A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 252

Section 252

← The Works of John Owen — Volume 16

ORATIO III. 493

Quoniam vero eos, qui fecerunt, proxime excepisse, qui prseclara eorum facinora celebrarunt, semper asstimati sunt, ne res academise, per se satis amplse et magnificse, vero minores appareant, alicui, qui qu£e sentit polite et copiose possit eloqui, et velit, provinciam banc delegatam cuperem. Sed prout mihi, me juri et legibus almae ma- tris suLducere, religio foret; ita supra bonum atque bonestum de vestro candore anxium esse et sollicitum, pasne esset flagitium.

Qualem vero se gessit academia, quae tuUt fecitque, quorum gra- tia aut odio flagravit; quibus fautoribus usa dignitatem aut pristinam sustinuit, aut amissam recuperavit; quo luctu, quibus casibus eam exercuit summus rerum omnium arbiter, fusius exponentera baud feret temporis angustia. Pauca ideo rerum capita summatim sunt delibanda.

Ne verb exspectatione elati despicatui baberent referenda auditores, seiant adbuc plura nobis fuisse de salute, quam de gloria certa- mina. Ut scientiarum pomoeria dilataremus, cum tot annos Annibal fuerit ad portas, nemo nisi iniquus et sortis bumanse ignarus exspec- taret. Quibus nos nondum periisse magnum non est, iis qui perie- runt instruendos amandamus; pluris sane constitit unius anni salus, quam multorum pridem gloria et bonor. Quanto labore, qua indus- tria, quibus vigiliis et molestiis, quo temporis, studiorum, fortunse, amicorum dispendio, quo in ambiguis consilio, in extremis animo, res nostrse bactenus securitate septse fuerunt, neminem spero postbac experturum. Magistratus nostri in ipsa salutis discrimina fortuna- rumque communium incidisse honor sit, vel dedecus perpetuum.

Hinc vidimus armatas Musas, et Palladem cum basta; neque quicquam famse, aut gravitatis apud bonos ea re decoxit academia. Imo quod se suaque prudentia dignissimum est fecit. Etenim in publicos hostes omnis homo miles est. Neque artes ullas profite- mur, quiB naturam dediscere cogant. Extrema exspectare, nihil ai;isos, malorum est, vel mulierum. Unico pacis amore ducti classi- cum cecinimus, neque cuiquam mortalium periculum ingerere, sed proprise saluti tempestive consulere in votis fuit. Hunc animum qui criminantur, ut omnis juris, humani pariter ac divini, nostra- rumque rerum conditionis ignaros se ostendunt, ita eorum scora- mata et convicia facile contemnimus. An ingenii cultus, quo nihil melius neque amplius in natura mortalium est, socordes et torpes- centes redderet, inter sacrum et saxum positos? Sane dum ipsum hoc vixisse peccatum non sit, nee vituperationi opportuna sui tutela esse posse videtur. Ciim verb ab iis, qui nihil egregium aut laude dignum aggredi aut ausi sint, aut possint, aliquod candoris vel grati animi indicium exspectare, extremse stultitiae sit, ne nulli omnino videantur, quia prseterea nihil sunt, lubenter eis maledicere permit- tamus, Sed tamen vix occasione hac arrepta me retineo, quin in

49 i OBATIO III.

totam ingratorum manum, quorum vltio nihil non mali iuest, in- vehar. Id tantiim nitar, ut hominibus bono publico natis, mederi aliorum incommodis solitis, auctor sim, ut quemcunque boni et mag- nifici animi fructum, iis, qui ciim servili psene sint conditione, nihil generosum aut honestum sapiant, erogaverint, nisi frustra niti neque aliud se satagendo nisi odium qugerere cordi sit, eam omnem huma- nitatem non in homines insumptam, reputent. Sed pessimum illud genus hominum, quod diligentius metuit quam meminit, quod cum paene nihil unquam boni fecerit, tamen beneficia pro debitis exigit, utrum plures sint qui criminis arguunt, an qui ejus vestigiis insis- tunt, incertum est. Quoniam verb in humanum genus, egenum ple- rumque et opis indigum, qui ingrati animi testimonium ediderunt, peccaz'e videantur, eos tacito bonorum omnium judicio, eique apud ipsos, hoc est malos, tribunal!, ubi nemo nocens absolvetur, remitto. Quodcunque conatur, prsemii securum agit generosum pectus, et ipsa sibi satis mercedis est mens recti conscia. Interea baud vulgari lastitia perfunditur academia, quod nemo tandem gentem suam togatam destructam velit, nisi qui ipsam rempublicam funditus pessundatam cupiat, cum non ita pridem ab ipsa maxime metuit respublica. Ita est rerum vicissitudo. Quae autem tumultuante plebecula, ferocientibus militibus, nutante senatu, strenue undique calumniantibus sycophantis, omni casu major meliorque providentia immunem ruina salvamque prsestitit academiam ; ne bonorum om- nium am ore jam flagrantem florentemque desereret, summ^ conten- tione interpellanda est.

Vulnus interea, quamvis pharmaco tempestive adhibito sanatura, quod tulimus, dissimulandum esse dolor pietasque vetant. Nempe principis facultatis inter primaries professores ob multijugem scien- tiam et raram eruditionem psene principem amisimus: — ilium, in- quam, cui (ea est inanis seculi vanitas et ignavia) nihil unquam nisi ipsae literse fuere opprobrio. Quse autem post summi viri fata, can- didissimi pectoris quondam hospitium, invaserunt lites, odia, studi- orumque partium iuanes luctas, ne pudenda retegantur et recru- descant vulnera, prsetereo. Equidem ut dignitatis et auctoritatis tuendas gratia, qui gradum magistratus obtinerent in academia, illud honoris et praemii haberent, quod optari possint, ciim ipsius rei ne- cessitas efflagitare videtur, tum summa a majoribus prudentia consti- tutum est. At nudam irpoaraalav, et quemcunque dignitatis locum, per se clara esse aut magnifica, aliudve amplius, quod vera sit venerabile, prseter eorum qui ea sustinent virtutem, homines leviculi tantiim opinantur. Hie pes figendus : tantum verse laudis a magis- tratu adepto apud aequos rerum sestimatores reportabis, quantum virtutis et diligentise in ilium attuleris. Proinde sordidam reddere, quam ambis dignitatem, suillinum est; ipsa verb ut te indignum

ORATIO III. 495

evehat, fieii non potest. Cum vero apud nos prsefeeturse gradus ea habent ex fundatorum munificentia annexa bona, quae ignavorum efciam auimos titillare, et sui desiderio rapere apta sint; quod vix ullos ad dignitatis fastigium evectos annumerat, nisi quos inter alios aliquo modo eminere ipsa invidia fatebitur, academise impense gra- tulandum est. Cladem autem, quam tanto orbata lumine horruit theologia, doctissimi successoris modestia, eloquentia, candore, et doctrina propulsatam gaudet, pr^dicatque.

Variis interim hie vivitur moribua, quia maxima apud nos est ingeniorum varietas. Nonnulli, ventri penitus dediti atque somno, setatem per inertiam et socordiam trahunt, suntque potius, quam vivunt; in re congerenda alii plus £equo sunt solliciti; aliarumque mixtarum artium non insolentes, habet, habuitque semper academia, quorum piget pudetque. Qui frigide, ideoque frustra ambierunt Musas, et repulsam passi vel penitus sordescunt, vel insaniunt, in corporis gaudiis psene tandem evanuere. Ex seelerata vero paucorum licentia, et depravatis moribus, de ipsa pronunciare academia, illorum tantum est, qui vel assurgente aliorum virtute niinores et invidi, vel caBco partium studio abrepti, de infamia nostra, quam de probitate sua, magis sunt solliciti. Coenum, lutum, eluviem habent amoenissimse urbes, nee quid aliud magis expositum, aut in oculos viatorum prius incurrit; at ineptus esset, qui omnem urbem, ubi lutum est, Lute- tiam diceret. Nee candidiores, nee sanctiores animas magnam par- tem, quam nunc amplectitur, unquam aluit academia Per diversoria, trivia, plateas, oenopolia, ubi nonnullse forsan occurrunt studiosorum larvae, per triduum oberrantium hospitum censuris non stamus. Col- legia, bibliothecas, mussea, scholas, oratoria, templa, typographias appellamus. Qui ex iis diligentio3, pietatis, bonarum literarum, virtutum omnium nullum specimen, fructum nullum percipere po- test, non tam male lippus est, aut in sole caligat, quam hostis ex professo, cujus de rebus nostris definire non est.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →