A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 233

Section 233

← The Works of John Owen — Volume 16

Sect. 22. Primo ideo, ulli hominij sacras Scripturas interpretari, vel ullam earum partem, vel sensum ejus exponere, vel quae sit mens Spiritus Sancti in verbis quse scripta legimus, aliis verbis enarrare, fas esse negant.

2db. Una cum interpretatione Scripturoe, ejusdem media, nempe diversorum locorum collationem, antecedentium et consequentium considerationem, vocabulorum atque phrasium examen, ut quis rite raentem Dei percipiat et intelligat, orationem assiduam, analogiae fidei observationem, atque istius generis alia, omnia rejiciunt, dam- nan t, exsecrantur. Ita scotomate nescio quo percussi, ut omnes alii eadem ca3citate laborent, contendunt.

otib. Denique locorum difficilium elucidatio, veritatis mauifestatio et probatio, hceresewv, errorum, falsorum doctorum et doctrinaB con- victio, redargutio, per instructiones et exhortationes asdificatio, om- nesque alii fines legitimoe interpretationis Scripturarum, iis odio sunt, et abominationi.

Sect. 23. Cum verb duplex sit sacrse Scripturas interpretatio, una rerum, verhorum altera; illam palam rejiciunt; de lulc vero consi- lium suum, si quod babent, explicare non possunt. Uti enim, si sihi constare vellent, quod et maxime cupere videntur, omnem om- nino inter pretationein rejicere deljeant; ita cum sint psene omnes aiMCiOih, neque ultra linguam vernaculam sapiant, ne, (j^irafpaesuv rejectione, orani Scripturarum usu se privarent, atque ita in seipsis inauditum stultitias et impietatis exemjolura palam ederent, astute cavent.

416 PRO SACRIS SCRIPTURIS

Sect. 24 Odium autem, quod iu priorem illam exercent, est Tphs rh yhoc,; itaque uon tantum omnes Scripturas expositiones in /amt- liis privatis, ccetihus, ecclesiis, scholis fidelium, viva voce factas, ad sensum verbi explanandum, et intelligentiam dandam per Scriptu- ram ipisam, hostili animo insectantur, sed et commentarios, cunctosque alios iibros, quibus pars aliqua Scripturae interpretatur, vel Veritas ulla ex ea elicitur, aut confirm atur, vel exliortationibus ad sanctita- tem et evangelicam obedientiam fideles urgentur, aut alio quocunque modo in cognitione Dei homines insti'uuntur, eodem loco habent, et conviciis petulantissime lacerant.

Sect. 25. Christianorum omnium sententiam, huic delirio yiinai?'- corum oppositam, in constanti et non interrupta omnium locorum, temporum, ecclesiarum, praxi, explicatam habemus; ejus autem brevem hvorh-iruciv quandam subjicere placet. Interpretatio, uti dictum superius, duplex est, — verborum una, seu ju^sraippagii- rerum altera, seu cum avaXvcn s^riyi^eig. Prima est sacrse Scripturae ex codicibus Haebraicis et Grcecis Veteris et Novi Testamenti, in alias linguas ad usum populi Dei, ling-uas illas originales quas vocant ignorautis, translatio. Yeteri ecclesiae, quae unius gentis fuit, tota Scriptura erat vernacula. Ea itaque nihil opus habuit translationi- bus. Qubd Deus autem ecclesise, quamdiu erat sermone uno, lingua communi et naturali, ita ut translatione aliqua haud egeret, Scrip- turas concredere voluit, argumento est, ea maxime opus esse iis, qui- bus ese linguae in quibus scriptse sunt non sunt vernaculse aut communes. Cum itaque ecclesia Christi sub novo testamento, " ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione," colligenda fuerit, " eo non pro una gente mortem obeunte, sed ut filios Dei disperses con- gregaret in unum," atque ita reapse sit collecta, Apoc. v. 9 ; Joh. xi. 52; cumque necessum esset, ut una aliqua lingua, Dei verbum primitus scriberetur, quo unicam et prorsus eandem, constantem et invariabilem credendi atque obediendi normam tota ecclesia habe- ret, translationibus ejus verbi eam nullo modo carere posse, apparet. Rerum interpretatio doctrinam, seu veritatem, et declarationem mentis divinae in Scripturis contentam, spectat; estque veritatis et sensus Spiritus Sancti qui iu verbis Scripture continetur, mediis in eum finem a Deo approbatis rite adhibitis, vi '^(a.ftGiha.rm gratuitb acceptorum, enarratio seu expositio, " ad doctrinam, ad redargu- tionem, ad correctionem, ad disciplinam in justitia," omnimodamque adeo ecclesise aedificationem a Deo instituta.

Sect. 26. Hujusmodi autem Scripturarum interyretatione^n, lic'i- tam esse, imo necessariam, apparet (10.) ex natura rei. Deum in- sestimabile verbi sui beneficium apud nos collocasse, ut per illud in sui cognitione instruamur, et in confesso est, et Scripturae ipsius tes- timoniis comprobatur. Instructionem istam ad rationalis creaturae

EXERCITATIONES ADVERSUS FANATICOS. 447

captum et intelligentiam accommodam esse debere, nemo (nisi quern male liabet quod non bruta simus), opinor, negabit. Mentem ideo et voluntatem Dei, quibus nos iustrueudos curat, ut Oumplectsituvv erhum illud necesse est; in eo igitur sensus aliquis est, qui est mentis di- vinse sententia. Quid enim rationalis creatura ex verbis alterius per- cipiat, nisi sensimi ejus, et mentis sententiam ? Finis itaque ob quem Deus nobis sacram Scripturam concredidit, non alius esse po- test, quarn ut ex ea sensum et sententiam Spiritus Sancti cognosca- mus; verba enim quibus nihil sensus subest, psittacis et sturnis con- veniunt : ad perceptiouem autem verborum sententiaa in eorum sensum inquisitio necessaria est; hoc autem omnis interpretationis fund amentum est; atque si licitum sit, interpretatio non potest esse illicita. Quid enim? annon, sensu verborum acquisito, quis eum enarrare possit? hoc autem est Scripturas interpretari. Neque enim aut prohibitum est aut impossibile ut quis proferat, atque aliis ex- ponat, quae ipse ex verbo Dei intelligit. Cum itaque verba Scrip- turae sensum habeant, seu mentis Dei sententiam contineant, atque eum sensum nos percipere atque intelligere teneamur, neque aliquid obstat quo minus quem nos concepimus sensum aliis declarare pos- simus; san^ quin licitum sit Scripturas interpretari, negari a quo- quam cui sobrium est sinciput non potest.

Sect. 27. Imo justum et licitum est, quia necessarium. Quot enim sunt, a quibus Scripturam legentibus si sciscitaretur, prout olim ab eu- nucho, " Nempe intelligitis quae legitis ; " cum eodem euuucho necesse esset respondere, " Qui possimus, nisi nobis quispiam dux vise fuerit?" Act. viii. Prseterquam enim, quod sint in sacra Scriptura nva dva- voTira, quae nisi adhibita interpretatione legitima, plane essent super- vacanea, et uullius usus; plurimi sunt ita infirmi et rudes, ut nisi quis viam intelligeutioe interpretando iis commonstraverit, baud un- quam perventuri sint ad cognitionem veritatis. Susque deque sane habent Scripturarum intelligentiam fanatici. Hocque est tpurov il- lorum -^/suoos; raodb verba habeamus, de sensu, quasi nihil ad nos pertinente, securi sumus. Hoc verb esse, divince sapientice et honitati convicium facere gravissimum, ecclesiani sanctorum in porcorum harain convertere, ipsumque verbum Dei, omnem ejus usum quod attinet, penitus respuere, facile omnes intelligant. Etenim si Scrip- tura vel nullum sensum in se habeat, vel talem quem a nobis intel- ligi aul^ percipi Deus nolit, aut quem intellectum nemo enarrare potest, quidni miseros homunciones per tale verbum ludos facere (ab.sit blasphemia) aestimandus sit?

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →