552 ANTIDOTUM CONTRA NATJFEAGIUM
transmarinas regiones qui avr6'?rT7jg vidit, quam qui in tabulis tantum geographicis. Sentitur res cujus virtus cognoscitur ; vita spiritualis ut et naturalis gustu ducitur. Non patitur promissa evangelica sibi eripi qui dulcedinem eorum degustavit : ut Petrus cum vim verborum Christi in intimis prascordiis sensisset, statim clamat, ' Domine quo abirem ? tu verba vitfe feternae babes,' Job. vi. 68. Ad sensum necessaria crux est tentatio ; mysterium enim crucis sine cruce non intelligitur ; voluptatibus ebrii, stupidi sunt, nee gustum ullum veri boni babent, quia, ut loquitur Augus- tinus, deest iis spirituale palatum. Horum judicium nullum est prasjudi- cium in rebus a sensu remotis. Ad sensum etiam conducit particularis fiducia, cujus est promissa, ib/oTonTsSai ut peculium et patrimonium nostrum. Multa etiam intelliguntur in ipsis exercitiis pietatis ; quid sit amare et credere, soli amantes et credentes intelligunt. Hinc illud apostoli ad Timotbeum, ' Exerce te ad pietatem,' 1 Ep. iv. 7. Sed bic ante omnia necessarium est subsidium a Spiritu sancto, qui velum toUat a cordibus ; alias res divinas tantum intelligimus bumano modo, et non in sua propria luce. Nibil bomini impuro cum sacrosancto boc deposito, nisi mentem purgaverit Spiritus. Sincerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit. Ubi Spiritus non domat insitam contumaciam, Veritas sfepe in rabiem agit bomines.
2. Nee tantum intelligendum proponitur hoc depositum, sed et ornandum ; non enim hie est ut in mathematicis principiis, quorum finis est nuda speculatio ; ornabimus autem si toti totum hoc depositum, et solum custo- diamus. Nam Deo in totum hominem jus est. Anima debet esse instar arcae in qua positae sunt tabulfe Testamenti, et unaquajque facultas instar arculas ; memoria sit instar umai in qua custoditur manna, sit Thesaurus hujus Thesauri : hinc eat in voluntatem, afFectus, et in totum hominem. Theologia praecipue versatur circa voluntatem et afFectus dirigendos, unde boni vel mali dicimur, non a cognitione. Retinendum ergo depositum est in medio cordis ut in propria sua sede. Sit ovfj,^vrog T^oyog, intimis aflfecti- bus insitus, ut surculus vertens nos in suam naturam ; ut omnia dicta, facta, cogitata sapiant depositam veritatem. Sit in deliciis ad admirationem usque. Sapientis est alias res non admirari, at hie solius sapientis est mirari (g). Vas et theca hujus pretiosi depositi est bona conscientia, honestum cor, cui fixum, et in proposito cordis est tradere se in tjpum verbi fingen- dum et formandum. Dedignatur haec sacra Veritas sui copiam facere nisi illis qui se totos illi in obsequium tradiderint : ea lege custoditur, si regnet, et a consiliis nobis sit in omnibus. Datur enim non ad ostentationem scientife, sed ad regulam vitre. Sic ornabimus depositum. Vomicfe sunt et dehonestamenta religionis qui sub forma ejus vim abnegant, quorum culpa fit ut religio male audiat. Perinde SathanfB sive male vivat quis, sive male credat ; profanus vivit contra fidem, haereticus credit contra fidem ; uterque damnandus. Excusatius peccant qui nunquam de evangelio audi- verunt : nos tanto deteriores quanto meliores esse debebamus ; et deterior conditio spretae, quam non agnitae veritatis.
Ut a totis, sic totum servandum est, quia totum utile, et est ea parte aXXtiXou^ia : ita apta omnia in theologia et connexa sunt, ut quemadmodum in arcuatis fornicibus si vel unus laxetur lapis, tota ruit compages : sic in fide integritas totius pendet ab integritate partium. Hinc illud, fides non eligit objectum, sed fertur in omne revelatum. Ut totum sic et solum servandum est in negotio fidei. Nil ultra scire est omnia scire, et ut Ter- tullianus, cum credimus, hoc credimus, nihil esse quod ultra credamus (h).
3. Deinde requiritur ad custodiam depositi, ut proficiamus in fide ; pro-
FIDEI ET BON^ CONSCIENTLaE. 553
ficiat fides, non mutetur, ut Vincentius Lyrinensis. Prodigiosum est si plura sint membra, non si explicentur et crescant ; idem senex qui et puer ; illustrare licet depositum, non alia pro aliis subjicere, et nove, non nova. Angustiora sunt vasa nostra quam ut capiant plenitudinem illius deposit!, unde locus est perpetuo profectui ; et paulatim superandas difficultates, donee adolescamus in virum perfectum. Alia ratio tbeologis in idea, alia in subjecto, hie semper imperfecta : unde Bernardus, ' Si dixeris, Siiffi- cit, peristi.' Tepidi sunt qui dicunt, Nolumus majoribus nostris esse me- liores.
4. Defendendum est hoc depositum, partim a calumnia, partim a sophisticis argutiis ; et primo vindicandum a calumniis est, quia hypocritaj causam Dei deformant, et devenustant mendaciis, ne aliter sine causa sensisse \'ideantur. Nil tarn veretur Veritas quam ne ignota damnetur ; vindicia? ergo hie ncces- sariae. Contra eos etiam qui rationibus oppugnant defendendum, contenden- dum est pro fide semel data, nee dicendum tantum de veritate, sed pro veri- tate ; utendum sinistra reque ac dextra : multis melior dextra quam sinistra, melius oppugnant aliena, quam defendunt sua : est et pr^eclarum certamen feque ac praeclarum depositum. Isaaci servi contendunt de puteis, multo magis nobis de vita3 fonte etiam ad sanguinem resistendum. Noluit David bibere de aqua Bethleemitica quam cum periculo vitfe heroes attulerant, quia san- guis illorum fuit ; magni ergo ^estimandus sanguis coram domino est pro domino efi"usus. Veritas htec ipse est sanguis martyr um (/) : sed et hie caven- dum est ne adversarios suis ipsorum telis petamus, non eget tali defensione causa Christi ; depositum hoc armamentarium est, ex se suppeditat tela. Sint adversariis pife fraudes, pia convitia, s^rjv6s»itrfj,oi, veros authores cas- trent, depravent, falsos supponant, certissimo indiclo deploratfe causa?. Non vei'etur Sixtus Senensis laudare superstitiosum illud silicernium, Pium Quintum, quod indicibus expurgatoriis locum dederit. Possevino (j) etiam hac in re plus oris est, minus mentis ; nos ut causa, sic et agendi modo vincamus, et vicimus sane. Illi enim solis SathantE artibus instructi nos adoriuntur, nee aliis nutabundus papismus fulcitur tibicinibus. Sed Veritas non eget vanitate ad sui subsidium.