EXEKCITATIONES ADVERSUS FANATICOS. 453
religionis amicos atque inimicos onuies, nimis trita est notitia. At de thesi proposita nulla ptene est varietas; quamvis enim ex justo Dei judicio, sermo eis non est unicus, — imo ita sint inter se confusi, ut vix intelligant alter sermonem alterius; tamen sedificandse turri, e cujus fastigio, fastu quodam giganteo, signa inferant adversa Scrip- turarum perfectioni, solio illi Dei in. terris, summa consensione una omnes incumbunt.
Sect. 3. Imo, q^ibd hie pacem inter se conjunctissirae colant, sum- mam rei quod attinet, in causa est, qubd in toto reliquo religionis negotio, in arma confugiant, atque eapitali odio. se mutub prose- quantur. Etenim si in sententiam banc, cujus patrocinium pro viri-- bus suscipimus de plenitudine Scripturarum, lubentes discederent, utque omnis, cujuscunque tandem generis, in religione controversia verbo Dei sistatur, consentirent, errores isti teterrimi, quorum causa lucem Scripturas fugientes, andabatarum more, in tenebris dimicant, atque uti olim Hammonitse, Moabitse, et habitatores mentis Seiris, bellum adversus populum Dei suscipientes, internecioni se mutub devovent, ad lumen solis hujus, confestim evanescerent.
Sect. 4. C^teriim, non iisdem rationibus ducti, sed illi pro tradi- tionibus, hi pro enthusiasmis atque revelationibus suis, tanquam pro aris focisque contendentes, atque ita, non secus ac Sampsonis vulpe- culse, obversis caudis ignitas faces in segetes ecclesise ferentes, cuncti amicissime e loco suo sacram Scripturam deturbare aggrediuntur.
Sect. 5. Figmentum Judseorum diaCorirov, de duplici verbo a Deo Mosi tradito ; — uno, ipsam legem continente, quod Deus scribi voluit et jussit; expositionem et proprium ejus sensum altero, Septuaginta senioribus per oralem traditionem ab ipso Mose commisso, atque in usum synagogae, continua successione per sacerdotes et sapientes conservato ; — totius apud eos cultus divini,adeoque horrendae supersti- tionis et idololatrise quibus omnia illorum sacra scatent, per aliquot annorum centurias, radicem et fundamentum fuisse nemo paene est qui ignorat : nescientes vero summatim docebit, R. M.. B. M. praefat. Seder-Zerajim.
Sect. 6. Innumeras sane, easque superstitiosissimas traditiones verbumDei axupo\Jvrag, a magistris nescio quibus, temporibus Machabe- orum, cum primum in varias sectas dissiluit scribarum et doctorum turba, atque deinceps inventas, praetextu exactioris cultus et obedi- entiae, populo obtrusisse Pharisseos; tum ciim Dominus noster Jesus Christus in terris versatus est, ex severis ipsius increpationibus, ad- versus id hominum genus directis, discimus. At verb distinctionem istam, in universam religionis atque cultus Dei perniciera excogitatam, tanquam totius religionis ipsorum fundamentum, non nisi decursis aliquot annorum centuriis, postquam immane traditionum plaustrum in ecclesiam invexerant primi fabulatores, venditabant posteri.
454 PRO SACRIS SCRIPTURIS
Sect. 7. Destructo etenim templo, eversa per inauditas clades tota republica, cultu qui Judseis proprius fuit, omnibusque adeo caere- moniis a Deo repudiatis atqiie remotis, (utpote quae tantum ,«'S;^^p/ xaipoi) hiop&MGiug instituta fuere), populus superstes, rebellis, et incre- dulus, spiritu atque vero sensu verbi Dei destitutus, omnino sine Deo atque cultu omni divino relictus est, Heb. ix. 10; Hos. iii. 4. Ne ideo scelerum flagitiorumque poena vexati, borrenda sua patrumque crimina ex supplicio universis paterent, nonnulli illorum, audax facinus aggressi, traditiones hinc inde dispersas, in unwm quasi cor- pus et systema colligentes, illas ingenti ex Etbnicismo, atque etiam Christianisrao perverse distorto, mantissa ampliatas, pro orali ista lege, quam una cum Scriptura Deum Mosi tradidisse somniant, nun- dinati sunt.
Sect. 8. Hoc vero nihil aliud fuit, quam hominum in incredulitate et inobedientia obduratorum, a Deo rejectorum, incoeptum, quo reli- gionem aliquam, infidelitatis suae prsetextum, haberent; cum probe perceperint, se usque adeo a prioris illius, quam coluerunt, observantia esse rejectaneos, ut neque ipsi sibi in ea placere potuerint. De quibus omnibus, ciiv QiuJ nos fusiiis alibi agemus, sicut et egimus.
Sect. 9. Insania itaque ista perciti, non tantixm eos omnes qui de gente sua soli Scripturse se unice adhaerere profitentur aspernantur, sed etiam karaim, aut (sensu eodem) uti loqui amant pontificii, scripturarios, seu biblistas vocantes, pessimorum haereticorum loco eos habent.
Sect. 10. Accedamus ad pontificios: ii verb traditionum suarum tuendarum gratia, Judaicis istis nihilo meliorum, quas ab apostolis se accepisse fingunt, cum Judaeis, rem ipsam quod attinet, idem omnino sentiunt, atque ita, Scripturarum perfectioni, non tantum occulte insidiantur, sed et yv/jt,vfi quod aiunt rfi xi(paXfj earn a loco suo in ecclesia depellere satagunt. Vide Cost. Enchirid. cap. i.; Baron. Annal. tom. i. A.C. 53, 81 1 ; Pigbium, Hierarcli. Eccles. lib. i. cap. ii. ; Bellar. lib. iv. de Verbo Dei, cap. iv. ; Hos. de Sac. Sen, etc.
Sect. 11. lisdem vestigiis insistunt fanatici nostrates (quibus ad nequitiam banc viam patefecerunt, qui inter pontificios spirituales dicuntur) non traditionum sane ullarum gratia, sed enthusiasmos nescio quos, jactantes, — lucem internam atque infallibilitatem quan- dam inde emergen tem.
Sect. 12. Quicquid autem Judaei, quicquid pontificii, in gratiam suarum traditionum, quicquid in opprobrium Scripturarum dicere unquam sustinuerunt, id omne horrendo percussi scotomate, revela- tionum suarum tuendarum ergo, et dicunt et asseverant impuri homunciones: librorum titulos horridos atque ineptissimos pudet referre.
Sect. 13. "Salvo traditionis apostolicae fundamento, nihil noxae
EXERCITATIONES ADVERSUS FANATICOS. 455
inferretur ecclesiae, licet Scripturse deleantur,"^ inquit ecclesise istius scriptor non ignobilis. " Utinam deleantur"inquiunt fanaticorum non- nulli, " ut omnes ad lumen illud quod in iis est, attenderent magis." Hinc puerile istud uugamentum, — ecclesiam scilicet Scripturis esse antiquiorem, quod Achillem pro catholicis vocat Eckius, Enchirid. de Author. Eccles. Respon. 3, ad Object. Hseretic. Revelationes in locum ecclesise substituentes, Achillem suum fecerunt fanatici.
Sect. 14. Astu itaque diaboli, regno suo a plenitudine et perfec- tione Scripturarum caventis, factum est, ut qui in rebus aliis omnibus diversissime sentiant, in hanc blasphemiam conspirent omnes.
Sect. 15, Judseis atque pontificiis fauces dudum obstruxerunt viri undequaque doctissimi, disputationibus de perfectione sacranim Scripturarum contra eos institutis. Pontificiis quidem Rayuoldus, Whitakerus, Junius, Rivetus, Gomarus, Gerardus, aliique non pauci; Judseis verb, Raymundus Martinus, Porchetus de Sylvaticis, Petrus Galatinus, Josephus Scaligerus, Paulus Fagius, Munsterus, Drusius, Buxtorfius, Helvicus, Genebrardus, Constan. I'Empereur, Mullerus, Hoornbeekius, aliorumque haud contemnenda manus.