A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 250

Section 250

← The Works of John Owen — Volume 16

" Prudens futuri temporis exitum

Caliginosa nocte premit Deus ;

Kidetque si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest memeuto Componere sequus." '

Quod officii ratio postulat, quod beneficia Dei O. M, flagitant, quod bonorum omnium vota expetunt, quod aliorum casus et ruina (quos perdendos dementavit divina Nemesis), docent, — pietatem, religio- nem, virtutem, scientiam, diligenter colamus; caeteriim rerum omnium exitus ©soD h youvaffi xsTrai. Quid denuo faciemus, dabit Deus; quid hucusque fecerimus, paucis acclpite, academici.

Cum vitiis, quae ampliori proventu inter mortales indies succres- cunt, nobis et antecessoribus nostris commune fuit certamen. Dila- bantem amnem novis semper ex fontibus minus forsan lucidis, imo turbidis aquarum fluctibus, subinde auctum et adimpletum omnibus vanitatis bullulis, vitiorum limo immunem quis potest praestare? Nempe socordium et impiorum parentum delicta, ineptiam, stulti- tiam, negligentiam pgedagogorum, paucis exceptis, ignavi psene ubi- que pecoris, iramerita luit academia. Ad spurcitiem, domi avide in- gurgitatam, hie resorbendam advolant nonnulli; et tamen quos hue vitiorum gravidos, et foedis domesticorum exemplis dehonestatos mit- tunt, ut extemplo fiant philosophi, et illico frugi evadant, exspectant stulti parentes.

'Us apyaXiov ■jr^ayij! IffTif

Duram sane provinciam! Integros et sanos tantilm summa cum artis gloria dimittunt, quibus commissa est corporum sanatio : omnes seu artis defectus, seu artificum lapsus, longa nocte tegunt vespillo- nes. At incuratos animorum morbos, et turgidos vitiorum inflatus, ubique, non sine summo inter imperitos nostro dedecore, circum- ferunt immedicabiles nebulones.

Huic autem malo remedium adhibendo, ut hanc saltem bene

merentibus gratiam rependam, non defuerunt, imo profuerunt pluri-

mum, ciim hujus, tum superioris anni procuratores ; quorum nimirum

inculpatse probitati, invictse patientise, prudentise insigni, bonarum

1 Horat. Carm. iii. xxix. 29-33. ^ Aristoph. Plut. i. 1, 1.

ORATIO II. 489

literarum promoveudi studio singular!, industriae vero psene stupendue, aliquid saltern pacis et quietis, si non multum famse et bonorum morum, debere academiam est maDifestum. Nee sine numine fuit, ut, defiexo paulum tramite, ad munus procuratorium vir ille promo- veretur, qui ad vias rectas et regulares non sine summa diligentia et virtute non paucos reduceret. Porro in administranda re reliqua aca- demica, collegiorum et aularum prsefectos, laude ilia, " intelligentes teinpora, ut nosceret academia quid sibi faciendum esset," defraudan- dos non esse, si non credet ingratum seculum, fortassean dicet pos- teritas, Imo illorum ope et consilio, quamvis non decus aliquod aut nitorem assecuto, tamen sine insigni ulla togatae gentis jactura, fasces deponere mihi ipsi contingat. Nee omnino sane inerti otio conta- buimus, quamvis hue tantiim rediit votorum summa, ut eo fruamur. Csetera de nobis fascibusque nostris, quod procul dubio prsestat, taceo; neque enim unquam altius spiravi, quam ne commodioris hominis, peritioris rectoris, vigilantioris prajfecti, prudentioris mo- deratoris, vices difficillimis temporibus suppleri, nimiura lugeret aca- demia.

Interea sciant amici atque inimici, imo exteri et posteri, quotquot honeste cupiunt rei literarise, etiam qui cum ea nullum commercium volunt, neque ferias agere academiam, neque intra antecessorum septa (quasi doctum esse nihil aliud esset, quam doctos legisse, atque eorum sensus quamvis reconditos eruisse) sese continere; sed pro- gressus, Deo hominibusque testibus, in dilatandis scientiarum pomoe- riis, in promovenda, una cum pietate et religione, re literaria quo- tidie ponere.

Tester theologiam, artium reliquarum dominam et magistram, cui ut prompte ancillentur prope est res nostra unica, non turbidam illam ex scholasticorum lacunis depromptam, nee communem illam tan- tiira et disciplinabilem, a quamplurimis bonis sane viris, nee ineptis, in multifariis compendiolis traditam; sed liberam, puram, defaeca- tam, ex ipsorum fontium fontibus, adjuvante, imo totum opus perfi- ciente, Spiritu et vi Dei omnipotentis, haustam ; adhibitisque omnibus verse philosophise et scientiarum adminiculis, qui ei vel adjumento, vel ornamento esse possint, indies efflorescentem. Intima videmus sacrosanctse veritatis penetralia reserata, abditosque vitalis paginse sensus erutos et propinatos. Hinc lucem et pocula sacra. Con- dones ad populum non phaleratas illas, et ineptis verboruni crepita- culis, ad aurem vaniet imperiti vulgi tinnientes; sed pietatem, <piXo- ■TToviav, aiadrjTTipia in sacris yfyv/xvafffj.sva, spirantes, frequentissimas: exercitia queedam recens instituta, nonnulla postliminio restituta, recuperatam aliquatenus disciplinse gravitatem, exsulantem et trium- phatam reductam pietatem, fas esset celebrare. Disputationes etiam theologicas redivivas memorarera, nisi absentium aliquorum negli-

490 ORATIO II.

gentia, prsesentium verb quorundam socordia fecisset, ut ex incepto illo, honesto sane, et conamine laudabili, academise ratiocinio, quam academicorum rationi, hactenus melius consultum fuisset. Absit tamen ut hinc tandem proventus ipsos sulcos oneraturi exspectationi renuntiarem. Non enim tantum messem, quod aiunt, in lierba ha- bemus, summse nimirum spei ad frugem et fructum juventutis; sed et est in procinctu veteranorum baud contemnenda manus, quae non tantum amicse veritatis velitationi, prout pro more fit in academia, parata est; sed quae Latiali Vejovi bruta fulmina e manibus excu- tere, et reliquas extraneorum copias civitati magni regis, Dei O. M. dsivSog imminentes, minitantes dira, profligare et dispalare noAdt.

Et sane ad veternum nobis excutiendum, nunquam post natum in orbe Christianum nomen, donis, quibus veritatis divinse cultores liberaliter instruxit pater clementissimus, magis opus fuit. Quam enim, Deus bone ! detestanda turma, quam foeda bsereticorum, fana- ticorum, et enthusiastarum colluvies sponsam Christi sub ipsis sponsi sanctissimis oculis psene rapit, stupratque? In eam scilicet puram, castam, undique " turba ruunt luxuriosa, proci." Cum igitur,

" Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones ; lit te ipsum serves, non expergisceris ? " '

Et quod ad cumulum addit, satis nequiter proven turn est : quo enim quisque ab omni solida doctrina imparatior est, eo majori cum super- cilio, et confidentius de gravissimis qusestionibus judicium sibi arrogat. Proven iunt oratores novi, stulti, adolescentuli, qui nee eruditi sunt, nee se non esse erudites sentiunt.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →