A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 238

Section 238

← The Works of John Owen — Volume 16

458 PRO SACRIS SCRIPTURIS

Hoc ideo sensu Scripturam regulam esse perfectissimam totius cultus divini, atque obedientise nostrae, asseriraus.

Sect. 25. Sententia itaque nostra de sacrarum Scripturarum per- fectione, in relatione ad finem suum, quam contra pontificios, fana- ticos, aliosque, accurate defendimus, hisce conclusionibus continetur.

1. Deus omnia et singula, cujuscunque tandem generis, quse sunt ad nostram salutem necessaria, vel quae sunt in cultu suo sibi grata et accepta, in sacris Scripturis declaravit.

2. Omnia quse Deus ita revelavit continentur in Scripturarum libris, vel auroXs^si, et expresse, vel xara ffwaxaXovdrjeiv, atque inde per proximam, immediatam, planam consequentiam, eliciuntur.

3. Nihil ideo opus est, vel traditionibus antiquis, vel revelationi- bus novis, vel cujuscunque ecclesiae auctoritate, ut ea revelentur vel constituantur, quas in negotio religionis, sunt nobis necessaria vel Deo accepta,

4. Cum Deus sit Zelotes, atque gloriam suam alteri dare nolit, nonnisi intolerandae est superbiae, sub quocunque prsetextu id fiat, aliquid hominibus, fide divina credendum vel cultu divino observan- dum, quod non sit ab ipso in Scripturis revelatum, proponere.

5. Cum itaque revelationes quas jactitant fanatici, sint vel alienee, hoc est aliam doctrinam continentes quam quse in Scripturis reve- latur, vel alice tantiim a revelation ibus hisce divinis ; illas blasphemas, horrendas, diabolicas, exsecrandas, has vanas, inutiles, utrasque falsas esse statuimus.

6. Lumen illud internum, cujus obtentu, homines a perfectione et plenitudine Scripturarum avocant fanatici, res est omnino Jlcta, atque commentum crasse excogitatum.

7. Scripturam itaque sacram ita regulam esse perfectissimam, in eum finem a Deo nobis traditam, ut ad ipsius gloriam, aeternam sa- lutem assequeremur, ut post completum quem vocant ejus canonem, nullae novae revelationes circa fidem coramunem sanctorum, aut Dei cultum, aut exspectandae sint, aut admittendas, credimus et pro- fitemur.

Sect. 26. Sententiam autem hanc ita expositam probatum imus, primb auctoritative, deinde ratiocinative ; testimonia vero quibus contra quosvis /xiaoypdcpovg communiter eam probant nostri theologi, ad classes sequentes referri possunt.

Prima ea loca continet, quae expresse et xara, prirSv, vel per imme- diatam consequentiam, perfectionem hanc Scripturis ascribunt: cujus generis sunt, Joh. xx. ult. ; 2 Tim. iii. 18-16; Ps. xix. 7; Luc. i. 3, 4, xvL 29; Act. i. 1 ; Rom. x. 17; Eph. ii. 19, 20; 2 Pet. i. 19; 2 Cor. iii. 14; Gal. vi. 16.

Secunda testimoniorum classis expresse rejicit omnes, quascunque tandem, ad verbum Dei scriptum additiones. Deut. iv. 2, xii. ult. ;

EXERCITATIONES ADVEESUS FANATICOS. 459

Apoc. xxii. 18; Gal, i. 8; Matt. xv. 6; 1 Cor. iv, 6; Esa. viii. 20, ad banc classem pertinent.

Tertia eorum est, quae exempla sanctorum, apostolorum, atque ipsius Christi, omnia ad sacras Scripturas explorantium ac explorari jubentiurn, proponunt, Luc. xvi. 27-31 ; Act. xvii, 2, 3, xviii. 24, 28, xxvi. 22. Atque plurima alia in hunc finem communiter citantur,

Quartb, Quae in omnes religionis usus sacras Scrijituras commen- dant quartam testimoniorum classem constituunt, Jehos. i. 8 ; Deut. xxviii. 58; Luc. xxiv. 27; Joh. v. 39; Rom. xv. 4; Phil. iii. 1; 1 Joh- i. 4, ejus generis sunt; omnia verb hsec testimonia, ita dudum avavTipp^Tu? ab exceptionibus pontificiorum aliorumque, a nostris theologis vindicata sunt, ut ei operi ulterius incumbere haud opus sit.

Sect. 27. Omissis etiam lis quae ad versus pontificios pro perfec- tione Scripturarum ratiocinative disputari solent, iis quae fanatico- rum lumen aut spiritum internum, novas revelationes, enthusiasmos, colloquia cum angelis, atque id genus furfuris reliqua, planissime ever- tunt, paucis insistemus.

Sect. 28. Argumentum ideo nostrum primum ita se habet: Si re- velatio voluntatis divinae in Scripturis facta, ita sit perfecta, integra atque omnibus numeris absoluta, ut nihil opus sit ulla alia revela- tione, per Spiritum, aut lumen internum, enthusiasmum, afflatum coelestem, colloquia angelica, ficta vel facta, ad nos in cognitions Dei, atque officio nostro, in hunc finem ut assequamur vitam aeter- nam ad gloriam Dei, instruendum, tum incerta, periculosa, inutilia, viinime necessaria ea omnia media ad cognoscendum Deum atque voluntatem ejus, ideoque rejicienda atque detestanda esse, quae si- mulant fanatici, apparet. Jam vero perfectionem dictam Scriptu- rarum probamus: — 1. Ab earum auctore, Deo scilicet, a quo nihil imperfectum ullo modo, multo minus respectu finis, cui opus quod- cunque destinat, procedere potest. A causa perfecta voluntaria, non nisi perfectum exspectari debet. Deo enim voluntatem suam revelare volenti, nihil impedimento esse potuit, quo minus earn perfecte re- velaret, quam vel quia non potuit, quod infinitae ejus sapientiae atque omuipotentiae, vel qubd non voluit, quod bonitati ac gratiae ipsius minime convenit. Perfectam ideo dedit voluntatis suae reve- lationem. 2. A naturci librorum sacrce Scripturce; sunt autem libri Veteris et Novi Testamenti. Ita diserte apostolus de libris Veteris Testamenti, 2 Cor. iii. 14, 'Et/ tJ] avayvuiSu r^$ vaXaiag hia6rj-/.ni. Novi Testamenti eadem est ratio versu 6. Jam vero omne Testa- mentum quamvis humanum sit, perfectum est. 'AvdpuTov xsxvpu/jbsvTjv diadrjxrjv ohhiig dderiT ri sTidiardffesTai' nullus irritum facit, aut aliquid 61 superaddit, [Gal. iii. 15.] 3. Ab expresso testimonio : Ps. xix. 7, "Doc-

460 PKO SACRIS SCRIPTURIS

trina sen lex Jehovse Integra," i. e., perfecta. 4 A materia, quse est omne Dei consilium : " Nee quicquam dicens extra ea quse pro- phetse ac Moses prsedixerunt," Act. xxvi. 22. 5. A fine, qui est fides: "Heec scripta sunt ut credatis," Joh. xx. 31; "Fides ex auditu," Rom. X. 17 ; 'A(r(pdXzia fidei, Luc. i. 4; " Sapientia ad salutem/' 2 Tim. iii. 15, 2 Pet i. 19; instructio perfecta ad bona opera, 2 Tim. iii. 17; acquisitio vitse seternse, Joh. v. 39, xx. 31. Omni ideo respectu revelatio hsec est perfecta.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →