A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 243

Section 243

← The Works of John Owen — Volume 16

EXERCITATIONES AD VERSUS FANATICOS. 469

Hujus itaque expositionis Patris, seu revelationis voluntatis ejus de obeclientia atque salute peccatorum, respectu, fatemur Christum lucem esse mundi, omniumque adeo hominum; non tantum quia absque eo, nulla divina Veritas revelabatur unquam, sed quia lux ilia Scriptura sacra fulgens, sufficiens est ad perfundendurn omnes ho- mines luce salutari, ad quos per Dei providentiam pervenerit. Sed de hac luce superiiis actum est.

Sect. 12. Cum verb ea sit mentis humanae cascitas, atque ita in- tellectus omnium tenebris sit offusus, ut quamvis eos undique circum- fulgeat verbi divini lux, nihil omnino '^tuv/^a.rr/.Sig seu salutariter percipere possint, Joh. i. 5. Jesus Christus vera lux et vita homi- num, vi Spiritus sui omnipotentis efificaci et verticordia, raortuos in peccatis excitat. csecis aperit oculos, mentem dat ad cognoscendum verum ilium, e potestate tenebrarum in adrairabilem lucem suam transfert, nova divina spirituali luce eos perfundit, qua possint scire atque percipere res spirituales modo spirituali, ad Dei gloriam atque sui salutem.

Sect. 13. Christum verb non omnes et singulos, sed quosvis tan- tilm, hoc est electos, luce hac divina perfundere atque salutariter illuminare, ita certum est ex innumeris Scripturse testimoniis et omnium seculorum experientia, ut cascus sit oportet, et omni spiri- tuali intelligentia destitutus, qui contrarium vel unquam somnia- verit.

Sect. 14. Lucis quidem scintillulas quasdam istius quam in statu innocentias e lege creationis suae obtinuit primus homo, in posteris ejus adliuc splendescere fatemur. Non tantiim enim multse xoimi evvoiai, et veritatis principia in intellectu fixa hsereut, quorum vi res aliquas divinas percipere possint homines, atque inter bonum et malum morale discernere, sed et ffwudrjgiMg ope, sibi etiam prospi- cere de officiis multis, respectu habito ad judicium Dei cui se subesse cognoscunt. Porro: lumen hoc adultis omnibus, per considerationem operum Dei tum creationis, tum providentise, dfdiov aurou bhvafiiv x.ai '^iiorriTa manifestantium, aliquibus vero per verbi prsedicationem, aiigeri ac stahiliri dicimus. Quousque verb lumen hoc ad obedien- tiam Deo prsestandum, animos hominum dirigat, stimulet, impellat, utque per illud amToXoyj^ro/ fiant, nihil attinet hie loci subtilius disputare.

Sect. 15. Lux vero haec nictans, neque e perniciosissimis tenebris emergens, ilia est, quam tantopere prsedicant nostrates fanatici, il- lamque nescio quem Deum, aut xspag ' AfiaXdilag, Deo quopiam melius, statuunt; nam, —

1. Negant lumen hoc naturale esse, aut ita dici debere; sed a Christo et Spiritu Christi esse, imo Christum ipsum esse, qui ita omnibus universum hominibus adsit.

170 PKO SACRIS SCRIPTURIS

2. Aiunt salutare esse, ejus nempe generis et efficaeiae, ut ei in omnibus attendere debeat, quisquis Deo placere, aut secundum vo- luntatem ejus obedii'e ei, velit.

8. Sufficiens ad salutem, atque ejusdem cum verbo Dei scripto auctoritatis, ita ut qui ei, prout decet, attendat, atque ei se morigerum et dicto obedientem prsestet (quod facit quisquis officiura suum facit, atque omnes sub poena seternae damnationis facere tenentur), nullo alio lumine, neque interno illuminante et dirigente, neque exter^io voluntatem divinam revelante, opus habeat; hoc est, neque Spiritu intus illuminante, neque Scriptura extra docente.

4. Denique lumen hoc Ghrishim esse, qui olim in prophetis, apos- tolis, aliisque verbi divini scriptoribus fuit; ita ut vi ejus non minus infallibiliter voluntatem Dei ipsi exponere possint, quam olim scrip- tores ^so'irvivGroi.

Sect 16. Hffic vero nparoXoYtuy fanaticorum de luce interna summa est; banc in tenebris, hanc in luce hominum magnifice jac- titant, strenue vociferantes, atque diris omnibus devoventes, quos eadem insania iiscum non laborare sentiunt. Antea verb quam so- phismata quibus sententiara suam stabilire satagunt, discutienda sus- cipimus, necesse est ut thesin nostram, vanissimo huic figmento oppositam, paucis subjungamus et defendamus; ea verb hisce propo- sitionibus continetur.

Sect. 17. 1. Lumen internum omnibus commune, aliquali princi- piorum veritatis notitia, et vi conscientise consistens, naturale est, atque ita dicendum; hoc est, naturae humanae a prima creatione m- ditum fuit, atque etiamnum ab ipsis naturae principiis fluit : itaque lumen hoc a Christo non esse mediatore, qua est novi foederis me- diator, affirmamus, multo minus esse ipsum Christum.

2. Lumen hoc utcunque ei attendatur, non est ullo respectu sa- lutare, sed in rebus omnibus divinis, fiuem ultimum quod attinet, merae tenebrae et csecitas.

3. Ideoque ad salutem sufficiens non est, neque subjective, ita ut vi ejus quis ea quae sunt ad salutem necessaria aliunde revelata tcjo- [lariKug percipiat; neque objective, hoc est, ea omnia quae sunt ad salutem necessaria revelare non potest.

4. Christus null^ sub consideratione lumen salutare omnibus et singulis hominibus indulsit.

5. Nullius luminis interni, cujuscunque tandem, quam vis sit salu- tare, is usus aut finis est, ut ei tanquam duci viae nostrae, et regulce, attendere debeamus, sed in hunc solum finem gratiose a Deo conce- ditur, ut vi ejus, istam regulam et mentem Domini in ea revelatam, modo salutari percipere possimus.

Hasce vero propositiones, uno aut altero argumento sigillatim pro- babimus.

EXERCITATIONES AD VERSUS FANATICOS. 471

Sect. 18. Primam propositionem quod attinet argumenta nostra sic se habent : — -

(1.) Quod natthrcB rationali, ejusque participibus, ad gloriam Dei per obedientise moralis prsestationem manifestandam creatis, vi legis creationis indi debuit, atque actualiter inditum fuit, neque unquam est amissum, id iis est naturale: id enira a natura sua, posito hoc quod Deus obedientiam ex iis exegerit, habuerunt. Hanc verb lucis hujus esse conditionem nemo, opinor, negabit. Fuisse primitus ho- niini inditam, status primi hominis, de quo abunde a pluribus actum est, probat. Non fuisse amissam actualiter et respectu eventus, quic- quid sit de merito, experientia docet.

(2.) Id quod fluit a principiis natures necessarib et infallibiliter, nisi in operatione sua ex aliquo accidente ipsa impediatur, illud omnibus ejus naturas participibus est naturale, hoc enim quod est a principiis naturae, naturale dicitur. Lumen autem hoc est nativa, propria, et inseparabilis mentis et conscientise vis, et efficacia; oculus, acies men- tis est. 2vvrriprjaiv vocant Graeci; quse habitus est naturalis, quo in- tellectus hominis aptus natus est ad assensum prsebendum principiis operationum moralium; auvsldrisig est, seu necessarium hominis de se judicium habitui illi conforme. Itaque si lumen hoc non sit naturale, neque intellectus, neque mens, neque conscientia homini est na- turalis.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →