A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 584

616 Apoc, Xiii, 4.

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

ut dixi, peraeque agnoscit: sed antequam quaestio de textibus, qui papatum notent, decisa sit, papatum neque mihi pro bestia, neque illi pro meretrice licet ponere. Perpetuus ex homonymia error Epi- erisin tenet. Tu, Lector, recordabere: neque enim quovis id loco inculeabo. Pro mea autem parte distincte incedam.

THESIS II. Bestia est potestas regno Christi opposita eccle- siastico politica. — Hoe quoque concedit, p. 377. Sed quum ego opinioni quorundam, qui bestiam pro potestate vel mere spirituali vel mere politica (invito D. Langio,) haberent, occurrerem, neque adhue de papatu subsumerem: ille, ne de papatu accipiam, inter- cedit. Exspectandum erat, donec ego hac utrinque agnita thesi in progressu abuti viderer. |

THESIS III. Bestia cum urbe Roma intimam et plane sin- gularem habet conjunctionem. — Wanc Thesis Epicrisis p. 377. ita concedit, ut ne probationis quidem egere dicat: et tamen p. 378. el quoque ipsam verisimilitudinem abdicit; quatenus videlicet bestia non idcirco, et Roma, sint idem. Sed ego non magis, idem esse, dico. Conjuncta non sunt idem: conjunctionemque probavi, capitis 47. allegatione, non quod eam hodie negari putarem, sed quo fir- mius haec Thesis cum Thesi IV. sustentaret Thesin V.

THESIS IV. Bestia est in praesenti. — Postularam, ut hae Theses quam rigidissime examinarentur. Examinavit Theologus Ha- lensis, sed, ut ait, parum rigide: neque enim opus fuisse. p. 386. - Opus certe fuit in hac Thesi, ob Thesin sequentem, cujus examen speciatim petieram, idque jure. Amanter dicam atque aperte: (nam veritas hoc sontico loco in discrimen adducta cogit:) Epicrisis lec- toribus suis, quos utique multos propter celebritatem Auctoris habet, non refert, quod referri magnopere oportuit. Ea tota sic habet: Haec Thesis innititur praecedenti. Sed quam ea plane fundamento careat, nempe bestiam esse papatum, juxta cum illa ruit, p. 377. Strenuae formulae, plane, ruit, et aliae,-quas Venerando Auctori plerophoria sententiae suae passim suppeditat, lectorem occupare non debent, quo minus dubitet, et, quae uterque nostrum profert, invicem expendat. Valde necessaria est et admonitio haec et ejus recordatio. Ego Thesin sic probaram: Nondum praeteriit bestia: nam Roma stat, et hac urbe vastata, interit demum bestia. Non tota demum FUTURA est: nam vae secundum jam pridem abiit; eo autem elapso tertium vae veniebat cito, et sub initium hujus vae bestia ex mari cito est exorta. Ergo bestia, quaecunque est, hodie est. Non Thesi praecedenti, quamvis et Theologo Halensi et mihi placitae, Thesin IV., ut ille ait, superstruxi: multo minus huic pro- positioni, bestia est papatus, quam, per se veram, ille Thesi prae- cedenti aequipollentem sine causa facit, Thesis IV. vim suam in acceptis refert; indignus quippe cireulus esset, collata Thesi V.: mi- nime omnium sola ea propositione, solam enim Epicrisis refert, The- sis IV. nititur. Mea probatio perstat: 4) Bestia nondum praeter- iit: 2) non tota FUTURA est: 3) ergo in praesenti est. Quar- tum non datur: primum agnoscit Theologus Halensis: ex primo et secundo tertiwm necessario sequitur; idque totam de bestia senten- tiam Langianam tollit, meam sustentat. Secundum, ut debui, pro- bavi, paucis, sed tamen ex toto prophetiae nexu, qui lectorem com- mentationis ad eum usque locum deductae continuum (talem enim

_ APOC. XIII, 4. 647 postulat) non potest fugere. Summam petis argumentorum ex ana- lysi ter porum desumtam? Vide Erk. Offend. p. 414. Summam mavis argumentorum a temporum analysi sejunctam? Vide ibidem p- 92. seqq. Haec referre potius et examinare debuit Epicrisis, quam in ipso controversiae centro unum mihi argumentum prorsus inane attribuere, et, eo facile soluto, rem aliis quasi transactam reprae- sentare. 4

“THESIS V. Bestia est Papatus Romanus. — Haec vero The- sis est palmaria, de qua Epicrisis agit p. 378. Thesis II. est ex- tra controversiam: Thesin IV. vindicavimus modo. Thesis haec V., duabus illis innixa, manet irrefragabilis, id est, evidens et certa. Bestia, inquam, cum urbe Roma arcte conjuncta est: et bestia est hodie. Ergo aut aliam potestatem hodiernam papa majorem et cum urbe Roma conjunctiorem monstrari, aut papam pro bestia haberi, necesse est. Plura dixeram ad hance ipsam Thesin, p. 664. et con- gruunt, quae disserueram pag. 659: Per considerationem vae trium, et omnium adeo, quae in prophetia ejusque eventu praecedunt et se- quuntur, ita includimur, ut neque antea neque postea, neque im orien- te, neque in occidente, aliud quidpiam cogitare possimus, atque pa- patum. Conferantur, quae ad cap. 42, 42.14. exposita sunt. Adde Introductionem, praesertim §. 31. 40, 42. 44., num. 42. Omnes hi nervi adhue sunt integri. ig

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →