autem res eo deveniebat, ut locus esset huic sermoni: Bestia erat, erat bestia, id est, regnabat, improbe illa quidem: ef non est, non est bestia, non regnat, eo statu, quem ex mari orta habebat, amis- so: cur? quia Mulier insidet bestiae, et bestia ili pro jumento ser- vit, mulier autem, regno gaudens super reges terrae, sedet regina. Tali ea schemate in scenam producitur sub vae tertio, post bestiam ex mari, et alteram ex terra exortam, post res capitis 14., atque adeo post phialas effusas, donec bestia ex abysso exorta, adscitis decem regibus, eam de subito delet.
Observ. 45. Ho maxime tempore manifesta erit, quae nunquam nulla fuit, differentia Romae et Papae. — Differentiam Romae a Papa nimis tenuiter definiit Vitringa, Anacr. p. 756., eoque majori specie Theologus Halensis papatum sub Roma abdidit. Ampliorem differentiam ostendimus in libro, Erkl. Offend. praef. §. TX. et pag. 689. 776. seq. et ad totum caput 17., maxime pag. 845. sed quum ea, quae sparsim ibi notata sunt, a plerisque praetereantur, distinctius pleniusque hoc uno in loco rem exponemus. Roma quum dicitur, etiam seorsum a pontifice, tria dicuntur: Urbs septicollis, Ecclesia Romana, Civitas Romana. Civitatem Romanam describit Is. Newtonus in Observ. ad Dan. interprete Guil. Suderman, ea ille quidem mente, ut tria cornua, per cornu parvum evulsa, interprete- tur de Exarchatu, de regno Longobardorum, et. de Roma ejusque senatu, sub potestatem papae redactis. Hac opinione seposita, quae cornu fingit nimis maturum, totus locus rectam de civitate Romana ideam egregie adjuvabit. Roma cum suo Ducatu, inquit, gui Etru- riae et Campaniae partem complectebatur, a Graecis Imperatoribus defecit A. C. 726, et libera evasit Respublica sub Senatus Romani regimine. Hujus Senatus auctoritas in rebus civilibus deinceps suprema fuit, Papae auctoritate hactenus non ultra res ecclesiasticas patente. pag. 53. Iterum: Anno 796 Leo III., creatus Pontifex electionis suae Carolum Magnum, legatione certiorem fecit, missis etiam muneri aureis Confessionis Petri clavibus, nec non urbis Ro- mae vexillo: illas quidem in professionem quod Papa urbes Exar- chatus Ravennatensis et Longobardiae dono Caroli possideret; hoc ad significandum Regi ut rediret ac S. P. Q. Romanum subigeret, perinde ac subegerat Exarchatum et Longobardorum regnum. Petiit quippe eodem tempore a Carolo Pontifex, ut quosdam ex suis prin- cipibus Romam mitteret, qui populum Romanum ei subjicerent, at- que obstringerent sacramento in fide et subjectione, wt verba, qui- bus utebatur, refert Sigonius. Anonymus Poéta, quem Argentorati edidit Boeclerus, hoc modo illud describit:
Admonuitque piis precibus, qui mittere vellet Ex propriis aliquos primoribus, ac sibi plebem Subdere Romanam, servandaque foedera cogens Hane fidei sacramentis promittere magnis.
Hine inter Papam et Romanos cives dissidium exortum est. Et hi quidem duobus vel tribus post annis, quibusdam ex Cleri- cis adjuti, tantos in illum excitarunt tumultus, ut novae rerum in omni Occidente faciei causa exstiterint. Duo enim e Clericis Papam quorumdam criminum accusarunt, quem mox armata vi corripuere Romani, vestibusque sacerdotalhibus exutum monasterio
APOC. xii, 4. 663
incluserunt. Auaxilio autem amicorum ille cum evasisset, in Ger- maniam ad Carolum Magnum fugit, apud quem de Romanis con- questus est, quasi eo animo sese ipsi opponerent, ut omnem Eccle- siae excuterent auctoritatem, pristinamque libertatem recuperarent. Eo absente ipsius accusatores copiis suis Ecclesiae ditiones depopu- lati sunt, accusationisque capita ad Carolum Magnum miserunt. Hic autem, anno nondum circumacto, Papam cum ingentt. comitum pompa Romam remisit. Nobiles et Episcopi e Francia, qui’ ipsum comitabantur, praecipuos ex ipsius accusatoribus Romae examina- runt, eosque in Franciam in custodiam miserunt. Contigit hoc anno 799. Proximo anno ipse Carolus Romam profectus est et statuto die Concilio Italorum et Francorum Episcoporum praesedit, utramque partem auditurus. Quum vero Papae adversarti. se au- ditum iri easpectarent, statuit Concilium, illum qui supremus omnium hominum esset Judéx, majorem esse quam qui ab ullo, praeter se ipsum, judicaretur: quo facto ille solenni oratione coram omni po- pulo innocentiam suam professus est, atque ita, habitus pro absolute. Brevi post, die quo natalis Domini memoria celebrabatur , populus Romanus, qui hactenus suos Episcopos elegerat, ac se suumque ‘Se- natum censebat veteris Senatus Populique Romani jura rite possi- dere, Carolum Imperatorem elegit, atyue eadem ipsi se submisit ra- tione, qua vetus Imperium Romanum ejusque Senatus olim Roma- nis Imperatoribus erant subjecti. Huic Papa diadema capiti impo- suit, eumque sacro inunxit oleo, atque adoravit flexis genibus, ut olim fiebat Imperatoribus Romanis, narrante id hisce verbis Poéta supra citato: