A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 235

Section 235

← The Works of John Owen — Volume 16

Sect. 33. Imo, tam certum est quam quod certissimum, Deum in infinita sua sapientia, eam voluntatis sua? declarationem quae in verbo scripto continetur, ita temperasse, atque totam ejusdem revelandi methodum eo ordine disposuisse, ut necessitatem inter pretationis in ecclesia continuandce, quamdiu ipsum verbum continuetur, extra omnem dubitationis aleam poneret. Hinc non solum hvcvcrtra, ilia, quae superius memoravimus, frequentius in Scripturis occurrunt; ne- que ordine ullo y.aT'^-x/iTiy.w, quae faciliora sunt cognitu disponuntur; sed et ivavTto(pavri quamplurima, non nisi per legitimam interpreta- tionem exploranda et concilianda, hie illic apparent; praeterea, quae rpoTixug et figurate intelligi debent, loca sunt innumera. Quid ergo dicemus; cum inaestimabile prorsus verbi sui beneficium apud ho- mines Deus collocare voluerit, nonne illud etiam simul iis usui et fructui esse voluerit? nonne ut summo apud eos esset honore et

EXERCITATIONES AD VERS US FANATICOS. 451

pretio? Qui verb de sermone aut verbo illo maguifice sentirent homines, quod ab havnofavuv convicio et culpa expedire non pos- sint? aut quis usus aut fructus ex vei'bo non intellecto, et quod exponere fas non est, percipi potest? age ideo si viri sint fanatici, experiantur vires, et quid de locis istiusmodi, seposita et rejecta omni interpretatione, sentiendum sit, ostendant.

Sect. 34. Restant objectiones paucissimis diluendse. Quamvis enim me neque in libris fanaticorura editis legisse, neque ex ipsis circa insana sua dogmata coram litigantibus, quod ullius ponderis sit aut momenti, audivisse memini, tamen quse in contrarium afferri posse videntur, strictim refellere visum est.

Sect. o5. Primb autem, "' CCim omnis Scriptura sit SeoVi/sutfro^, nonnisi ^iovvi-liarug, ac vi immediatse inspirationis et revelationis, eam interpretari debere, sequum esse videtur. At vero ii, qui inter nos quotidie hunc sibi sumunt honorem, interpretandi Scripturam, neque SsoVi/suoro/ sunt, neque ullam immediatam revelationem de sensu verbi se a Deo accepisse jactitare audent; ideoque omnes aque a munere isto obeundo, arcendi sunt.''

Resp. 1. Bene est! Conceditur, Scripturam interpretari posse, si modo interpretes sint ^eoVcslioto;. Nulla ergo datur in hoc negotio impossibilitas ex natura rei.

2. Revelatio mentis divinge ab ipso Dei sinu, antea incognitas, et expositio voluntatis divinse ex Scripturis, jam revelatse, adeo inter se differunt, ut nulla ratio fingi possit, cur illius regula, hujus etiam regula esse debeat. Ut quis ex abysso infinitse Dei sapientiae, men- tem et voluntatem ejus revelet, necesse erat, ut esset Wo mv/ubarog ayiov (pspofisvog, cum Spiritus iste solus scrutetur profunditates Dei; ut quis, autem, veritatem in scripturis revelatam aliis exponat, satis est, si y^ap/e/xaffi aliis msofiariKo/g sit instructus.

Sect. 36. Sed nihil agit interpretatio, nee quicquam promovet; aut vpoxoTTTsi B-TTi TO yiTpov \ idcoquo aut frustra est aut perniciosa. Quid enim? an hoc laudi duci potest, eaquse in se certa sunt, incerta ut sint efficere ; an hoc aliud est, quam dare operam ut cum ratione insanias? Etenim infallibile verbum Dei, per interpretationem fal- libilem, fallibile redditur; quodque verbum Dei fuerit atque ipsa Veritas, errori obnoxium, si non reapse falsum, efficitur. Omni enim interpretationi humanae falsum subesse posse, quoniam interpretes nullo respectu sint dva/iaprjjro/, constat. Nemo itaque, dum inter- pretationibus nititur, nomine et auctoritate Dei alios alloqui debet, cum non ipsum Dei verbum, ac puram putam veritatem loquitur, sed privatas suas conjecturas enarrat. Apparet ideo, totum illud ministerium, quod in interpretatione et praedicatione verbi script! consistit, vanum, incertum, inutile et prorsus supervacaneum esse. Atque haec cardo est, in quo omnia ilia sophismata versantur, quibus

452 PRO SACRIS SCRIPTURIS

auctor " Qusestiouis Erotematicae ad Ecclesias Reformatas " imperitis laqueos injicere summa ope nititur.

Sect. 37. R. Cum de verbi ministerio ordinario alibi plura nobis dicenda sint, quse, in objectione hac, ilia speciali modo oppugnare vi- dentur, suo loco redarguentur, De interpretatione Scripturse in genere jam agendum. Dico ideo: —

1. Quamvis, absolute loquendo, omnes verbi interpretes sint fal- libiles, id tamen nihil officit eorum ministerio, multo minus incertum reddit aut inutile. Etenim cum Deus populum suum, sensus habere velit " exercitatos ad discretionem boni etmali," atque unctionem illis dederit, quse de omnibus eos doceat, Heb. v. ult., 1 Job. ii. 27, una cum constauti et immutabili omnis doctrinai et veritatis explorandfe regula, ad quam quidem regulam doctrinam apostolicam, non sine laude, olim exigebant eorum auditores; tale ministerium, quod omnia ad lapidem ilium Lydium probanda et examinanda proponit, non potest non esse summe necessarium et utile.

2. Verbum rite et legitime interpretatum, etiamnum verbum Dei est; atque ipsa interpretatio, quatenus ab analogia fidei non recedit, infallibilis est, atque ipsissimum Dei verbum, materialiter, uti loqu- untur, consideratum, atque reductive. Omnis itaque vera interpre- tatio est infallibilis, hoc est, infallibilem exhibet veritatem; non ex infallibilitate interpretis, absolute considerata, sed verbi rite interpre- tati. Atque ita, qui absolute loquendo sunt fallibiles, respectu tamen ad regTilam, hoc est, ipsum verbum, et causam omnis legitimae interpretationis efficientem habito, verbum Dei infallibiliter inter- pretari possunt. At vero defectus nostri, in officio quocunque prse- stando, ipsum officium irritum reddere non possunt, nee debent.

Sect. 38. Objiciunt tandem miras interpretum inter se digladia- tiones, atque in interpretando contradictiones, hoc vero interpretum, non interpretationum, operantium non operis ex vitio cum sit, ad qusestionem propositam nihil omnino facere videtur.

EXERCIT. III.

De perfectione Scripturse.

Sect. 1. Perfectionis sacrarum Scripturarum, integralis scilicet, quseque finem earum proprium respicit (quam intoleranda prorsus quorundam nequitia pernecessariam fecit), defensionem suscipientes, operse pretium facturi vi^eamur, si consensum summum, atque con- cordem o/xt'i/o/av omne genus hsereticorum in ea vellicanda, paucis prtemittamus, Job. xx. 31; Rom. xv. 4; 2 Tim. iii. 15.

Sect. 2. Quantiim inter se distant, utque perpetub invicera digladi- entur, Judsei, Pontificii, atque fanatici hdvaiaffrr/.oi, apud Christianas

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →