calypticis, imsigni verae analyseos criterio, emicat. Sed proprius demonstrationis hujusce locus est in Ordine temporum, c. 411. et 12.
§. X. Non absona putari debet haec analysis temporum, in medio incedens. — Non abhorrens a sensu coelesti communive vi- deri nobis debet v. gr. propheticus dies sex circiter mensium. Dimi- diata tempora Apocalypsis suggerit ipsa, c. 8, 4. 44, 9. 42, 44. et in dimidiatas temporum formas interpretes alii, diversis ex viis, pri- dem inciderunt. Menses 42, dies 14260, tempora 4. 2. '/9, dimidia- tam annorum hebdomadem vocat Seb. Meyer, sed citra ulteriorem explicationem. Joh. Napeir septem periodos temporum, quas a va- statione Hierosolymorum ad consummationem seculi statuit, ex €0 resolvere conatur, quod sint septem Jubilaei magni; non toti, 490 annorum: ergo DIMIDIL, 245 annorum. vid. Expl. Apoc. Part. I. Propos. 5. ‘Petrus Molinaeus 4260 annos dominantis bestiae censet esse septimanam; ita ut dimidia testium duorum occisorum septimana denotet persecutionem annorum 630, qui sint 4260 annorum DIMI- DIUM. Vid. Accompliss. des proph. p. 357. Nee hi quidem tam rationum veritate, quam solius rei probabili specie ducti sunt. Spe- ciosius incedit Bened. Aretius in h. 1. dies 1335 apud Danielem et numerum 666 invicem conferens. Sex mensivm spatium non modo pars temporis, sed tempus est: quemadmodumque Indi mensem in 45 dies descriptum habuere apud Curtium, (unde Malabari hodie- num VII planetarum semicireulos XIV pro XIV mundis habent;) et Sinenses 24 menses semisolares in anno statuunt: sic annum, non inscite, aliqui veterum aestate unum determinabant, et alterum hieme, notante Plinio, 1. VII. c. 48. eundemque apud Aegiyptios, et inde apud Graecos, certe apud Cares et Acarnanes, quibus interjecta Patmus, et quidem Cariae proxima, sex mensibus terminatum com- memorat Plutarchus, Censorinus, alii. Vid. Jo. Hiskiae Cardilucii T. I. evang. Naturwissenschaft in praef. et Fabricii lib. de Mensi- bus p. 7. seq. et 153. Thucydidis historia per hiemes et aestates digeritur. Saxones veteres annum in duas Malinas diviserunt, autum- nalem et vernalem, ut ex Scaligero notat Martinius in Lexico etym. col. 1438. Atque in omni vitae civilis usu semestre tempus per- quam frequens semper fuit. Multi magistratus semestres, v. gr. tri- bunatus apud Plin. Ep. 4. 1. 4. Consulum fasces -olim semestres : et hodie Magistratus academici aliique. Annuli apud Romanos fuere aestivi et hiberni: unde semestre aurum apud Juven. Sat. 7. Seme- stria principum consilia citant juris, consulti. Vid. P. Fabri praef. in sua semestria. sic enim ille et alii juris consulti, et ex theologis Dor- scheus monumenta quaedam sua inscripserunt: hodieque apud Gallos Semestria in re forensi vigent. Ab Alexandrinis annos patriarchales, ante Abrahamum, semestres habitos fuisse, suspicatur Jac. Cappellus, aeram mundi conditi Alexandrinam conferens cum Judaica. Disp. Sedan. T. I. p. 4048. Conf. quae ex Joh. Georgio Herbarto ab Hohenburg refert Calvis. ad A. M. 3185. Mathematicis interdum, quum futura ex phaenomenis coelestibus conjectant, dies caleulo mystico semestre de- notat. vid. Zimmermanni tr. de cometa anni1680. p. 404. Maxime vero hue congruit anni apud Israélitas in duas partes aequales, i. e. in duo semestria, quorum alterum ab initio mensium, alterum ab initio anni ducebatur, solennissime celebrata divisio, vere et autumno. Vid. Ord. temp. p. 49. 27. [Ed. IL. p. 46. 23.] Neque primo mense Ju-