Constantinum, qui in oriente sedere coeperit; aut Odoacrum Heru- losque cum Gothis et Longobardis; aut Bonifacium III. aut Carolum M. cum utriusque successoribus. Plura ad tales opiniones refutan- das idonea, si opus est, sumi possunt ex iis, quae jam sequuntur. Namque hoc potissimum loco Germanica mea Exegesis, et cel. D. Joachimi Langii Epicrisis, invicem conferendae sunt. Ac pri- mum constare debet, quid sit in quaestione. Uterque nostrum ag- noscit, I. aliam esse bestiam, aliam meretricem: Il. Babylonem esse Romam, eamque novissimi praecipue temporis sui: IIL. non nulla, quae in Apocalypsi de bestia dicuntur, dici etiam apud Danielem de quarta bestia: IV. bestiam et ut corpus, et ut individuum de- seribi: V. papatum quoque in Apocalypsi notari: VI. Impivm il- lum, .qui antichristus dicitur, esse individuum. Sed in eo vis est differentiae, quod Theologus Halensis papatum sub Babylonis pic- tura ait haberi; ego, sub descriptione bestiae, ita quidem, ut capita hujus denotent successionem papalem a seculo XI, ac postremo tem- pore Impius ille unus simul et papatum gerat, -quatenus e septem est, et novam ex abysso malignitatem adjungat, quatenus octavus ipse est. Permagnum igitur nobis momentum in hac prophetiae arte situm est, cujus eventum hodiernus habet dies. Primum THE- SES in illa exegesi ad h. 1. exhibitas, et in Epicrisi examinatas, repetam, partimque declarabo amplius, partim vindicabo. | Solicite agam et perspicue: tu, Lector, si quid tua referre judicas (refert autem multum,) fac adsis. Miserum enim est, ubi in re seria mul- tum verborum fit, profectuum nihil. Qui tractationem illam meam in singulas Theses, et Epicrisin Langianam, ad verbum expenderit alternatim, et cum utravis praesentem meam explanationem contu- lerit, hunce operae non poenitebit. , THESIS I. Una eademque bestia est, cornuum decem et capi- tum septem, quae Apoc. 13. et 47. describitur. a Concedit D. Lan- gius, p. 376. Sed quum ego hanc thesin praestruxissem ea tan- tummodo mente, ut demonstratio ex capite 413. et 17. deinceps con- junctim deducenda cohaereret, ille ante, quam ego quidquam de meretrice dicam, protinus occupat, et aut, Ap. 43. et 47. bestiam ita sisti, ut meretricem SIVE PAPATUM pessundet, De suo addit, sive papatum. Bestiam a merctrice diversam esse uterque nostrum,