VOL. XVL 32
498 ORATIO III.
mique, turn nostratium, turn exterorum in academia conversi sint. Quod a seculi peste et supplicio, errorum teterriraorum, qui ubique psene grassantur, tabe et sanie integros et sanos custodivit filios alma mater, vestrje in concionando sedulitati, exhortando fervori, dispu- tando qua opus est acumini, virtutum exemplo, sub clementissimi patris cura et tutela acceptum ferre se libenter testatur. Quam- plurimi autera hie in theologia vere studiosi, sacri ministerii candi- dati, in liujus laudis partem assumi meritissime postulant. Hosce nempe vigore summo lacertos, olim ecelesiam et seholas, rostra et ca- thedras amplexuros monet academia. Quibus utrum modestiam, doc- trinam, ingenii acumen, an animi submissionem magis gratuler, haereo.
Vestro, doctores, eorumque in sere quantum sit respublica, nisi vos multo majori debitorum mole Christo et ecclesias devinctos esse haberem confitentes, in memoriam libentissime revocarem. At Christi servis, coeli candidatis, utcunque inter mortales exceptis, tantis cum sint beneficiis pignerati, quibus in seternum non erunt solvendo, melior quam vobis sors contigerit baud exspectanda, vix optauda videtur. Merces est obedientia nostra, et ipsum opus mini- sterii praemium satis amplum, Ne vos teneat philosophorum im- niensa laudum cupido, multo minus hodiernse apud pontificios ido- lomania3 illecebrse, venter et ambitio, aliave fugacis sevi blandimenta; quse futura sunt, imo quae bonis adsunt, divini amoris pignora attentius perpendite. Hsec animos in obsequium rapere, in officio peragendo vires renovare et augescere possunt, et factum dabunt.
Vosque, lectissima juvenum corona, academise, patriae, ecclesise, non minor spes quam illi gloria! quoniam vobis neque exempla, neque prsecepta desunt, quibus ad proficiendum in omni virtutum genere incitari possitis, quse a vobis meritb sperantur, attendite. In specula sunt omnis ordinis homines: quemadmodum se unusquisque vestrum gerat, observant. Malorum interim et ignavorum corrum- pendi artibus vos nimis esse opportunos, cogitate. Neque enim laus est, ibi esse probum, ubi nemo est, qui aut possit, aut conetur cor- rumpere. Fucos, quoad possumus, depellimus a prsesepibus nostris: cseterum cordatis omnibus ignavorum exitu ad diligentiam acrior stimulus vix adhibetur. Qui stolidorum et improborum bominum catervas vagas et inutiles, extrema fere aut tinieiites, aut ferentes, vel flagitiis omnibus coopertas, sibi in oenopoliis, popinis, augidisque foedissimis et spurcissimis plaudentes, strenuis et sapientibus omnibus satis spretas et neglectas, contemplari velint, vix socordiam, tripudia, et choreas, quibus juventutis florem bonis artibus ereptum discant, imitabuntur.
Sed ulterius detinendi non estis, auditores. Ex invidorum oculis jam jam evanescentis magistrates nostri, cujus tamen adhuc neque piget neque pudet, vel acta referendo, vel confitendo omissa, ullamve reddendo rationem, invitis vobis, ipse non coactus, satietatem im-
ORATIO IV. 499
ponere nolo. Floreat academia, vigeat inter studiosos concordia, industria, religio, numinis reverentia, et insurgentis cujuscunque virtutis semulatio; exsulent studia partium, csecus sui amor, avaritia, ignavia, qusecunque ingenuos aninios, generosa pectora, mentes Christianas minus decent! Qubd dispendio pacis, famas, studiorum, vestris studiis obsequens, inserviens commodis, hucusque litavi, me mei baud pcenitebit.
Sed et adbuc lugendi jure donandi estis, academici ! neque enim hie gradum sistit fatum, aut dolor. Quale literarura decus, quod morum exemplar nuperrime nobis eripuit veneranda providentia, enarrare volentem cohibet moerens animus, inclususque dolor. Ilium, inqaam, quem candor, et, justitise soror, incorrupta fides, nudaque Veritas, bonis omnibus charum ; quem in rebus agendis prudentia et industria literatis utilem, omnibusque acceptum reddiderunt; quem ipse amicum habui summa necessitudine conjunctissimum, pro dolor! amisimus. Nisi publica obstarent ecclesise fata, et effusus reclamaret martyrum sanguis, unde private luctui indulgere vetat pietas et pudor, eruditi capitis desiderio modum ponere nimis esset difiQcile. Pro- curatorem summa bonorum omnium exspectatione munus subeuntem, ereptum fato deflevit in vesperiis fraterna facundia. Sed, apage sis, inanes gemitus, et nequicquam ingeminata vota ! An mortis nostrse tenebris, affectionum vitiis, studiorum involucris, laborum tsedio, semulorum odio, curarum anxietate, rerum omnium incertitudine et iustabilitate seterniim solutes, deplorandos censeamus? Absit, aca- demici! Quae nos urgent et premunt, quse utrinque nos male habent, ex alto despiciunt felices animse. Dum pietati, virtuti, laboribus, quod reliquum est perbrevis sevi, dicamus, magnis exemplis aliquo mode digna molimur ; Deo curse erit nostri rerumque omnium exitus.
ORATIO IV.^
Ea est muneris nostri ratio, academici ! ut cum deliciarum omne genus satias tenuerit auditores, in ipsa dimissione, cui jam inhiat erudita cavea, paulisper a me detinendi sitis. Elatos spe secessus, et ad censuram peragendam gestientes animos, ciim nostrorum homi- num, turn hospitum gratissimorum videre videor. Quid cuique sapuit, quid nauseam peperit, ut quisque nostrum vel cordate, vel saltem minus inepte partes suas egerit, prout feret sors aut occasio, iis, qui semper auditores vexatos esse dedignantur, libido est expo- nere. Usque enim adeo in locum praecipitem hie nos committimus, ut a?quis atque iniquis pariter nostri potestatem faciamus. Ea enim
' In comitiis acadernicis habita est htec oratio, anno 1657, cum jam continua seiio quintum fuerat procancellarius.
500 ORATIO IV.
sub lege et conditione, illiberali satis, rem hisce comitiis literariam gerimus, ut quse nos pro more et honore academise, atque officio quod nobis incumbit, prsestare conemur, mox fabula fiant, atque per ora vulgi traducta cachinni ssepius censura excipiantur. Neque enim ullo consilio regi potest mos iste pessiraus, qui in se neque consilium, neque modum habet. Ita voluerunt, ita jusserunt antecessores, quorum hie solvlm auctoritate nitimur, et imperium ferimus, ut pro- fana, sacra; levia, seria; procacia, atque rerum gravissima uno nisu effunderet ingenio varia, atque animo dispar soboles academica. Sed nequicquam coit male sarta gratia. Optima quseque statim signa relinquere, et oblivione sibi consulere, coguntur. Ita enim quce suavia sunt in prsesentia, quamvis segritudinem mox conciliatura, prima habet juvenilis studiosorum fervor; et vix aliquem ijDsa virtus, aut eruditio, locum tutari possit, ita tumultuantur, clamant, pugnant concalescens turba, de iis quibus nihil opus est ut audiantur, ut obli- viscantur pluiimum. Pudet dicere, qua celebritate, si modo celebre id dici possit, quod dictu turpe est, ubivis volitant sarcasmorum et dicteri- orum ineptite, cum rerum vere memorabilum ipsa vestigia obterit ob- livio, et seterno premuntur silentio. Neque sane iniquius ulla coucer- tatio comparari potest, quam ut medios inter tumultus et strepitus, dum ysXoioov avidus insurgit loci temporisque genius, cum lepore et facetiis contenderent virtus et eloquium. I mo quia urit, quia secat, liceat, auditores, inveterato huic atque adhuc gliscenti hujus loci dieique malo paulo altius ingemiscere. Atque hoc libentius agam, quoniam quicquid sit illud doloris, aut bills, quod cuiquam indignabunda con- ciliare possit oratio, frijj.aai ^ves'mig lenire, atque iis quae magis ad palatum sapiunt, veluti coudire, priusquam ad finem vergat, animus est. Prseterita recordanti subit istorum temporum miseratio, quibus, quo quis ad bonis inhumane conviciandum accesserit audacior, quo ad modestise limites transiliendos alacrior, eo magis famae et gloriee se reportaturum speraverit. Manserunt etiam hisce comitiis, mori- entis uti speramus, licentioe vestigia. Sed graviora tulimus: neque enim unquara celeberrimum hunc conventum ad fmem perducere potuimus, quin vel oratorum alicui silentiura imponere, vel quod multo gravius est, contumelias pati, necesse habuimus. Delicatis ingeniis, si quse sint, age, evellantur vitiorum fibrse.