Sect. 5. Porro autem si ita se res habeat, quam facilis futura sit totius inter nos litis sestimatio, quivis nullo negotio perspiciat; si enim sacra Scriptura, quae apud uos unica est omnes controversias dirimendi norma et medium, in eum finem interjoretari debeat, ut de vero ejus sensu constare possit, atque ipsi, aut saltem inter eos dux partiiim sit ea interpretandi Scripturas auctoritate instructus, isque solus, ita ut ex ejus determinatione seu interpretatione, indeque
' " Non ignoratat Deus multas in ecclesia exorituras difficultates circa fidem; debuit
igitur judicem aliquem ecclesiis providere; igitur princeps ecclesiasticus," etc.
— Bell. lib. iii. de Verb. Dei. cap. ix.
' Valer. Mag. Jud. Reg. Crcdeud. Catb. 3 Bell, de Kom. Pontif. lib. iv. cap. i.
EXERCITATIONES ADVERSUS FANATICOS. 439
solum, certb sciri possit quis sit iste Scriptnrarum sensns in omni lite xpiTix.6g, ut frustra sit oranis in eos eorumve errores testimonii dictio, frustra argumenta e Scripturis petita, necesse est.^ Unico in- terpretationis infallibilis malagmate omnia conficient. Ea vero in- fallibilis est, quia illorum est. Hsec arx est religionis pontificise, imo hoec est eorum religio; et caiisam habent, quae caduceo hoc eget. Hoc enim amuleto instructi, extra tela et pulverem positi, nihil usi circuitione, omnes opiuione a se disjunctos damnant. Hujus autem persuasionis, atque inde animorura et irarum pleni, nemo est catho- licorum, qui non ubivis cum servo illo comico clamat, "Nihil est quod malim quam illam totam familiam (hsereticorum scilicet) mihi obviam dari, primo ipsis eriperem oculos, post hsec prsecipites darem ; omnes ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem/' Terent. Adelph. iii. 2, 20. Eant jam quicunque volunt, et dicam iis impin- gant, haeresewv aut blasphemiarum insimulent, nisi ipsis judicibus, propriis suffragiis ab omni culpa expediantur, eam tandem laudem as- sequentur, qua se lubentissime carere posse, diu est quod ostenderint.
Sect. 6. Arce autem hac occupata, in qua omnis nostra spes sita est, non minus iniqua futura est inter nos concertatio, quam olim Israelitas inter et Philistseos intercessit, cum illis hi neque ferrum neque fabrum ante pugnam reliquum fecissent, 1 Sam. xiii. 19-22, 22. At per me licet somnient, ut lubet, Romanenses; edant bi- bantque; at experrecti tandem, se fame sitique seterniim perituros sentient. Neque vero etiam unquam ego istuc negotii iis dabo, ut ecclesiae privilegia et jura recenseant, cum eos pro ecclesia Christi non habeam. Habent itaque aliud quod agant, magis ex sese et majus; nempe ut videant in quo statu res ipsorum, cilm «, Christo sint rejectanei, sitae sunt, atque curent. Quicquid possit ecclesia, eos in hac causa nihil omnino posse asserimusj nimirum inter do- minos et fures multum interest.
Sect. 7. De hisce vero humanse superbise portentis ut denub aga-
mus nihil opus est; extra omnem disputationen jamdudum heec duo
posuerunt nostri theologi. Primb, Unicum, publicum, authenticum,
et infallibilem sacraruni Scripturarum iuterpretem, esse ipsum earum
auctorem, — e cujus afflatu, veritatem, perspicuitatem, et auctoritatem
suam omnem habent, — Spiritum nempe Sanctum, partim in ipsis
Scripturis loquentem, mentemque suam clare et dilucide exponen-
tem, eamque per totius divinse doctringe, seu veritatis in illis traditoe,
analogiam, in omnibus partibus seu locis, ubi eum obscurius locutum
fuisse videri possit, revelantem ; partim lucem spiritualem in mentes
nostras immittentevi, qua in omnem necessariam veritatem in verbo
1 " Num sequum postulaut Papistfc, dum volunt ut nosmctiiisos ejus judicio snbmit- tamus, utcjue ab illius interpretatione penderemus, quern nos accusainus ut I'ulsuni Scriptiu-arum interpretem, imo quem ipsissimum dicimus esse Autichristum ?" — Whitak. Con. i. q. 5, cap. iii.
440 PRO SACRIS SCRIPTURIS
patefactam ducamur ; ac proinde, uti re vera a Christo non est desig- natus, ita nulli usui esse judicem ilium visibilem, quern ita magaifice prsedicant.
Sect. 8. Secundb, Cuivis homini, utut private, ad cognitionem Dei in ScripturA, revelatam vocato, hoc officii incumbere, ut mentem Dei in Scripturis, hoc est, earum sensum sedulb, roediis omnibus in eum finem necessariis adhibitis, investigare, cognoscere, exponere, enar- rare debeat, quantum ad propriam in fide sedificationem opus sit; " etenim Justus ex fide sua vivet." Neque sane usque adeo obbrutuit humanum genus, ut semper prsestigiatores istos spirituales, qui alaxpo- Kzpdiia^ IviTia, contra manifesta Christi prsBcepta, sanctorum omnium exempla, communia rationis istius qua homines sumus principia, et xoivag hvoiag, posthabita ajternse salutis cura, in csecitate et ignorantia voluntatis divince, propriique officii negligentia supina, mortalium ullos idololatrise illecebris illaqueatos detinere conantur, ferre velit.
" Papse tempus erit cum magno optaverit emptam Intactain Scripturam."
Sect. 9. De interprete Scripturarum proprio, interpretationumve legitimis mediis, nullam nobis litem peculiarem intendunt fanatici, ciim omnem plane (uti postea videbimus) iuterpretationem quovis- modo institutam respuant, ut novas in ejus locum substituant re- velationes. Veriim cum ad explicati.onem causarum verse et legitimge interpretationis pertineat, quarum principalem efficientem Spiritum Sanctum superius posuimus, non supervacaneum forsan videbitur, si litem illam quae super hac re etiam inter nostrates theologos intercedit, wg h -jrapoB^ paucis transigamus.
Sect. 10. Interpretes itaque Scripturee sunt vel privati fideles, prout distinguuntur ab iis qui ad opus ministerii legitime vocantur, vel ipsi ecclesiarum ministri. Ac quidem de ecclesiarum ministris, utriim scilicet debeant totis viribus interpretationi Scripturarum sedulb incumbere, apud nos nulla qusestio est.
Sect. 11. Privati fideles, vel mere privati sunt, vel aliquo modo aliorum curam sibi delegatam habent: mere privatorum sui tantum quisque curam gerit. Hos verbum Dei legere, vel ab aliis lectum dili- genter audire, rag ypacpug Ipswav, " in lege Dei meditari," ut " crescant in gratia et in cognitione Domini nostri Jesu Christi," debere, nisi malint perire, apud nos in confesso est. Neque hiec sine aliqua verbi interpretatione fieri possunt. Qui sensum Scriptura? per media legitima eruit, quamvis id faciat in eum finem tantum, ut ipse rite mentem Spiritus Sancti percipiat, is eatenus sacram Scripturam in- terpretatur, Deut. vi. 6, 7. Convicium faceret evaugelio, si quis ullum Christianum adultum hoc privilegio fraudatum iret. Libero- rum parentibus ohoSssToraig, aliisque, quibus aliorum erudiendi pro- vincia quovis modo demandatur, aliud officium incumbit : ipsi verb,