2. Aprwstigiis Satanae. Hospes est in omni religion e, qui non in- telligit, patrem hunc mendaciorum, a jactis mundi fundamentis, sub larva hac revelationum ac afflatus interni, rationes suas ita callide composuisse, ut homines in fraudem impelleret, et una secum in exitium traheret. Imo ob banc prsecipue causam, uti videatur, Deus verbum suum, prius ore traditura, scriptis concredere, ac sub sua tu- tela fidis librorum monumentis mandare voluit, ne dolis Satanse per falsas visiones, foedas lyyaffrpi/nvdiag, oracula, revelationes, enthusias- mos implicitum, perpetub in salebras incideret quod ei curse erat, humanum genus. Vid. 2 Cor. xi. 14; 1 Reg. xxii. 22; Zach. xiii. 2; Apoc. xvi. 13, 14; 2 Cor. ii. 11.
3. A contradictionibus quibus scatet spiritus enthusiasticus. Non enim tantiim unusquisque, visionem, revelationem, afflatum habet, sed ita foede et aperte inter se a Spiritu immimdo committuntur, ut vix duo eorum in eadem revelatione et doctrina conveniant: sed mire digladiantes, adversas et contrarias sententias quotidie venditant. Etiam in nomine Dei se aliquoties mutuo devovent et exsecrantur: itaque nihil certi ab iis exspectare licet.
Sect. 35. Octavb. Doctrinas /aZsas, verbo Dei contrarias, hsereti- cas, perniciosas, blasphemas, lumen internum, et revelationes laudan- tes, saspenumero, imo nun quam non e tenebris in solem producunt fanatici. Quid fiet, rogo, istis doctrinis daemoniorum? suntne reci- piendce? Ideo, ut mos geratur Satanae, repudietur atque abjiciatur evangelium necesse est; .sintne ipsaerejiciendse, ut, procul omni dubio, summa detestatione diris addicendse sunt, quid turn fiet dejide/ana- ticorum .?
Sect. 36. Denique non levis est momenti, qubd, hisce principiis
EXERCITATIONES ADVERSUS FANATICOS. 463
nixi, hos duces sequuti, regiilam verbi script! rejicientes, ia mores perniciosissimos, idololatrias nefarias, homicidia, scortationes, blas- phemias, exitusque infelices, quotidie, ubivis gentium impelluntur fanatici; satis exemplorum in multorum scriptis fide dignis, ubique prostat.
Sect. 87. Restat ut quse causam suam pessimam sane agentes disceptant, atque contra sententiam nostram objiciunt, diluamus. Id porro fiet quam paucissimis.
Sic ergo procedunt: —
Ob. 1. Qui ejusdem Spiritus participes sunt cum lis qui verbum Dei olim locuti sunt, et illud scripserunt, iis non opus est verbo scripto, seu Scripturd, cum idem Spiritus eosdem effectus producat in om,nib^is in quibus est; ita ut illi omnes voluntatem Dei declarare valeant, non minus infalUbiliter quam scriptores '^iorrnxisroi. Omnes verb fideles, eum Spiritum habere, inde apparet quod iis promissus sit, Job, xvi. 7; et omnes baptizati sunt in eundem Spiritum. Eorum ergo omnium respectu, Scriptura est inutilis, neque amplius ei ad- bserere debent.
Resp. 1. Falsum est, eos sanctos Dei homines, qui aliquam par- tem verbi ejus scripserunt, opus non habuisse alias partes ejusdem verbi antea scripti consulere, ac mentem Dei inde ediscere. Daniel scriptor ^soVvsuirrof, " consideravit ex libris," Dan. ix. 2. '' Pro- phetse exquisiverunt et scrutati sunt Scriptui'as de salute quam isti prsedicabant," 1 Pet. i. 10-12. 2. Falsum est scriptores ^so- vviixsTovg totam Dei voluntatem semper habitualiter et infallibiliter intellexisse, vi Spiritus prophetic! vel droxaXxj-^iMg quem receperant ; cum saepenumero respectu unius particularis doctrinse, aut prophetise iis datus sit. 3. Falsissimum est eos omnes qui ejusdem Spiritus participes fiunt, in eundem finem, atque respectu eorundem eum acci- pere. " Distinctiones donorum sunt, sed idem Spiritus," 1 Cor xii. 4; "num omnes prophetee?" ver. 29. 4. Omnes fideles acceperunt Spiritum regenerantem, sanctificantem, consolantem; sed non re- spectu donorum extraordinariorum, prophetise scilicet, infallibilitatis, peculiaris inspirationis ad declarandam voluntatem Dei immediate, et infallibiliter ab ipso Deo.
Sect. 38. Ob. 2. Instant : Spiritus iste promissus est, ut ducat nos in omnem veritatem.
Resp. Recte. Sed per media a Deo in eum finem instituta ; ideo verbum una cum Spiritu promissum est: "Hoc erit foedus meum cum istis, ait Jehova; Spiritus mens qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent ex ore tuo, aut ex ore seminis tui," Esa. lix. 21.
Sect. 39. Ob. 3. Postquam impleta est Scriptura, atque finem suum assecuta est, desinit esse usui; at Scr-iptura impleta est, et finem suum assecuta est in iis omnibus, qui ad Christum intus
464 PRO SACRIS SCRIPTURIS
latentem, adeoque lumen internum sunt adducti: ergo iis amplius USUI non est.
Resp. 1. Concedimus majorem: etenim vpofriTuai Karapyridnaov- rat, yXuieaai 'irabaavrai, 1 Cor. xiii. 8. 2. Minorem negamus. Fal- sissimum enim est, sacram Scripturam, dum in hoc mundo haere- mus, respectu nostri totum finem suum obtinere, aut obtinere posse ; ideoque usque dum prseterierint coelum et terra, " iota unum aut unus apex nequaquam prseteribit ex lege," Matt. v. 18, non enim tantum ingeneratio fidei, sed et in ea, dum Spiritum hunc ducimus, sedificatio, finis est Scripturse, 3. Est duplex ideo adductio ad Christum; per gratiam una, altera per gloriam. Quando quidem adducimur ad Christum in gloria, cessabit Scripturse usus presenti statu i accommodatus ; videbimus enim eum sicut est, facie ad faciem, et similes ei erimus. Quinetiam ipsa fides, quatenus verbo Dei scripto nitebatur, abolebitur: at non obstante priore ista ad Chris- tum adductione per fidem et gratiam, non plus nobis opus est victu et vestitu, ut vitam banc animalem traducamus, quam Scripturis ut ejus cognitione atque fide indies erudiamur. Fanaticos vero non esse perfectos, neque ad Christum in gloria adductos, nobis testi- monio sunt, illorum mendacia, fraudes, scelera, hypocrisis; iis vero, qui immunes se esse ab his omnibus aliisque peccatis vel levissimis, impudenter gloriantur, punitiones et incarcerationes, quas dxara- oraGia sua sibi ultro accersunt, de quibus muliebriter quiritantur, esse debeant. Imo liquidb constat, fanaticos nonnullos, minore periculo et damno, tentasse vitam banc animalem per quadraginta dies sine victu traducere, quamvis id a quibusdam non tantvim periculo, sed actuali vitse dispendio factum est, quam vitam spiritualem, sine verbi Dei usu, a mortiferis deliquiis immunem prsestare.