A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 228

Section 228

← The Works of John Owen — Volume 16

Sect. 28. Secundb, respectu suhjectcB materim, seu divinse veri- tatis in ea revelatse, sacra Scriptura est verbum Dei; quatenus nempe est revelatio voluntatis divinse ab ipso Deo profecta. Hoc sensu locis psene innumeris verbum Dei dicitur. Job. xvii. 1 7. Ita ubi verbum Dei, pt^cedicar-i, promulgari, 7)iultiplicari, recvpi enarra- tur, sanctissima ista Veritas, seu materia Scripturarum, non Scriptura formaliter considerata intenditur; aliquoties enim contigit, et quo- tidie fieri potest, ut verbum Dei pr^dicetur, ubi Scriptura, hoc est ipsa scriptio, non legatur. In ea autem verbi prsedicatione, quae ex Scripturis sine actuali Scripturarum in ipso actu prsedicandi lectione, fieri potest, nihil aliud est absolute et in se verbum Dei, quam quod pnrujg in Scriptura continetur: Act. xxvi. 22, Ohbh sktos Xiyuv Sjvn o/ '7rpo<p^Tai sXdXriffav [MiXkovTUv ylvssdoci xccl Mwtr^j,

Sect. 29. Tertib, respectu ipsorum verhorum in Unguis istis quibus ex mandato et oxdinatione Dei scripta est; etenim ea verba et con- cepta et disposita sunt per Spiritum Sanctum, neque ad exprimendum sensum, quern ipsi de mente et voluntate Dei conceperunt, ingenio ac nrbitrio ipsorum scriptorum sunt permissa aut relicta: Act. xxviii. 25 ; Luc. i. 70; 2 Pet. i. 20, 21; 2 Tim. iii. 16, nSca ypa(pri '^scmsuffTog.

Sect. SO. Respectu autem promulgationis veritatis divinse, qua prophetis aliisque viris divinis tanquam instrumentis usus est Spiri- tus Sanctus, ipsum verbum dicitur Xoyog yrpofirjrixog, 2 Pet. i. 19, quem respectu inspirationis divinse aliqui s/j!,(pvTov vocant et kvhidhrov.

Sect. 31. Hinc, ideo, sacrarum Scripturarum divina auctoritas, cujus assertionem in hac nominis ejus vindicatione prsecipue intendi- mus, dependet; — nimirum quod omnibus hisce respectibus sit verbum ejus qui supremus est Legislator, summus ac solus conscientiae Domi- nus, qui solus quid sit necessarium, quid utile, eum finem quod attinet ad quem diriguntur sacrse Scripturos, et novit et in iis revelavit.

Hisce ita prsemissis, videamus porro quibus argiimentis sententia nostra superiiis exposita defendi et statuminari possit; atque etiam

EXERCITATIONES ADVERSUS FANATICOS. 435

quibus sopMsmatis earn expugnare apud imperitam plebem, magnis clamoribus adhibitis, quotidie aggxed'mniuY fanatici. Primum vero argumentum nostrum sic se habet.

Sect. 32. Quod saepe a Spiritu Sancto vocatur verbum Dei, id ver- bum est, atque proprie ita dicitur : nobis enim baud licet rebus sacris ad libitum nostrum nomina imponere; multo minus integrum est ea rejicere qua3 pro infinita sua sapientia Spiritus Sanctus imposuit. Sacram verb Scripturam saepius eo nomine a Spiritu Sancto indigi- tari, cuivis eas vel leviter inspicienti facile apparebit. Nonnullis alla- tis testimoniis rem planam faciemus. Marc. vii. 13, 'AnupovvTsg rhv Xoyov Tov Qsou rff vapadSasi v/xuv. Quisnam autem est iste Xoyog rou ©sod quem irritum fecerunt Pharissei? Is nempe qui a Mose scriptus est, ver. 10, Mcoff^s yap ilvi, hoc est, scriptum reliquit. Deut. iv. 2, "Ne addite ad verbum illud quod ego vobis praecipio." Verbum quod Dominus locutus est, est verbum Domini; atqui idem est illud ver- bum cum " statutis et prseceptis " eodem versu, quae scripta esse nemo, opinor, negabit, Jer. xxxvi. 6, xxvi. 1-6.

Sect. S3. Id quod Deus locutus est in prophetis, quod Spiritus Sanctus locutus est per os prophetarum, quod que tanquam verbum suum per ejus mandatum scriptum est, illud verbum Dei est. At vero Deum locutum esse in prophetis et per prophetas antea pro- bavimus. Vid. Heb. i. 1 ; Act. xxviii. 26; Luc. vii. 8. Hocque verbum ipsius auctoritate scriptum est, Exod. xvii. ]4, xxxiv. 1, 27; Num. V. 23; Deut. vi. 9, xvii, ]8; Jer. xxx. 2; Hab. ii. 2; IJoL ii. 7; 2 Tim. iii. 16; Apoc. xxi. 5; et Deut. xxvii. 3. Imo ipse primus ali- quid de eo digito suo scripsit, nempe Decalogum, Exod. xx.

Sect. 84. Declaratio mentis ac voluntatis divinae, ab ipso Deo im- mediate profecta, est verbum Dei. Si hoc non sit verbum Dei, ego nescio quid sit. Ipse loquitur; mentis suae sensum, quo quid a nobis fieri velit intelligamus, declarat; hoc vero facit per verbum, aut do- ceant nos fanatici, quid illud dicendum sit per quod hoc facit. Sed de his postea cum de verbo seu lumine interne nobis agendum est.

Sect. 35. Ultimo jam loco objectiones adversa,riorum diluendae re- stant; pensum autem illud paucissimis absolvam.

Oh. 1. Christus est verbum Dei, ergo Script ura non est verbum Deiy Mirum quantum puerile hoc intonantes sophisma ubique tu- multuantur, atque quos apud sues de omnibus verbi ministris, quos pra3cipue insectantur, triumphos agant ; " Deceptores sunt omnes, im- postores, falsarii, populi seductores, qui Scripturam verbum Dei asserunt, cum Christus ipse sit verbum Dei."

Resp. 1. Fallacia est ex homonymia vocis. Christus est verbum Dei essentiale, verbum Deus, Xoyog ovc/udns: Scriptura verbum Dei scriptum, Xlyog •Trpo^oprx.og.

2. Mentio fit verbi Christi, Col. iii. 16; Act. xix.. 10: at verbum

436 PltO SACRIS SCRIPTURIS

Christi non est ipse Christus: etiamverbi evangelii; et quamvis apud ipsos evangelium sit Christus, at verbum evangelii Christus esse non potest. Resp. At distinctionihus istis hand opus est; haec sunt in- venta liominum. Scriptura palam asserit Christum esse Dei verbum. Resp. An salis idee fanaticis liceat sophistas agere ac ludere in vocum ambiguitate et o/Muw/xia'^. Non distinguimus nisi ubi ipsuni Spiritum Sanctum distinctione nobis praseuntem habemus, sicut su- periils demonstratum est.

Sect. 36. Ob. 2. Sacra Scriptura nusquam asserit se esse verbum Dei. Resp. Hoc falsum esse allatis testimoniis evi<)imus, quibus innumera alia addi possint.

Sect. 37. Ob. 3. Verbum Dei fait ante Scripturam, ergo Scriptura non est verbum Dei. Resp. Concedimus locutum esse Deum ante- quam ullura verbum quod locutus est scriptis mandatum est, eoque sensii verbum Dei ante Scripturam fuisse concedimus. At vero idem verbum jam scriptum esse, neque ideo cessare esse verbum Dei, quamvis scriptum sit, contendimus. Subjectum non amittitur quamvis scriptio accessei'it.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →