Sect. 38. Ob. 4. Verbum Dei non potest disci ex libris, nam est ab ipso Deo. Resp. Hoc falsissiraum atque blasphemum est; ideo enim scriptum est verbum Dei utex libris id discamus, 2 Tim. iii. 16. Hue perpetuo a Deo ipso mittimur, ad verbum et voluntatem ipsius discendam, Deut. xvii. 19 ; Esa. viii. 20; Job. v. 39 ; unde eos beatos pronunciat qui continue in lege sua scripta versantur, Ps. i. 1, 2, Or- tum et originem errorum in Scripturarum ignorantiam rejicit Chris- tus, Mat. xxii. 29. ^ Atque hinc palam ostendit hoc hominum genus se neque sciutillam lucis habere, Esa. viii. 20; Dan. x. 21; Luc. xxiv. 27, 45; Act. xvii. 2, 11, xviii. 24, 28; Eom. i. 2 ; 2 Tim. iii. 15.
Sect. 39. Ob. 5. Verbum prope nos est, in ore et in corde, Rom. X. 8 ; et verbum Christi inhahitat in nobis, Col. iii. 1 6 ; sed hoc ver- bum non est scriptum, non litera scripta. Resp. Verbum illud quod in nobis est, est verbum fidei, quod apostoli proBdicarunt, Rom. X. 8. Nihil autem prtedicabant apostoli quod non scriptum fuit per Mosen et prophetas, Rom. xvi. 26 ; imo verbum illud verbum scrip- tum esse, ex professo eo loci, ver. 11, asserit Paulus. 2. Scriptura est prope nos, in ore et corde nostro, non respectu literce scriptce, sed veritatis divince in ea contentse, quo etiam respectu soepissime Dei verbum vocatur, uti superius ostensum est. In corde nostro est ideo Scriptura, non formaliter quatenus scripta, sed quatenus divinam veritatem continet atque exhibet. 3. In nobis ideo inhabitat verbum Dei, effective et eminenter, non formaliter.
Sect. 40. Atque ha3c est summa eorum omnium quasin vicis, tem- plis, publico, privatim, aut vociferantur aut mussitant adversus sacras Scripturas fanatici. Quid vero apud se in toto hoc molimine deli-
EXERCITATIONES AD VERSUS FANATICOS. 437
beratimi habeant, cum ad luminis illius interni, de quo tantopere gloriaiitur, considerationem deventum sit, palam fiet. Ut rem paucis comprehendam : auctoritate, necessitate, perfectione Scripturarum rejectis, afflatum suum, perplexum et falsum semper, saspissime blas- phemum, in ejus Ipcunci substituere, in animum induxerunt.
EXERCIT. 11.
De Scripturarum interpretatione.
Sect. 1. In qunastione de Scripturarum interpretatione, et inter- prete proprio, Pontificii, qiios in tota causa TeYigionis /a7nilice hercis- cundcB postulare necesse habemus, seu cseco sui amore ducti, seu nimio aliorum omnium contemptu, controversias omnes compendifacere, atque pro ea qua pollent auctoritate, seu potius vafritie, bsereticos quos vocant, uno ictu, quasi funda ex insidiis, csedere et trajicere se posse sperant; ipsi interea, cum tota quam in tergo habent menda- ciorum sarcina, latentes post principia. Eos saltern qui postquam populum aliquem bello domare et sub jugum mittere decreverint, arces munitas, quibus adversariorum apparatum omnem bellicum contineri noverint, extemplb occupant, imitari videntur.
Sect. 2. Etenim ciim utrinque in confess© sit (quod etiam imprse- sentiarum ulterius demonstrare aggredimm'), opus esse Scripturarum interpretatio7ie sdiquii, qua mentern et genuinura in iis Spiritus Sancti sensum investigare, atque ea ita inde rite eruere, quae scitu, et cog- nitu sunt ad salutem necessaria, seu quovismodo ad officium nostrum et obedientiam Deo debitam spectantia, liceat ; hujusce rei considera- tioni, istiusmodi postulatorum portenta j)r8sstruunt, ut iis concessis, nulli dubium esse possit, quin omnia adversariorum consilia ita prseri- puerint, ut quoscunque velint de iis triumphos splendide et secure agant.
Sect. 3. Quod semper fuerit, sitque, atque de jure deheat esse isti- usmodi publica, et uti loquuntur, auctoritativa sacrarum Scriptu- rarum interpretatio, in ecclesia, cui omnes et singuli Cbristiani, sub periculo et poena salutis aeternse amittendse, conscientias submittere, ex voluntate Christi teneantur, primo in loco affirmant.^ Cilmque omnis interpretatio sit interpretis alicujus actio, atque illius auctori- -tas abs hujus auctoritate depeudeat, ut sit, aut esse debeat, visihilis aliquis ct publicus interpres, seu ut plerumque loqui malunt, magni- fice scilicet, sensus Scv'i'ptura.Tum judex aliquis infallihilis, dvwrsvduvog, visihilis et omnibus expositus, qui hoc dono interpretationis polleat,
' Concil. Trident, scss. iv. ; Tliom. Stapl. lib. x. cap. xi. ; Bellar. de Vcrbo Dei, lib. iii. cap. i., etc.
438 PRO SACRIS SCRIPTURIS
cujus interpretationlbus, virtute auctoritatis qua ipse est sub Cliristo instnictus, non veritatis quam istse habent, aut habere possint ex analogia fidei, omnes fideles dicto obedientes esse obligantur, non minus necessarium esse, eadem veritate et confidentia asseruut/ Imb ut plerumque mens humana (ea est innata vanitate), cum magno quopiam errore seu monstro tumet, iJjijaXa\jyji, eb blasphemiae pro- cessit nonnullorum audacia, ut cum assertiones istas, omni testi- monio divino penitus destitutas esse, non possint non intelligere, et psene confiteri, tamen "neminem unquam mortalium regnum seu regi- men aliquod, stultius aut ineptius instituisse, quam ecclesiam suam disposuit Jesus Christus,''^ si modb eo interprete illam non instruxerit, non veriti sunt affirmare. TJti olim, ita hodieque etiamnum est, si Deus homini non placuerit, Deus non erit. Neque sane alia ratione, horum hominum de ecclesia catholica prsejudicio, veteri quidem fabulse, sed insulsissimse, satisfieri posse videtur.
Sect. 4. Jam verb nemini dubium esse potest, quern virum in summum istud imperium in cseteros mortales evehendum statuant.' Prout enim Haman iste, postquam tov bum ad amplissimos honores a rege maximo designari audivisset, cum paulb plus sibi ipsi in deliciis esset quam regi, statim " cum animo suo dicebat, Quem magis delectaretur rex honore afficere quam me ? " Esther vi. 6-8, atque proinde de honoribus istis ampliandis, tanquam extemplb occupatu- rus, sententiam tulit; ita adversarii nostri, postquam regem istum spiritualem et judicem infallihilem ipsi sibi per somnia finxerint, atque ut talis judex et av\}'n-i\j&\jvog Scripturarum interpres a Christo constitui deberet, nisi indiligens omninb, etiam et insipiens ecclesise suae procurator audire mallet, sibi persuaserint, vel saltem aliis per- suadere tentassent, pro ea qua sunt humilitate atque modestia, hunc proximum Deo locum, si non honorem wqualeni, tanquam unice ei in terris grati statim occupant. Quis enim nisi Christi Vicanu.s, vice-Deus ille, Deus alter in terris, ecclesise sponsus atque caput, 6 J^/ vavTcc Xsyo/j^svov Qbov 55 ffsCac/Aa vTspaipo^ivog, provincige huic admini- strandse par esse potest?