daei, sed septimo ineunte, acram augent, ut v. gr. pro A. M. 5499 seribere incipiant 5500, non invito Mose. Ex. 23,46. 34,22. Certe a Mosis tempore Israélitis semestre semiper fuit tempus in vita ejus- que vicissitudine admodum notabile: annumque in duo fere seme- stria diviserunt ephemeriae sacerdotales. Semestre etiam interval- lum inter praecursorem Johannem et ipsum Christum Jesum. Luc. 4, 36. R. Ase discipulos quotannis sex menses secum habuit, sex menses domi eos esse jussit. Non ad demonstrandam ipsam diei prophetici longitudinem haec collegimus: sed tantummodo, ut osten- deremus, non tam paradoxam nobis eam longitudinem videri debere. Ipsam demonstrationem aliunde deduximus.
§. XI. Imo ita demum vitantur interpretationes in avia et ex- trema discedentes. — Dies annuus, quem multi Protestantium diu defenderunt, longior est, et multo longior, quam veritas patitur: dies communis, quem Romanenses et recentiores quidam nostri tuentur, brevior est, et multo brevior, quam veritas patitur. Utrumque de- monstravi in Introductione germanica, §. 38. seqq. Plane illae sunt duae scaturigines praecipuae, unde tot interpretationes falsae manarunt. In medio est veritas. Huic quisquis se permittere pot- est, in tuto erit. Vid. ad versum 4. Thes. 40. Observ. 29.
§. XII. Itaque et menses bestiae, et numerus ejus, et numerus nominis ejus, expeditam habent rationem: — Annorum 6662/3, qui menses bestiae, et numerum bestiae exaequant, (vid. Erki. Offend. p. 433.) initium fuit, cum eventus a principio capitis 13. ad medium versum 5. progrederetur, ineunte Coelestini II. pontificatu, A. 4143, d. 25 Septembris. Gregorius VII ab Imperatore Romano, Coele- stinus II a Roma ipsa, qua vigente non est bestia, immunis esse ecoepit. Tum igitur potestas data est bestiae absolute. Numerus nominis bestiae a Gregorio VII incepit, qui Papae nomen uni praesuli Romano vindicavit, elatissimo sensu. Id nomen habent, qui Gregorii novitatem teterrimam, quasi divinum quiddam amplec- tuntur et approbant. Sie numerus nominis bestiae ex numero be- stiae noscitur, eumque aliquantum excedit. Facilis est haec et simplex ratio, qua numerus nominis bestiae declaratur. At sunt, qui putent, posse fieri, ut quemadmodum nomen IHZOTS, id est Jesus, 888 valet, (vid. Estium h. 1.) sic nomen adversarii in valore literarum numerali numerum 666 habeat. Negue illud hoc loco praetereundum est, inquit Edo Neuhusius, quod historici adnotarunt, Numerum adsumti a Papa nominis vitae regnique duraturi omen plerumque facere. Sane Alexander II secundo, Clemens III tertio, “ Victor IV quarto, Pius V quinto, Leo X decimo, Gregorius XIIT decimo tertio, Sixtus V quinto pontificatus anno ex mortali vita de- migravit. Pari fato Benedictus II. Sixtus I. Anastasius IT. Joan- nes II. Martinus II. Nicolaus II secundo imperti anno obierunt. Stephanus III. Martinus TI. Clemens HI. Nicolaus IT. tertio ; Felix IV. Martinus IV. Nicolaus IV. Paulus IV. Benedictus IV. Clemens IV. quarto; Bonifacius V quinto; Innocentius VIII octavo summae dominationis anno in vivis esse desierunt. lib. Il Fatid. sacror. c. 34. Similia exempla non in annis solum, sed etiam in mensibus nota- vit Guil. Burius in Notitia pontificum, sect. XVI, Ea mente totum nu- merum 666 pridem quaesivere multi multis in nominibus. Ex Ire- naeo supra retulimus aliqua, quorum 4472/NOXS cui non dictum