A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 239

Section 239

← The Works of John Owen — Volume 16

Sect. 29. Secundum nostrum argumentum a perfecta operatione, seu effectii ScriptiiraruTYi, sumitur, quod sic se habet: Si Scriptura sacra ea omnia efficiat, suo genere operationis ac efficacias, moralis scilicet, quse per ullam revel ationem voluntatis divinse effici possint, quo debito ac sincere cultu Deum adoremus, et tandem ad salutem seternam perveniamus, tum inania sunt alia ista principia cogni- tionis Dei, dequibus, falsb licet, gloriantur fanatici. At verum prius: etenim, " Lex Dei est Integra, restituens animam," Ps. xix. 7; " Lu- cerna pedibus nostris et lux itineri," Ps. cxix. 105; " Potentia Dei ad salutem,'" Kom. i. 16; " Sapientem reddit hominem ad salutem," 2 Tim. iii. 15; " Et ad omne bonum opus perfecte instructum/' ver. 17; " Potens est servare animas nostras," Jacob, i. 21, 1 Tim. iv. 1 6. Aliaque omnia perficit quse sunt necessaria ad Dei gloriam et salutem nostram; sicut videre est, Esa. Iv. 10, 11; Jer. xxiii. 29; Joh. viii. 31, 51, xvii. 20; Kom xv. 4; Heb. iv. 12. Ergo inania sunt, falsa, etc.

Sect. 30. Tertium argumentum oritur ex Us locis uhi Spiritus Sanctus gravissime damnat et rejicit omnia additamenta ad verbum Scripturarum, cujuscunque tandem generis sint, ac speciatim oranes istas vias et modes cognitionis Dei, ac cum eo communionis, quos jactitant fanatici. Omnes additiones ad verbum Dei scriptum rejici ac damnari a Spiritu Sancto, apparet ex secunda testimoniorum classe, quse superius adduximus; prsesertim angelorum alloquia: Col. ii. 18, MrjBstg vfjbag xaraQpaQsvsTOj ^'sXuv Iv ra'7riivo(ppoffvvy] xai ^priffxsi'a ruiv dyy's- Xwii, a, [Jji] idjpaxiv B/juQanvuv, iixii <pvffiou//^ivog biro ro\J voig Tv^g aapxhg auTov- Heb. i. 2,4; 1 Cor. iv. 6; Luc. xvi. 29: — revelationes cum alienas a verbo script©, seu doctrinam peregrinam et ab eo alie- nam continentes: Gal. i. 8, 'Edv rsiisTg Jj ayyiXag s^ ovpavou si/ayyiXi- ^r}roci vijjTv iroip o s\jriyyi\isdfi,i&cx, v/x^Tv, dvdh/jja sVrw' 2 Pet. i. 19; — tum alias tantum; Apoc. xxii. 18, 'Edv ng smndfj Tphg raura, s-Tidfiasi 6 &iog s'TT avTov rag irXriydg rag yiypa/j^/jjivag h jSi^Xiw rovru)' Heb. 1. 1, 2 ; 1 Cor. iv. 6 ; Col. ii. 18 ; — deinde spiritum fanaticorum internum,, seu lumen internum, omnibus commune, 1 Joh. iv. 1; Esa. viii. 19; 2 Pet. ii. 18. De quo, sequente disputatione, agendum est.

Sect. 31. Quartum argumentum nostrum ita se habet: Si stepis- sime a Deo nobis prsecipiatur atque edicatur, ut Scripturis seu verbo

EXERCITATIONES ADVERSUS FANATICOS. 461

suo diligenter attendamus, xie abripiaraur, et ne divertamiir a veri- tate atque recta sui cognitione, per Sinritus decipientes, revelationes, vanas imaginationes,falsos doctores, somnia, visiones, enthusiasmos,- alloquia angelica ^SiCtita.ntes, turn horum omnium respectu, pef'fectis- sima ilia est regula de qua verba facimus. Verum autem prius: imo tam clara et illustria sunt testimonia huic assertion! fidem facientia, ut ad solem cascutiat necesse est, qui iis assentire nolit. Ex horum numero sunt, Esa. viii. 19, 20, " Quum enim edicunt vobis, Gonsulite pythones aut ariolos, qui pipiunt, et qui mussitant. Legem et testi- monium consulunto: annon loquuntur in sententiam illam cuicun- que nulla est lucis scintilla;" 2 Tim. iii. 13-17; 2 Pet. i, 19. Atque ea etiam ubi verbi sacri certitude, usum ecclesise quod attinet, verarum revelationum et miraculosarum certitudini preefertur, Luc. xvi. 29; Job. V. 47; 2 Thess. ii. 2; 2 Job. 5, 6, 10. Verum ergo posterius.

Sect. 32. Argumentum quintum: Illud ad quod nunquam, niis- quam a Deo mittimur, ut inde, seu ex eo discamus sui cognitionem, et voluntatis suae, vel ut inde directionem in officio nostro suraamus, illud non potest esse, fidei, cognitionis, doctrina3 aut obedienti^ nos- tras regula, canon, principium, aut, si ita loqui liceat, directorium ; at verb ad lumen internum^ seu Spiritum internum privatum, ad novas revelationes, ad enthusiasmos, somnia, visiones, nunquam, nus- quam a Deo ablegamur; ergo, etc. Proferant fanatici, vel unum sacrse Scripturse lociim, vel ullum coelitus demissum testimonium, quo ad eorum fidei et obedientise regulas seu directiones mittimur aut nos, aut ulli alii qui ad Deum accedere vellent, et causam non dicimus quin triumphent serib. Si autem de suo tantiim loquantur, mendaces sunt; testimonium sibi gerunt, neque verum est eorum testimonium.

Sect. 33. Sextb, Ea omnia quse examinari et probari debent, imo quae nos ad sacram Scripturam tanquam ad Lydium lapidem exami- nare et probare jubemur, utrum vera sint, atque veritati divinse con- sentanea, cum summa lihertate, imo necessitate ea rejiciendi, si cum Scripturis sacris non conveniant, ea neque seorsim neque simul con- siderata, aut cultus Dei, aut fidei et obedientise nostrse possunt esse regulae aut directiones, neque propter se sunt credibilia; at verb prout ex testimoniis superius allatis apparet, omnes revelationes, visiones, spiritus, somnia, enthusiasmos, ita explorare, examinare, et probare jul)ernur: ergo neque sunt regulae, neque per se fidem merentur. Vid. 1 Cor. xiv. 29 ; 1 Thess. v. 21 ; 1 Job. iv. 1.

Sect. 34. Septimb. Euthusiasmorum omne genus incertitudo, septimum nobis suppeditat argumentum: Quod omni mode, atque respectu est incertum, imo incertissimum et fallax, sive principium revelationis, sive res revelatas consideremus ; ad illud, tanquam ad regulam et ducem in via vitse, et cultu Dei, attendere non debemus:

462 PRO SACRIS SCRIPTURIS

at ea est omnium enthusiasmorum conditio. De doctrina ipsa, seu rebus revelatis actum est argumento superiore : omnimodam autem incertitudinem hisce enthusiasmis, respectu principii, seu ortus, ascri- bimus, ea persuasione freti, —

1. A malitid hominum, qui ssepenumero scienter et volenter, ut cum Simone Mago, Muhammede aliisque nebulonibus r/vas /MtydXovg se ostentent, vel alias ob causas turpes et nefarias, fallacias aliis ten- dentes, visiones, somnia, spirituales afflatus, revelationes, quibus in- cautos dolis irretiunt, prsetendunt, cum nihil minus sint quam Seo- 'jrvsvffToi, vel V'xh 'TTvsv/Ma.Tog ajlou (pspo/xBvoi. Ita olim fecerunt, Deut. xiii. 1-5; Jer, xiv. 14, xxiii. 21, 22, xxix. 81, 32. Atque ita eos facturos esse prsedixit Servator noster, Matt. xxiv. 24. Atque ita etiamnum faciunt. Cum ergo experientia ipsa edocti sumus, hunc atque ilium, impostorem et seductorem fuisse inter eos qui lumen internum et revelationes jactitarunt, quis nobis fidem faciet, reliquos ad unum omnes ejusdem furfuris, istis meliores aut vera- ciores esse.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →