EMPHASIS est, si ad ordinariam vocis significationem aliquod auctarium (vel, augmentum) accedit, quod ad significationis ampli- tudinem et gravitatem pertinet.
vel: EMPHASIS est quaedam ad solitam verbi significationem accessio, augendi vim habens in utramque partem. Ernest Inst. Toto, 7. F~ J, Sect. 2. cap. a, Ab, Dh.
EMPHASIS ex mente et intentione scribentis aut dicentis, vel in singulis verbis, vel in phrasibus, vel in verborum composi- tione, structura, repetitione etc. locum habere potest, et observari ab Interprete debet. Ita idem verbum hoc loco cum singulari qua- dam vi, alio loco sine ea invenitur adhibitum.
EMPHASIS non est ipsa vis aut significatio eujusvis verbi vera et genuina; sed, si ad vim aut significationem nativam verbi aliquid accedit. Hine recte praecipitur, et maxime in hoe loco est tenendum, nullum verbum habere EMPHASLIN per se: propterea, — quod unum quodque verbum habet per se certam vim, indicatque certam quandam ideam rei, per se vel parvae vel magnae, in qua EMPHASIS esse non potest; nec, quia verbum aliquod rem valde magnam aut valde parvam significat, propterea ei statim EMPHA- SIS inest aut inesse putatur. Ernusti L. c. p. 24. et Sect. I. cap. V. 6. p. 69.
Neque tamen peceant, qui VERBA quaedam EMPHATICA dicunt, quae se. prae aliis foecunda sunt, aut quibus prae alis ¢a peculiaris vis inest, ut cum notione principali, quam cum aliis com- munem habent, alias quoque accessorias, sive per se, sive in certis loquendi modis, contineant ac significent.
Singularis vis, ut hoc utamur, ad significatum verborum potest accedere a praepositionibus é», sg, amo, avy, éx, mEge, ene etc. ve- rum enim vero id fit non universe, nec necessario, quod post Brn- eeLIum in Praef. §. XIV. diserte praecipit Ernest L. ¢. p. 69.
DIVIDT igitur possunt EMPHASES in
TEMPOR ARIAS, quae certo loco ac tempore verbis accedunt. Eae solent nasci vel ex affectu dicentis, vel e gravitate rei, quam verbum supra usum ordinarium exprimit. CONSTANTES, cum verbum accipit a consuetudine significatio- nem majorem, quam per se habebat, eamque in certis modis lo- quendi semper obtinet. Ernestr L. ec. p. 214. s. ; Conferendae omnino sunt b. Aucroris Praefationes ad Novum Te- stam. germ. §. X. n. 7. 8.; et ad Gnomonem §. XIV. cum Notis ab Eprrore additis, pag. XXXV: sq. et Ernest L. c. cap. 5. de Emphasibus judicandis. p. 67. sqq. quorum praecepta et monita de hoe genere locutionum non est quod hue omnia inferam. Attentus Lector ipse dispiciet. Ego si dixi, guid res sit, dissolvi nomen: quomodo sit in ea versandum, non teneor praecipere. In Gnomone EMPHASIS notatur: ad Matth. 24, 33. cavre