A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 255

Section 255

← The Works of John Owen — Volume 16

Est etiam unde sororise academias vel curam et diligentiam desi- derare, vel vices dolere cogimur; nempe quod impuros nebulones moriones erudites, non tantiim alios, quos non nisi Aristophanis ffimulis in scenam producere fas esset, dicteriis petulantissime agi- tare; sed et quia magis aperte dicendum est, mendaciis atque calum- niis in innocentium hominum famam involare, vel volens permisit, vel invita est perpessa.

Satis diu jam, ni fallor, serram banc invicem se proscindendi con-

k

ORATIO IV. 501

viciis reciprocavlt utriusque academise proles; neque enim dentatas istius hominum generis, quod quid sit pudere nescit, quas vocant, facetias, aliter dici posse, aut debere censeo. Contend im us utique quis jocose niagis, aut magis salse, si modb consuetudini insulsissimse quid salis inesse dicendum sit, alios populo deridendos prsebeat. Putidura certamen, et personatis indignum histrionibus. Veterem comoediam, •yi'KuTO'Troiov, cordatorum hominum famas dicaciter insul- tantem, uti obtiivit Macedonum contumeliarum impatiens poten- tia; ita ubivis fastidivit, contempsit, explosit tandem etlmicismus. Earn jam deperimus scilicet, et vulgari scena ejectam, postiliminio in academiarum comitia reducere satagimus. Egregiam verb lau- dem ! mimas, histriones, balatrones publicos, evax, tandem psene prsevertimus! Etenim dum huic sententise, seu insanise potius non renuntiamus, dum istiusmodi nos agitant intemperise, si quis mox ganeonibus per popinas, tabernas, lustra, decantanda deprompserit, ille sapit solus, reliqui volitant velut umbra. Utinam sane tandem per eos, quorum honori parco (ut neminem enim offenderet oratio nostra, nisi qui se ita voluntarius obtulerit, ut in eum non incurrere non possim, statui), — utinam, inquam, liceret inveteratte huic con- suetudini obviam ire; utinam juventuti academicse liceret esse pi33, sobrise, modestee; et ne, qui sunt ex malorum morum quasi collu- vione nati, bipedum, imo, quod ssepius accidit, quadrupedum impu- dentissimi, in ullo pretio apud nos diutius esse viderentur.

Harum vero ineptiarum non ita pridem pertaesus, ausus est non nemo, qua erat inscitia, ordinem hunc rerum nostrarum, quern sem- per vetitum, condemnatum semj:>er, semperque retentum videret, con- vellei'e. Voluit nempe ut a comitiis academicis, gravissimorum virorum frequentissimo undique concursu celeberrimis, exsularent scommata, dicteria, mendacia; ut in omni doctrinse genere exerciti- orum atque disputationum uberiorem haberemus proventum; convi- ciorum, raaledictorum, ineptissimorum jocorum famem ; ut inertium hominum et helluonum, qui nihil aliud norunt, nisi vivere per de- decus, et proe risu quotidie emori, qui solennibus nostris se affatim ingerunt, nulla ratio in posterum haberetur. Criminis verb hujus inauditi, audacise, furoris, sceleris auctorem velitis, ut ei in oculos involetis, aut saltem ejus in famam? Atqui eccum ipsum;—

" Me, me, adsura, qui feci, in me convertite ferrum, 0 juvenes, mea fraus omnis." i

Imo quae et quanta jamdudum ab hominibus odio, amore, studio partium incitatis, aliisque, qui nihil otiosa vita, plena et conferta voluptatibus, prtjestabilius esse ducunt, ob ipsam banc causim, qubd- que in ipsorum verba, antiquas quod attinet ineptias, jurare ausus non sum, sim perpessus, quidque rumoribus super hac re ubivis

' Virg. JEn. is. 427.

502 ORATIO IV.

inique sit dispersum, hominem neminem arbitror esse, qui ignorat. Neque sane conatus istiusmodi destinans mea me fefellit exspectatio. Etenim an ego ea, quibus hac rerum conditione invigilaveram, ut vulgb cum candore exciperentur, vel senserim, vel speraverim? Non tam eram rudis, non tarn ignarus rerum, tam omnis (Deo gratias) prudentijB expers, ut animum meum lactando in vanam spem illi- cerem. Aliquid vidi, aliquid audivi, aliquid legendo et quserendo cognovi ; contra inveterata praejudicia bono publico invigilantem, nisi conviciorum plaustris onustum, et tantum non oppressum, inveni neminem. Neque hgec ideo a me dicuntur, quasi ex obscurorum quorundam bommum et nugacissimorum ineptiis et stultitia, alio- rumve ingrata credulitate aut invidia, anxietatem exhaurirem; cum non tantum conscientia propria, sed et studiorum et factorum apud erudites et malarum artium insolentes saltem venia, dicteriorum seen 93 ac vulgi conviciorum sim securus.

Sin autem acrius hie egi, quam mea fert consuetudo, aut ratio vitaB, qua omnibus morem gerere, omnes perferre et pati, quoad fieri potest, in animum induxi ; peto a vobis, academici ! ut tantum ora- tioni meaa. concedatis, quantum justse indignationi, si mode indigna- tionem parerent convicia et contumelia3, concedendum putetis. Usque vero, per me licet, fruantur in posterum maledicendi volup- tate, qui nee recta sibi consulere, nee bene consultis uti norunt. Quantas itaque turbas, quos clamores, in rejiciendis nugis, quisqui- liis, eruditionis verb et scientiarum omne genus exercitiis inducendis, stabiliendis, excitaverit, quos provocaverit nonnuUorum industria, de qua quicquid dixerim minus esset, ne invidia et partium furore perciti literiones aliqui nimium contabescerent, nlterius non prose- quar. Optimi autem conatus atque pulcherrimi conscientia recti, ea in prsesentia voluisse, quibus posteri si qui sint fruentur, sat habeaiit, quibus curse et cordi est aut purioris religionis honos, aut severioris eruditionis et scientiarum progressus : alienee virtuti invideant necesse est, qui propriam non habent.

Quoniam verb ex iis, quae non fecit, calumniarum satis tulerit academia; videamus porro, num ex iis, quae fecit, gloriam uUam aut laiidem apud aequos rerum aestimatores sit adepta. Annus jam decimus agitur, ex quo communi patriae incendio erepta academia, et securius altiusque radices egerit, et liberius progerminare coeperit. Quibus vero rerum adversarum anfractibus involuta, quibus impedita molestiis, atque periculis exposita, "occulto velut arbor aevo,"hucusque succreverit, et saspius antehac exposui, neque amplius in memoriam revocare opus est. Non defuisse, qui a gentis togatae, extremum psene discrimen saepius adeuntis, partibus steterint, frequentissima, quam hodierno die conspeximus, studiosorum concio testimonio esse potest. Quid enim? an privatorum copia erat hostium prsepotentium

ORATIO IV. 508

ferociae, avaritise, audacise raodum ponere? vel minas intonantibus, et verborum fulmina, frena injicere? Imo qui nihil divinum, nihil ope mortali grandius in declinantis rei literarise subsidium et fulci- mentum venisse sentit; ilium rerum divinarum et humanarum pari- ter socordJa, et negligentia supina laborare certum est. Si quid autem vel a nostrum quopiam prudenter et eonsulte est susceptum, vel duce et auspice Christo perfectum feliciter, quo academiarum ant saluti, aut honori, aut commodis consultum fuerit; id sane sine summo seculi dedecore, quemcunque tandem vultum aut supercilium indue- rint calumniatores, ei vitio verti non potest. Quo verb quisque vir melior est, eo libentius laude atque fama caret, factorum sensu atque conscientia contentus. Neque ii solum forsan academici dicendi sunt, qui ciim illis alibi nihil opus esset, intra muros academicos se tutb retinuerint; ipsius autem academise aut incolumitatem propug- nare, aut honorem augere, nee velint, nee valeant. Ita demum optime praeesse videantur ergastularii. Sed et prsesto nobis fuere potenti- orum subsidia, quae grato animo semper recolimus, et quorum virtuti et favori optima quseque accepta ferimus. Eorum verb, ciim rerum ges- tarum gloria immortalitati consecrantur, in laudes spatiari, aut recen- sere beneficia, temporis cancelli, quibus arctamur, nos prohibent. Pro- videntias interea et bonitatis divinse gloriam, in amplissimis quos ex iis intra breve tempus fructibus percepimus, libet contemplari.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →