Quod ad fratres nonnihil dissentientes attinet, optandum est, ut coale- fieremus, ut junctis viribus hostes oppugnaremus. Inter regia Jacobi regis xaropdoj/xara et hoc censendum, quod pra^cipitem contentionis rotam Synodo sufllaminare conatus est (k). Cui (licet ab aliis indictee) momentum addidit tanti regis authoritas. Cui pacis consilio si successus non responderit, in causa est quorundam intemperies, quibus nihil gratum nisi quod suum; quibus eordi est ut sint ungues in ulcere. Inter beatam illam animam Philippum et Calvinum pia et ecclesife utilis intercessit concordia, licet in nonnullis dissenserint. Inter Dei servos (ut ait Ambrosius) coilatio sit, non contentio ; contentionibus enim impeditur invocatio, distrahuntur affec- tus et studia, aluntur suspiciones, quibus alter alteri redditur inutilis ; et quod sanguineis lachrymis deplorandum esset, multi non mali alienantur ab ecclesiis nostris, suseque impietati hoc pretexunt uS^oi ; et in his paroxysmis omnia plerunque augentur in majus ; et certe altercationibus raro qua?ritur Veritas, saepe amittitur, semper periclitatur. Et fere aliquid vitii adjunc- tum habet etiam justa defensio ; humani enim aliquid patiuntur saepe viri optimi. Non est tamen redimenda pax veritatis jactura, qufe nobis omni- bus charitatibus pretiosior esse debet ; nee ea lege indulgenda est erranti- bus quam petunt tolerantia, ut liceat iis spargere sua dogmata, nobis interim silentibus. Intrepide hie explicanda sententia est, error enim cui non re- sistitur approbatur.
554 ANTIDOTUM CONTRA NAUFBAGIUM
Interim hoc concedendum est paci eeclesise, ut sine felle feramus priva- tim dissentientes, paratos cedere meliora docentibus, dum sibi tantum sapiunt. Si qui autem siut dolosi operarii, qui prsetextu nescio cujus mo- dcrationis veritatem actis cuniculis subruere conantur, et miscellam quan- dam religionem ex adulterio veritatis conflare moliuntur, his quantum in nobis est nullus locus est dandus. Deformem banc claudicationem ferre non potest Deus, ut qui non vult homines de alieno, multo minus de divino esse hberales. Malefida semper fuit religionum ferruminatio, et praevia publicis calamitatibus. Periculose ergo suadetur inter nos et pontificios unio, non obstante tanto hiatu ; castam Christi sponsam decet casta con- eordia.
Facit et hoc ad defensionem depositi, nt Veritas muniatur adversus scan- dala; commodis ergo verbis expHcanda Veritas, et a crudis maleque sonan- tibus sententiis abstinendum, quantum sine veritatis praejudicio fieri potest. Non est enim deserenda Veritas propter scandala. Odium faciunt quidam causfe bona) verbo non bono, irresistihiUs ; vox etiam physicae actionis quibusdam cjetera orthodoxis, ut horridius quidem sonans, non satis placet. Sed modo constet de re ipsa, in verbis difficiles esse non decet, et haec explicatione moUiuntur. Nee patiendum ut contemptim loquantur homines de iis quorum opera usus est Deus in restituendo deposito. Apud Deum sit in benedictione, apud nos in honore nomen eorum. Sunt qui fidem nostram sannis adversariorum exposuerunt, dum mittunt s/g ■/.ooay.ac, homines rectius se sentientes. Hinc pontificii, En quos correctores antiquitatis, quos reformatores habuit Ecclesia Anglicana ! Quorum nominibus parco ; interim in nullius verba ita jurandum, ut singula praestemus quaa dixerint. Novimus enim magnis luminaribus suas esse eclipses, ne cuiquam nimis addicti essemus. In primajva ecclesia TPoffwroXjj'v^/a induxit <xpo6ui-o'kar^siav, ilia mortuorum ayioXa-^'iav, haec iiS'jjXoXur^lav ; ut nullus terminus falso est. Cautio ergo hie adhibenda est et candor ; cautio, ne nimio vini amore feces bibamus ; candor, ut cuique suus constet honos.
5. Insnper et hoc depositum communicandum est ; talentum enim est quod turn custoditur cum aliorum usui impenditur. Custodimus etiam cum non custodimus. Non producimur in banc scenam ut simus y.upa crsoffwcra, ut speculationibus indulgeamus ; ut condi simus tantum, non promi, ut conchas, non canales : maledictus qui abscondit frumentum ; et fehces nos quorum opera uti dignatur Deus in vinea sua, quod non simus rejicula turba, fracta, et inutiha instrumenta, sed quorum industriam in alto loco posuerit Deus. Fatendum quidem est nonnihil diminutum a majestate theologiae prtepopera quorundam praxi, sed hoc faciat ad excitandam aUorum industriam. Tacerent forsitan graculi si canerent cygni. Cuique suum Gfro/Msr^iov distribuendum est. Thesis ad hypothesin aptanda. Non tantum ad ministrum spectat o^SorrodiTv, sed et oodoro/xsTv. Nostrum est exphcare divitias Christi, ut quanta habeat sponsa Christi in Christo, quantum ful- geat mariti sui radiis intelligat.
6. Propagandum etiam est. Hinc illud ad Timotheum suum, 2 Ep. ii. 2. ' QusB audisti a me commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.' Vos qui pr^estis studiis adolescentum, et bene natis ingeniis do- minamini, instillate in dicata Christo pectora hujus amorem depositi ; magnas familias pessundabit neglecta prima institutio. Indocti enim tibi- arum similes nihil sonant nisi ab ahis inflati ; et videndum ne qui formant ahorum studia imbuant eos odio optimorum et hominum et rerum. Male tincta enim ingenia ut nigrae lanarum nullum alium colorem imbibunt. Juventus est purissima pars ecclesiae, et primitise spiritus sunt suaviores et
FIDEI ET BONffi CONSCIENTI^.
555
fervidiores. Hinc est quod liis prsecipue insidietur Sathan, ut sibi in pos- terum reddat obnoxios. Foveamus ergo adolescentum studia, ne quod apes capere oportet fuci intercipiant. Nemini fraudi aut damno sit pietati fuisse addictiorem ; quid enim aliud hoc est quam Christum infantem in juvenum cordibus, Herodis instar, occidere ? Hisce omnibus adminicula sunt matri- cum Hnguarum, artiumque scientia ; una cum sacra doctrina sacrse etiam linguae restitute sunt ; frangenda enim nux ei qui nucleum edere vult. Nee uUa ars est qnse non ancillarem operam prsestat huic domina?, nee elegan- tem respuit theologia Hteraturam ; Spiritus sanctus mundus est, aversatur sordes, etiam has Hterarum et sermonis. Cum Christus venit in mundum politior literatura in suo solstitio erat ; florebant tum ingeniorum apices. At cum antichristus erat in sua auge et zenith, barbaries regnabat in schoHs, qua e solio suo deturbata, religionis, hterarum, Hnguarumque simul erat rraXiyysvssicc. Spissa errorum caHgine discussa, suns et literis redditus nitor. Et sane logicis rhetoricisque lacertis \ibrata theologica tela fortius feriunt, altius penetrant ; multum refert quo brachio hasta torqueatur. Nee neglectim habenda philosophia ; si enim ad illius appellemus tribunal, stare non possunt nupera ilia dogmata de media scientia, et de pra^visa fide, quae tollunt dependentiam causarum inferiorum a prima, qua? intimius agit in iis quam ipsae. Unde Jesuitaj non aliter sua probare possunt dogmata, quam si novam cudant philosophiam. Sed artium encomia suis praalectoribus relinquo. Imprimis autem utile erit cognoscere quodnam fuerit in singuhs aetatibus hujus depositi fatum, quinam adversarii, a quibus intercessum, quomodo a prima veritate deflexum sit ; quam sinuosi haeresium anfractus. Magdebur- gensium hie elaboravit industria, magnum quid hie pra^stitit ecclesiasticorum annalium consarcinator, in quo major industria) laus quam fidei, fidei quam judicii. Huic mos est (ut observat Wintonensis) (/) ut si quid non sit ad stomachum, vel eradat ex historiis, vel arrodat in historia, alias non mains si non omnia torsisset ad statuminandam Romanam monarchiam (7?i). Ad historiam redeo; in qua, ut observat Rhenanus (u), plurimum sibi indulsit antiquitas, dum formam vita3 delineare cupiebat. Non diu mansit ecclesia virgo ; sed attentarunt Christi sponsae pudicitiam hteretici, qui ex pastoribus facti lupi. Aha et aha ecclesiaj facies, prout major vel minor cura hujus depositi, et suus cuique seculo genius; hoc autem omnibus commune, quod negiectis fontibus cumularunt ridiculas ceremonias, de quo conquestus Augustinus, aiens, tolerabihorem fuisse Judasorum con- ditionem: si tuo tempore sic dolebas (0 bone Augustine) quid nostra tempestate dixisses? inquit Gerson. Auream illam apostolorum astatem excepit argentea, illam secuta est ferrea, Nonum et decimum seculum fere exhaustum bonis literis et viris. Decimum seculum produxit nobis scholasticos, pugnaces homines, qui rixatricem induxerunt theologiam, et seposito hoc deposito Lombardi racemationes substituerunt (o) (p). Fuerunt hi (ut tempora tunc erant) docti et ingeniosi homines, sed deposi- tum miscuerunt argutiis philosophicis, et quajstionum minutiis rerum fre- gerunt pondera. Nimia sublimitas infesta veritati est, ut virtuti. Arane- arum telis quid subtilius, quid inutihus ? Non desunt tamen ex illis qui Augustinum sequuntur, qui satis re«te sapiunt, inter reliquos Georgius Ariminensis {q), magnus gratiae patronus. Quia nobis negotium est cum papistis, quibus patriarchae scholabtici, qui nomen theologi tueri vult, non debet esse omnino hospes in schola ; sed male primo ablegant studiosos ad scholasticos, cum longe plus sit spiritus theologici et apostolici in patribus vel ultimas antiquitatis. Hoc in illis laudibile est, quod^ missis laciniosis et inerticibus declamationibus, stringunt res. Utile erit -jTorvrudBi aliqua