A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 251

Section 251

← The Works of John Owen — Volume 16

' KvhpiZ^fGk ergo, academici, nee amceni recessus sopore perfusi, dul- cedine exitio vicina, prsesertim cum uto iravri Xldui axop'jriog utoBCstui, sinite ut ineptos, indoctos, /3aif^oX6y^ovg, vaniioquos, plus contra veri- tatem, quam pro veritate vos posse, sentiat Christianus orbis. Vic- torias quas reportarunt, quos egerunt triumphos Athenarum nostra- rum Miltiades, Juellus,Raynoldus, Twissus, aliique, recolite, mentem- que et industriam Themistoclis induite, neque nobis vivis despectum Dei dominium, contemptam gratiam, conculcatum foedus sempiter- num, impune ferant vel inscite blaterantes, vel elatiori cothurno rhe- toricantes novatores. Undique circumstant observatores, qui molli- tiem virtuti, errores veritati, tenebras luci, tumultus paci, quovis pretio a vobis praeferri vellent, et ut prseferantur expetunt, et ex- spectant.

" Hoc Ithacus velit, hoc magno mercentur Atridse."'

Sunt qui literarum imperium se solos obtinuisse autumant; et quia

cseteros mortales fastuose prae se contemnunt, vos istiusmodi esse, qui

' Hor. Ep. i. 2. 32. « Virg. ^n. ii. 104.

ORATIO II. 491

facile et raeritb contemni possint, effllctim cupiunt. Sunt etiam qui vitiorum et dxa^T/as nostras obtentu academiarum ruinse avidissime inhiant, et altera parte urgent, punguntque. Una autem virtute utrosque circumveniamus, lit non sine summo dedecore illos fastiis et vspiauroXoyiag, lios invidise et ignorantise pudeat, poeniteatque.

Ad sospitatorem pertinet industria nostra; ipsum Christum habe- mus agonothetam. Nostris vigiliis, studiis, laboribus, innititur veri- tatis gloria, religionis honos, artium et scientiarum splendor, ipsiusque demum non minima reipublicse salus et felicitas. Ignaviam, — anima- lium ratione gaudentium labem et opprobrium, — senescentis seculi pestem psene unicam, — ignorantise, tenebrarum, sordium, et vitiorum omnium proxenetam, — literarum et literatorum contemptus prodro- mum certissimum, — diligenter, imo animose excutite, juvenes dilectis- simi, germana matris proles, insurgentis seculi quoquo verget pars nobilis futura. Hsec ilia Circe est, qute nonnullius spei adolescen- tulos, luxurise blanditiis pessime incantatos, foedissimis inquinatos sordibus, et in porcorum baram et volutabrum pellectos quotidie deturpat. Invigilate ideo, mementote vos sacramento teneri, imo in arenam descendisse; frustra fugam, latebras, recessus meditamini ; nequicquam hominum prsejudicia, temporum iniquitatem, magna- tum supercilia erga gentem togatam, patrise ingratitudinem, quge ossibus ejus vix pepercit, causamini. Aut dimicandum vobis est fortiter, aut quales quales artifices estis, pereundum turpiter. Placet etiam nobis otium, sed magis officium; placet amica studiis solitudo, sed magis studiosis, siqua est, benefica contentio. Eamus una igitur, erectis animis, comitantibus vigiliis, studiis, precibus, iuimicorum quorumcunque tandem, qui male volunt luci et veritati, vices dolen- tes, qub fata academise, et omni casu benignior divina providentia, vocant. Mens serena, sua sorte contenta, mundi contemptrix, nihil nisi quod vile, sordidum, inhonestum, anima Christiana, generoso et libero pectore indignum, horrescens, nobiscum eat. Hsereat in fu- nambulis, prsestigiatorum acetabulis; stupeat Babylonios, agyrtas, astrologos, malignum et imperitum vulgus; stupeat, dum respublica tributum imponat, quod pendeant astrologi, quod olim, teste Suida,^ factum est Alexandrise, nomine iSXaxswof/^iov, quia solum stulti ad eos accedunt : /SXa^ enim apud eos idem ac fatuus et amens fuit. Minas, arma intentent atrocis ssevitise et feritatis homunciones; scientiam, veritatem, virtutem ipsam rideant, dicteriis excipiant, oca c'jx o'l'daai f3}M<}<prifj,o\jvTeg, siderati nebulones; ne grave rediret superstitionis et tenebrarum seculum timeant meticulosi; Spartam nos, quam nacti sumus, ornemus, serib militemus, in veritatis castra irruamus, coelum ipsum virtute petamus: nil desperandum, vexillum attollente Hon. Cancell., Christo duce, et auspice Christo.

' In voce BXa'J.

492 ORATIO III.

ORATIO III/

Delassatas artium omnium et scientiarum vires, et defatigatam ipsam oratoriam deniio soUicitare, academici, nee opus est, nee ani- mus. Quid possit facundia, ut in omni literatura viget valetque, ii, quos et muneris ratio, et effloreseentis ingenii fervor, alacriores et magis oneri idoneos reddiderunt, evidenti testimonio ante aures oculosque auditorum posuerunt. Elegantiarum omnium, quod reliquum est, vices supplebit unica sequi ac recti conscientia, qua etiam tripudiare Musas vetat vicinus fraterni sanguinis clamor. Si quid de laboribus et angustiis academise dicendum restat, ne ferias agere perpetuas videatur, id mihi negotii dari, ut ea enarrem, maxime arridet. Nempe ea apud nos, auditores, stat lege res literaria, ut gravissimas totius anni curas unius vel alterius dieculse Isetitia compensatas habeamus. Neque illos forsan, quibus res divinas, pariter ac eas quae apud hu- manum genus inter primas ponuntur, ornandi cura incumbit, palse- strse isti hilarioribus pro more elegantiis crebrius interspersse diutius immorari deceat. Non qubd solenniorum academise comitiorum lionori, quorum, Deo ita gratiose disponente, triplicata jam vice lubens saltern pars aliqua fui, quidquam detractum iri velim ; sed qubd, asperiores recessus sanctiores quas colimus Musas quserere, profiteri sequum est. Prout ideo benevolo erga nos almse matris animo, quo nobis operosum hoc, quodcunque sit, studiorum nostro- rum levamen sacrum esse voluit, gratulari liceat; ita gravitatis ejus et prudentise, quibus , hsec bonorum negotia, malorum otiis promo- vend is nimis opportuna, incitatis passibus peragi jussit, infra laudem id omne est, quod dicere possumus. Nimirum lubrica virtutum static est, quibus in confinio vitiorum positis, proclivis ad deteriora lapsus. Ea est, pro dolor ! humani ingenii pravitas. Non enim tantiim, dum vos pulverem inter et sudorem, industriam in scholasticis hisce exercitiis defigitis, habent quod ignavise, quod luxurise suae prgetexant improbi; sed et inane glorioloe aucupium, futurum superbise et de- sidise fomitem, hujusmodi inceptis ad captandos ssepius quam par est eruditorum plausus destiaatis, minime malorum suggestui ali- quoties adhserere compertum est. Sufficiat ideo nonnullis hucus- que vela ventis explicata porrexisse, aliis in margine ambulasse; ne ingruat turbo, ne dilabantur ripse, jam contrahenda vela, jam refer- endi pedes. Nostri autem rerumque nostrarum, ciim temporis oc casio, et auditorum reverentia, rationem aliquam efflagitare videantur, earn, morse cum simus jam omnes impatientes, strictim et quam fieri possit paucissimis absolvam.

' Hsec oratio habita est anno 1655, in solennibus academise comitiis, cnm procan- ccUarii munere jam tertio functus est.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →