A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 242

Section 242

← The Works of John Owen — Volume 16

Sect. 4. Lumen creatum est vel naturale, sensibile, et proprium, seu tnetaphoi^icum. De lumine naturali, quo res visibiles in sensatam notitiam inferuntur, nobis nihil dicendum est.

Sect. 5. Lumen metaphoricum duplex est, — conditionis et personse.

EXERCITATIONES ADVERSUS FANATICOS, 467

Lvimen conditionis est Celebris cujuseunqiie status cum fama et glo- ria. Sic gloria ecclesise et res ejus prosperse lux ecclesiae nuncu- pantur, Isa. Ix. 1, 3; gloria coelestis " sors est sanctorum in luce," Col. i. 12; et irapii in sternum non sunt fruituri luce, Ps. xlix. ]9.

Sect. 6. Lumen reale et personce est vel internum et subjectivum, vel externum et objectivum. Lumen hoc, quod ab objecto ita vo- catur, prout respicit subjectum lucis internee capax, nihil aliud est quam ipsa Veritas, cujuscunque tandem generis. Sermo propheticus est "lucerna splendens in obscure loco," 2 Pet. i. 19; mittit Deus lucem et veritatem, Ps. xliii. 3, 4; seu splendescentem et illuminantem suam veritatem, nam " lucerna praeceptum est, et doctrina lux," Prov. vi, 23.

Sect. 7. Lumen internum subjecti, vel mentem et intellectum respicit, vel voluntatem et affectus. Sen.su posteriori " lux sata est justo, et rectis animo laetitia," Ps. :^cvii. 11; hoc est gaudium quo do- loribus eorum subveniatur. "Qui lucem non habet?" Isa. 1. 10 ; is est, cui pax, gaudium, et consolatio deest. Cum adversus Hamanem suc- cessum obtinuerint Judsei, lucem et Isetitiam (gaudium et gloriam) eos assecutos fuisse dicit Scriptura, Esth. viii. 16. Luctus et dolores tenebras amant.

Sect. 8. Lux autem, qufE proprie mentem respicit, generaliter con- siderata, est vis ratiocinativa, seufacultas ilia intelligendi qua otnnis creatura rationalis proidita est. E/ ouv to (pug to Iv aoi exoTog Ist), to exorog -xocov; inquit Servator, Matt. vi. 23. Lux ista est &4'/j diavoiag, ut veterum alicui placuerit, seu o/i/ia r^g -^u^^g, ut alteri, iet opdaX/^hg diavoiag. Mentem aliquorum tenebris obscuratam esse scribit aposto- lus, Eph. iv. 18; hoc est, coecitate et ignorantia laborat eorum mens, seu intelligendi facultas ; — eorum scilicet respectu, de quibus verba facit. Commune quidem hoc lumen omnibus est, sed non in omnibus ffiquale. Unus alii anteit sapientia: hie ingenio pollet, ille fungus, fatuus est; unus subtilissima ingenii acie prseditus, alius omni rati- onis usu et exercitio destituitur.

Sect. 9. Lux autem hsec seu intelligendi facultas, — respectu objecti seu rerum cognoscendarum et intelligendarum, — in eam qua? est mere naturalis, qua res naturales in natura sua absolute consideratse, cum relatione ad finem suum proximum percipiuntur; eamque quae circa res civiles quae ad vitam banc in mundo inter alios degendam spec- tant, versatur; atque illam, quae res spirituales, omniaque alia in ordine ad finem supernaturalem, spiritualera, et ultimum discernit, — dispescitur. De posteriore tantiim agendum. Lumen autem hoc internum spirituale, seu facultus intelligendi itn'oiiaTixa 'xviviJ.aTixug, in ordine ad finem ultimum creaturae, pro vario ejus statu, varium fuit, atque etiamnum est.

Sect. 10. Cum Deus hominem integrum seu perfectum (statuni ilium in quo, et finem ob quem factus est quod attinet), atque in ima-

468 PRO SACRIS SCRIPTURIS

gine sua creaverit, in confesso est, eum ex gi'atiosa Creatoris dispen- satione, eo lumine, ea scientia, seu sciendi et intelligendi facilitate instructum fuisse, nnde potis erat, modo salutari, omnia ea appre- liendere, atque rite intelligere, quse ei scitu vel intellectu necessaria ullo modo erant, ut Deo secundum voluntatem ejus dicto esset obe- diens, atque ita tandem ad ejus fruitionem perveniret. De lapsu pri- morum parentiim, peccati in mundum ingressu, status innocentise, atque foederalis cum Deo acceptionis amissione, de inimicitiis inter Deum hominemqiie constitutis, utque homo lucis hujus primogenise jactura sit multatus, nunc non est disserendi locus.

Sect 11. In statu ideo, quern vocant, peccati, atque amissionis gratise, omnibus liominibus mentis hoc lumen prsestrinxit csecitas, atque insuper tenehris sunt offusi, ita ut tiim intus, turn extra, finem suum ultimum ac Dei gloriam quod attinet, merae sint tenehrce, neque enim aut ipsi sunt capaces eorum quae Deus revelavit, ita ut ea modo salutari seu spirituali intelligerent, neque ea revelatio vo- luntatis divinse, quam in statu innocentise habuerunt, sufficiens erat lis jam in peccato constitutis, ad Deum rite cognoscendum atque colendum. Prime respectu, ipsse tenebras vocantur, Job. i. 5; Eph. V. 8. Mens et intellectus eorum obscurari dicitur, Eph. iv. 18; ip- sosque res spirituales percipere non posse, affirmatur, 1 Cor. ii. 14; imo, eousque mortuos, ccecos, surdos, fatuos esse, ut neque scire pos- sint aut intelligere res divinas, eo modo qui decet, ut Dei in gloriam aut ipsorum in salutem cedat, ubique pronuntiat Spiritus Sanctus. Secundo respectu, eos ambulare, sedere, esse in tenebris, nee scire quo vadunt, asseritur. Utroque autem respectu Christus lux hominum est ; nam ciim nemo unquam Patrem viderit, hoc est, consilium aut voluntatem ejus de salvandis peccatoribus perspectam habnerit, uni- genitus ille Filius, qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit. Job. i. 18. TLoXv/j,ipZg autem et ToXvrpo'rajg, eum hoc fecisse constat, va- riisque gradibiis veritatem latentem prius in sinu Patris, in lucem horainuin produxisse, usque ad perfectum diem. Primb enim' per Spiritum suum in proplietis, 1 Pet. i. 11, qui adventum suum in carne antecesserunt, suo ordine ac tempore quisque a seculo usque, Luc. i. 70, dubia quasi luce, tanquam lucescente in diem sole, Patrem exposuit. Deinde, in persona sua evangelium annuntiavit, pacem prsedicans, iis qui prope, atque iis qui longe erant. Tandem exorto justitise sole, cum curatione in alis ipsius; Spiritum suum Sanctum in apostolos sues, aliosque discipulos effudit, quo idonei redderentur prsecones novi testamenti, et totum Dei consilium revelarent, ad prsebendum lucem notitise ipsius ad salutem omnium qui ei obedire vellent. Ita "populus positus in tenebris vidit lucem magnam; positis in regione et umbra mortis lux exorta est," Matt. iv. 1 6. " Vita et immortalitas in lucem productse sunt per evangelium,'' 2 Tim. i. 10.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →