A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 597

Apoc. Xiii, 4. 664

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

declaretur: neque alia erat causa, cur angelus illud tempus potius, quo bestia non est, quam quo est, pro praesenti sumeret.

Observ. 9. In eosdem articulos ipsa dividitur bestiae duratio. — Bestia erat: non est: ascendet ex abysso et interibit etc. Cap. 47. versu 8. bis, et versu 44. Inter hos versiculos tanquam parallelum interponitur illud, guinque ceciderunt: unus est; alius nondum ve- nit etc. v. 10. Summa ex utrisque conflata, est Bestia ex mari: . Non bestia: Bestia ex abysso.

Observ. 10. Babylon est Roma. — Nomen, Roma, 6umn, a robore dicitur: unde olim eadem Valentia appellata. Urbs valida, cap. 48, 40., per antonomasian, non per epitheton. In Romam omnia, et in Romam solam conveniunt, quae de Babylone dicit Apo- ealypsis. Babylon haec est, donec prorsus deletur: sed quando esse coepit ? tum, quum magna esse coepit. Quum in oriente desiit Ba- bylon, in occidente emersit.. Erat igitur apostolorum jam tempore, quorum judicium ex Babylone judicari dicitur, cap. 18, 20. non ideo, quia apostoli judicium illud praedixere, quam causam profert D. Lan- gius in Comm. Ap. f. 213., Babylonem ad hierarchiam seculo VII. degenerem restringens, adeoque nimis seram faciens: sed quia, ut sanctos et prophetas, sic etiam apostolos interfecit. coll. v.24. Pri- ma Babylonis mentio est cap. 14, 8., neque ibi indicatur, tum Ro- mam Babylonem esse incipere: sed quemadmodum Agnus, qui pri- dem Agnus erat, ut talis praesupponitur in Apocalypsi; et e con- trario draco, qui pridem draco fuerat, ut talis praesupponitur: sic Babylon, quae pridem Babylon fuerat, ut talis praesupponitur. Prae- sens Babylonis agentis tempus in Apocalypsi determinatur per ea, quae urbi attribuuntur.

Observ. 41. Bestia et ante regnum Babylonis regnat, et post regnum Babylonis. — Recte judicat Theologus Halensis, non posse simul regno tanto gaudere et meretricem et bestiam: sed idem be- stiae regnum nonnisi post regnum meretricis collocat. Primum reg- nat bestia, cap. 13, 1. seqq. deinde Babylon, c. 47, 4. seqq. iterum- que bestia, ibid. v. 8. seqq. Seriem textus analysis nostra exacte servat: Epicrisis, non servat.

Obsery. 12. Capita sunt de ipsa bestiae substantia: cornua sunt quiddam adscititium. — Plaga capitis unius dicitur etiam ¢ip- sius bestiae plaga: sed cornua sive reges CUM bestia regnum ac- cipiunt. c. 43, 3. 17, 12. Praeterea reges septem non per se, sed cum montibus sunt capita bestiae: ergo cum urbe eam habent_ ne- cessitudinem, quam soli pontifices Romani; et sunt ipsi_ pontifices. at illud unum, cornua ET bestia, ibid. v. 16., cornua satis a bestia distinguit, ut quiddam subsidiarium.

Observ. 43. In primum incisum cadunt menses XLII. bestiae: qui certe sunt aliquot seculorum. — Bestia ex mari orta est A. 1077, et paulo post data est el potestas menses XLII. potestas autem hodienum durat. Propior determinatio alibi explanatur.

Observ. 14. Bestiae Non — esse et Babylonis Regnum sunt simul. — Utrumque horum aperte confert prophetia in medium in- cisorum trium, ex quibus constat duratio bestiae. Bestia post ascen- gum ex mari vehementer grassabatur, donec per phialam angeli quinti regnum ejus obscuratum fieret. Sed tamen obscuratum regnum est regnum; et bestia, obscuratum habens regnum, est bestia. Deinceps

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →