A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 253

Section 253

← The Works of John Owen — Volume 16

Quot vero hucusque habuit inimicos academia, tot habuit et tri- umphos: neque famam nostram vexarunt ulli sine certissimo suae dispendio. Non autem Vulcanium scutum, non murum aliquem aheneum adepti, non amuletis nescio quibus instructi, sed puri aeterni numinis favoris praesidiis septi, omnium propulsavimus in- jurias. Quoties nudi, egeni, ope omni humana destituti, petulantis- simorum ingeniorum conviciis cruentati, in sinu summi optimi patris recumbentes, rei nostras conficiendae curam ei detulimus; toties non tantiam securi e vadis emersimus, sed et vie tores omnia secunda et felicia sumus experti. Qui jacentes ad spem erexit, erectos summa spe explevit, beneficiis, honoribus auxit, cumulavit; qui efflorescere, et nitorem hunc qualem qualem assequi dedit, ille mihi semper Deus erit.

496 OEATIO III.

Neque tamen adeo ingrati sumus, ut quse eximie de nobis meru- erunt optirni quique inter mortales literarum patroni, aut aspernari, aut oblivisci audeamus. Imo hinc memorise immortalis, et in omne sevum ab invidia oblivionis vindicandi decoris, qui beneficentia ulla academiam demereri statuerunt, sunt securi; qubd cum lis, qui in- grati animi vitium et pestem non tantum penitus sciunt, sed aeter- num exsecrantur, rem se habere, facile intelligere possint.

Primb autem mihi celebratus ultima oratione, jam celebrandus hie venit summus sub Deo rerum nostrarum arbiter. Sed quid ego de tanto viro? Cum duse artes sint, in quibus viri principes studium ponere debeant, militaris nempe et civilis, quibus omnis stat publica virtus, illeque communem horainum fortunam egressus esse meritb testimandus sit, qui alterutram felieiter, civium suorum bono adminis- traveritj qui utramque verb mediocriter procuravit, vix celebretur; hie nostro saltern seculo solus est, qui tum banc, tum illam ita ex- poliverit, ut quam maxime ornaverit baud facile sit definire; utrum- que sane, supra quod dici potest, felieiter et processu usque ad in- vidiam fauste excoluerit.

" Res gerere, ef captos ostendere civibus hostes, Attingit solium Jovis, et coelestia tentat;'"

ut canit poeta. Atqui proeul omni dubio in republica bene legiti- meque administranda tanto major gloria est, ea quam splendidissirai effundunt triumphi, quanto ingenii bona, virtutes pacis, religionis honos, virium ostentationi, csedi, et sauguini antestant. Ille vero tantus ac talis, cseteris omnibus major, hoc solo seipso minor esse voluit, ut secundi ordinis titulum inter sues pergat numerare, quo lubens primitus susceptum nostri patrocinium felieiter usque pro- pugnet. Nee satis habuit, nominis invicti umbra discrimen aca- demise tot annos jam defendisse; sed insuper munificentia et largi- tione gratissima, celeberrimum toto orbe librorum thesaurum, grande illud non academies tantum, sed et gentis nostrae decus, bibliothecam Bodleianam auxit et locupletavit. Felicem Bodleii animam! qu^r tot tantosque virtutis suae aemulos, tum famse auctores invenerit. Dum innumeros, qui id sibi negotii solum crediderunt dari, ut laute baccharentur, nepotes louga nocte premit, aeternumque pressura est oblivio; tu nominis tui gloriosam memoriam usque adeo propagasti^ ut neque ulla annorum series, aut fuga temporum ei tenebras ofFun- dat. Felix Bodlei! non omnis morieris; dum reges, principes, vic- tores, quidquid uspiam antiquae virtutis, aut verse eruditionis monu* mentum inveniri possit, in tuo sacrario reponere certatim gestiunt, suisque imaginibus penetralia tua decorare non dedignantur. Hie princeps, illic comes, inde pracsul, longo demum ordine, variis hono- ' Hor. Ep. i. 17, 33.

OEATIO III. 497

rum tabulis insigniti, vlri laudatissimi fecerunt, ut jam totius orLis ore consono celebretur Bodleius. Adsit jam raodb numen propitium, quin ad invidendos scientiarum et virtutis apices, summimique in orbe literario dignitatis fastigium ascendat academia,. causa nulla est cur dubitemus.

Cilm itaque per se, sues, aliosque ita cumvilatissime nobis prospexit benignissimus pater, quid nos interea, academici? An per ignaviam et socordiam getatem agere, genio [ac] vitiis indulgere, torpescere, animo esse remisso, et suavia in prsesentia quae sunt, prima habere, deinde emori, priusquam quid sit vivere sciamus? Absit sane. Inio quic- quid praeclarum et egregium, quicquid apud mortales laude dignum haberi debet, illud omne a nobis jam meritissime exspectari videtur. Nihil vulgare, nihil non summa pietate et diligentia excoctum, ciim bonorum omnium vita, turn Dei immortalis beneficia efflagitant: quod invidis oculi doleant, quod horreat Roma, quod nolit impia turba, id simus, id assequi conemur. Vanam, nudam, sterilem re- ligionis professionem, histrionico, cui renuntiavimus, numinis cultu nihilo meliorem, quantocius amoliamur. Nil viris gravibus, et scense servire nesciis, et qui in aliqua modestise fama esse velint, indignius, quam ex mera toga ambire laudem et honorem crepantes, id omne, quod verse laudis et honoris quasi palatium est, susque deque habere, persuasissimi simus. Intelligat denuo, quam cordatis omnibus et contemptui et ludibrio sit, proletaria ista togatorum turba. Non sumus ut olim in Velabro^ olearii, ubi mutuam laudem malis moribus invieem prsestare mos erat. In railitise disciplinam adduciraur, ubi cuique statio quam agit, pro virili tuenda est, aut deserenda turpiter. Pra3terierunt fatuorum halcyonia; neque superbire ex titulis, aut in imperitura vulgus ex ephippiis ferocire ultra licet. XJnicum si ex- cipias studium partium, severe judicat, nee amplius hominum larvas miratur populus.

Macti ideo virtute vestra, doctores literatissimi ! sacrum theologise depositum, veritatis xsz/x-z^X/oi/. religionis honorem, vera3 sanctimonise laudem, doctrinas famam, cuncta a plerisque deserta, nequiter et turpiter conculcata, tanquam Spartam vestram, quam coepistis, ornare pergite. Sycophantarum latratibus invidorum, et temporum muta- tionibus, exacerbatorum morsibus, hostium incursionibus, hactenus obstitit virtus vestra et industria. Candorem, numinis reverentiam et cultura, morum gravitatem, cseterasque animi et ingenii dotes, quas hucusqTie in vobis suspexerit academia, indies excolite magis, donee triumphata iguorantia, invidia, omnique detersa oerugine, tan- quam in consummatissimum virtutum omnium emporium oculi ani-

' Velahnim, vicus Romoe olim Celebris ; in quo erant tabernEe oleariorum, qui sole- bant, quo carius venderent, de pretio olei intei' se conspirare, ne alter altcro vilius dis- traheret. — Facciolati et Forcellini Lexicon. — Ed.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →