A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 237

Section 237

← The Works of John Owen — Volume 16

Sect. 1 6. Fanaticos nostrates, qui prsemium strenuae contra Scrip- turarum perfectionem oppositioni debitum, a nullo mortalium sibi prsereptum vellent, imprsesentiarum nos aggredimur; et sane qubd Deo gratiose placuerit, provinciam hanc, adversus verbi sui hostes dimicandi nobis indignis delegare, uti nobis est honorificum, ita quicquid, ope ejus atque auxilio freti, munere mandate fungentes pei-ficiemus, gratise divinae in solidum acceptum ferre debemus.

Sect. 17. Quasnam autem sit horum hominum de usu atque per- fectione Scripturarum sententia, non facile quis declarabit: prseter- quam enim quod inter se non conveniant, ita inepte atque odiose in explicandis animi sui sensibus garriunt, dubise et incertse significa- tionis vocibus ludunt, peregrinis quibusdam phrasibus, quae imperitos homines aut terreant aut alliciant, nihil sani sensus, aut quod ab ullis sanse mentis intelligi possit, continentibus perpetuo utuntur, ut multo facilius sit argumenta eorum profligare, quam mentem percipere. Imo cum turpis et inhonesta sit eorum sententia, qu£B enucleate exposita, remotis strophis atque fucis, ipsa sibi apud probos omnes, etiam non palam improbos, satis esset ad exitium, data opera qua imposturam faciant, vel ipsam non palam eloquuntur, vel verbis ita consutis et consarcinatis, ut nihil psene omnino significent, earn mangonizant, atque ita mscite consilium sermonibus obtenebrantes, nihil magis cavere videntur, quam ne intelligantur. Omissis ideo iis omnibus quae gregis hujus prsecipui errones et corypha3i, hie illic impie et blaspheme in sacras Scripturas provocati dixerunt, quae sit communis eorum sententia, ex libris ab ipsis editis atque colloc[uiis

' Coster.

456 PRO SACRIS SCEIPTURIS

iiscum institutis, quibus in loquendo multi sunt et inepti, deprompta et collecta, paucis et, si fieri possit, luculenter exponendam duxi.

Sect. 18. Primb ideo, quatenus Scripturas sacras, manifestationem voluntatis et mentis divince continere agnoscunt, superioribus dispu- tationibus ostendimus. Eas autem ita se habere, respectii illorum qui illas scripserunt, atque illorum etiam, quibus ab initio traditas fuerunt, concedunt Porro, declarationem banc voluntatis divinse, a Spiritu Christi, qui scriptoribus ejus adfuit, unde veritatem infal- libilem declarare poterant, processisse profitentur. Atque ita quic- quid in iis libris scriptum est, pro vera et indubitata mentis divinoe declaratione agnoscunt. Hactenus recte quidem ; neque enim quis- quam bucusque progressus, Scripturam penitus rejicere potest, nisi una etiam, se plane auTozardxpnov esse declaret; neque liuic confession! renuntiare facile sustinebunt, quamvis ita tenebris offusus sit eorum sermo, atque inconditarum vocum et phrasium fuliginem ita'ob oculos jaciant, ut quid sibi velint, vel conjectnris assequi sit per- difficile.

Sect. 19. Neque sane negari potest, locustas basce, cum primum ex fumo putei prodierint, Scripturas magis sibi despicatui habuisse, atque contemptim magis de iis plerumque fuisse locutas, quam nunc dierum publico loqui sustinent; itaut nulli dubium esse possit, quin si res eorum secundum vota successissent, eas dudum penitus rejecis- sent. Omissa itaque confessione ista, quam iis non vis veritatis, sed popularium ubivis aliqua reverentia verbi Dei ductorum in capita ipsorum involans furor extorsit, quid porro de declaratione bac men- tis divinse sentiunt, videamus.

Sect. 20. Prime ideo, negant Scripturas ordinariam, immotam, perfectam, et stabilem cultus divini, atque obedientise nostras ita regulam esse, ut nihil opus sit aliis, novis, quotidianis revelationi- bus, quibus in cognitione Dei, atque officio nostro, ulterius instru- amur. Deinde, seipsos, eodem Spiritu afflari, quo olim sancti Dei homines acti prophetiam attulerunt, atque verbum Dei scripserunt, affirmant : ideo omnia ea quae circa res sacras ipsi loquuntur, non minus immediate a Deo, atque Spiritu esse, neque minus infallibilia, neque minoris in ecclesia usus, quam ipsse Scripturse. De Spiritu vero hoc, quern se obtinuisse gloriantur, cum ad lumen illorum deventum est, postea agendum.

Sect. 21. Addunt praterea, quod cum quis intra se, se receperit ad lumen internum, eoque Spiritum Christi habeat, illius respectu totus Scripturarum finis obtinetui', neque ei amplius usui sunt; abs eo autem Spiritu ducti, qui communis est omnibus, veriim notus tan- tiam fidelibus, hoc est, hisce fauaticis, opus prseterea non habent, vel doctrina vel auctoritate Scripturarum, cum sint ipsi avrodidax-oi, si iis fidem adhibere sequum sit.

EXERCITATIONES AD VERSUS FANATICOS. 457

Sect. 22. Cum verb hsec summa sit horum hominum sententiee, quam, verLorum multitudine rudiurn animos labefactantes, ubivis efFundunt, apparet eos, omni usu, auctoritate ac perfectione, sacras Scripturas spoliare. Quae enim esse possit ejus verbi auctoritas, quod ab insano cujusvis fanatici nebulonis strepitu in ordinem cogatur ? Qui usus, cmw ita impleatur, ut ad illud nemini mortalium opus sit amplius attendere? Quae perfectio, ciim eo non obstante, necesse sit cuivis ad vitam seternam pervenire volenti aliis revelationibus afflari ; atque lumen nescio quod, cui nihil commune est cum Scripturis, tanquam doctorem infallibilem sequi, et in omnibus ei obedire.

Sect. 23. Illius ergo Scripturarum adjuncti, quod perfectio ejus dicitur, defensionem imprassentiarum suscipientes, contra horum hominum insanam superbiam, primb, quae sit de eo nostra sententia, deinde quibus argumentis earn stabilimus, atque fanaticorum errorem falsitatis convincimus, summas rerum tantiim persequens, cursim ostendam.

Sect. 24 Deus sacrse Scripturse auctor cunti sit agens nobilissi- mus, ut propter finem agat necesse est. Eum ideo in ilia voluntatis suce declaratione, quae in sacra Scriptura continetur, finem aliquem constitutum habuisse, certum est; finis autem cum duplex sit, primb ultimus et remotus, deinde immediatus aut proximus, de utroque sigillatim agendum est. Finem verb ultimum, supremum, et gene- ralem, hujus revelationis voluntatis Dei, ipsius Dei gloriam esse sta- tuimus; cum enim omnia operatus sit Dominus propter se, atque gloriam suam, certe eximium hoc opus, a libera sua voluntate proce- dens, ob nullum alium finem produxit, neque producere potuit. Finis proximus et immediatus ostendit unde atque quomodo, ex hoc opere, seu ex hac declaratione voluntatis suae, exsurgat hsec Dei gloria, unaque, qusenam sit ista gloria, special! modo considerata. Directionem itaque nostram in cognitione Dei, atque obedientia ei prsestanda, ita ut tandem voluntatem ejus facientes, salutem seter- nam atque ipsius fruitionem assequamur, hunc finem immediatum dationis Scripturarum, atque adeo ipsarum Scripturarum, esse con- tendimus. Hie enim idem est fi7iis operantis, atque o-peris: quod Deus per Scripturas intendit, illud ipsum illse efficiunt, scilicet moraliter, modo operationis ipsis proprio. Apparet ideo gloriam illam summam, quam Deus intendit, in adductione hominum pecca- torum ad sui cognitionem et cultum atque vitam seternam consis- tere; cum verb disciplinse cujusvis perfectio consistat in relatione ad finem, eaque perfecta habenda sit, quae sutficiens est respectu finis sui proximi, ea verb imperfecta, quas finem propositum assequi potis non est, perfectio Scripturarum in uulla alia re consistere potest, quam in suflficientia sua, respectu finis sui proprii, qui est instructio homi- num in cognitione et cultu Dei, ita ut salutem aeternam assequantur.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →