Quae anno abhinc decimo, aut eo plus minus, psene deserta jacuit academia, quos jam, propitii in Christo numinis favore freta, atque irrigata coelitus, doctissimos oratores, subtiles philosophos, discepta- tores acerrimos, egregios mathematicos, pios, acres, vehementes verbi divini praicones, felices criticos e grege suo in gremium ab ipsa pue- ritia exceptos, fotos, educatos, ostendere non possit? Quos ego hie nunc prius laudem? vos doctores, aliosque collegiorum et aularum prsefectos, eruditos, pios, qui recta consiha, egregia exempla dedistis: an juventutem ipsam, quas vestris vestigiis iuhgerere, consiliis obtem- perare voluit? Si ea demum sit civitatis cujuscunque ultima calami- tas, atque hinc solum misera esse videatur, ciim neque qui pruden- ter reipublicse consulere possint, neque qui recte cogitatis acquiescere velint, in ea sint; quidni ea felix dicenda sit, ubi raulti bene prse- cipiunt, atque plurimi sunt, qui cordate obtemperant? Uti enim vim atque virtutem ductorum sensim debilitat, atque animis languorem incutit, discipulorum segnities aut pervicacia; ita juniorum indus- triae necesse est ut iter intercludatur, ubi nemo est, qui cohortatione sua et exemplo animum iis accendat. Quid autem jam possit vita in Uteris posita, exemplis atque prteceptis instituta et munita, quasi in speculo conspiciendum praebet academia. Quod gaudeant boni, quod invidis oculi doleant, quod suo spleudore aliis caliginem inducat; ejus jam unice desiderio per aliquot annos flagrarunt literarum et
504 ORATIO IV.
discipliuse nostrse alumni; irao eo usque progress! sunt eorum non- nulli, ut quemadmodum apud antecessores non habuerint exempla, itaan apud posteros inventuri sintsemulos, vereor. Quid ego singu- los commemorem? theologos, bp6o6o^ias retinentissimos, quibus scilicet antiquius fuerit veritati divine, ea, qua decet, animi submissione in- servire, quam pravarum opinionum portentis, aut veterum philoso- phorum quisquiliis, inauspicatb denuo erutis, noininis celebritatem aliquam assequi, atque enitescere? Atque utinam sane tarn libenter aliqui nobilitate nominis quali quali carere potuissent, quam ecclesia aut pii omnes eorum lucubrationibus carere possent. Sed postquara famse libido quenquam invaserit, neque earn explendi nisi veritatis periculo spes ulla est, omnem per errorum anfractus vagandi licentiam prrefidenter sibi sumit, atque mori niavult, quam non per fas aut nefas eminere. Quid egregios mathematicos, quibus, cum neque a priscis feliciter inventa accurate docere, neque aliorum inventis addere, satis fuerit, ipsi etiam coramunem virorum doctorum sortem priBetergressi, nova, mira, stupenda, ex intimis naturae rerum pene- tralibus eruta, ignota priscis, admiranda posteris, non sine tum ip- sorum, tum academige laude et fama, tarn dilucide et ornate in lucem eruditorum extraxerunt, ut, ea studia quod attinet, quicquid uspiam est doctiorum et candidiorum animarum, iis ultro palmam deferre paratum sit? Alios libentissime adorea afficerem, nisi me, qui in hoc dicendi genere neque promptus sum, neque paratus, laudandorum multitude, et meritorum splendor ac decus obruerit. Imo intelligo quam scrupuloso difficilique in loco versor, quam invidise atque ob- trectationibus opportune ; dum aliquibus laudationum nihil satis est, aliis quicquid nonnihil est nimium. Aliquorum ideo cedamus mo- destise, aliorum audacice ; parcamus personis, res ipsse recenseantur. Igitur magnum quid aggredior, quod cum omnes pasne sevo seculi graves simus, atque sub ipsius mundi mortalitate gemat humanum genus, licentia et intemperantia ubivis fere dominantibus, academi- corum mores non vereor commemorare. Prseceps sane et perversum malevolorum judicium, quinquatribus Palladis, aut Musarum hisce feriis innixum, dum advenarum turbse mista paulo licentius vagatur juventus academica, declinare cogimur. Si quid hie secius quam oportet accidere videatur, in eos cudatur faba, qui ne interciderentur peccandi lenocinia et occasiones, summa ope nisi sunt; qua3 nunc extra septa hcec publicitus aguntur, ego vix ea nostra voce : pacata tempera studiorum atque studiosorum I'ecessus appellamus : nisi illic plurimos optimarum legum vigorem ingenuis moribus exprimentes ; paucos tantum ad prsescriptum honestos et sobrios; quisquilias, ne- bulones, sceleribus inquinatos, nisi aut nullos, aut paucissimos, in- veniet sequus rerum arbiter, causam non dicimus, quin summa, infamia flagremus. Age, hie in jus ambulemus. Diem nobis dicat,
ORATIO IV. 505
cuicunque vel ex ira, vel ex invidia volupe est. Pro tribunali nos libentissime sistirnus. In novum discrimen adducimur. Non feci- mus, non eogitavimus, falsi testes, ficta crimina: qua? voces ad ju- dices dici solent, adhibemus. Hie serib triumphamus; hie habent, quod gratia^ imputent divinae grati animi; neque hoc opis est nostrse. Neque multorum in academia, aut ipsius academise erga exteros, rehgionis ergo, et bonarum literarum gratia peregrinantes, pietatem oblivione sepelire fas esse judicamus. Quot verb egregios juvenes, multarum ecclesiarum spem atque segetem, quinquennio jam proximo elapso sustinuit, aluit, fovit quorundam liberalitas, consultius silere puto, quam leviculam arrogantise snspicionem apud quemvis mor- talium dicendo subire. Verbo dicam: non tantum udd-ravog nobis bibliothecarum usus, ac mortuorura indulgentia eos excepit (quis enim non esset sine sumptibus liberalis, sine dispendio munificus? si modb hoc esset liberalem esse et munificum) sed in dimensorum con- sortium, in aularum instructum cautione diving secura pietas eos admisit. Neque tamen in hac re aliquid reperio, quamobrem lauda- remur. Officium nostrum fecimus, atque utinam fecerimus. Eorum, quae fidei nostras concredidit antiquorum munificentia, non proprie- taries, non ex asse heredes, sed condos promos fidos et frugi, qua ex illorum liberalitate quam phirimorum bonorum inopiae ac rebus an- gustis subveniretur, nos esse voluerunt. Cum itaque cumulatissime nobis prospexerit divina providentia, an nobis vivere, genio indul- gere, aetatem vohiptatibus agere, licebit, neglectis, spretis iis, quibus ciim sit res angusta domi, tamen ingenii cultus gratia, quo nihil melius, neque amplius in natura mortalium est, per infinita rerum discrimina e regionibus remotissimis in celeberrimum hoc literarum emporium tendunt? Absit, academici! imo nihil Christianis, nihil pietatis et purioris religionis cultoribus, nihil viris doctis, nihil alio- rum munificentiee alumnis indignius, quam deo Lucrio inhiare, aut eo frui, quod revera est alienum, nimium esse tenacibus. Verura enimvero quicquid nos peregrinorum causa fecimus, id maxime nos- tra etiam causa fecisse videri possunius. Cum enim vita plerumque sint innocentes, proposito sancti, insolentes malarum artium, pietatis, industriae, diligentiae,ac grati animi egregia specimina inter nos edide- runt. Hinc etiam per exteras oras latius diffusa effulgent academise decus et honor. Hinc laudem suam a malevolorum et invidorum hominura calumniis prorsus vendicavit; ut fugitivis, atque ob scelera fugatis, qui infeste nobis adversantur, et os fen"eum perfricantes ubivis in academiam invehunt, vix auris, nedum fides apud probos, et par- tium studiis vacuos, uspiam adhibeatur. Omnium jam libris et linguis praidicatur Oxonium, ita ut postquam deleverit adversario- rum convicia, atque de invidorum calumniis triumphum egerit, ne celebritati suse minor ccdat, jam solum in votis habeat.