A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 258

Section 258

← The Works of John Owen — Volume 16

Neque magistratum nostrum celebraturus adsum, quem tamen seque suscepisse pudet, ac jam deposuisse dolet; a quo utroque tantiim absum, ut ab omni indecoro aut inlionesto longius abesse nollem. Veriim enimvero nisi paulo iniquius comparatum esse exis- timassem, ut qui magistratum deponerent, suarum laudum essent prsecones, et res suas gestas aliorumque vitia narrarent, nonnulla forsan, eaque nee penitus ingloria, quse primus, qufe solus in magis- tratu gessi, celebrare possem. Sed non tantiim ab ea consuetudine longissime abhorret ratio, atque voluntas nostra; sed ut inde diver- tant eorum omnium mores, quibus cordi est magna vivere potius quam loqui, et cuicunque tandem benefacere, quam a pluribus lau- dari, necesse est. Munus autem, quod honoris loco (quem a votis, quam a meritis, si fieri possit, longius abesse vellem) non accepi, baud laborum tsedio coutritus abdico. Et suscepti, et continuati, et jam tandem depositi ratio ad vestra commoda referebatur. Quia me aliquo mode rebus vestris subsidio, vel adjumento esse potuisse judi- carunt alii, magistratum inivi; quia commodiori homine ac peritiori, meo judicio, vobis opus est, illo libenter abeo. Et jam serena mente privatus fio, neque ab ira eorum, quos sciens volensque injuria affeci, metuens; neque gratias eorum, quos demereri statui, exspectans: nam prioris ordinis nullos plane esse audacter pronuntio ; posterioris ali- quos fuisse, meminisse me hand decet.

De rebus autem vestris, quiB pro more dicenda habeo, paucis ac- cipite. Annus jam quintus esse desiit, ex quo academia3 moderamen,

ORATIO V. 609

indlgno licet, mihi commissum fuit. Quis fuerit, eb temporis atque abinde, gentis togatse status, quas reruni nostrarum conditio, nemo homo est nostratium, ut opinor, qui ignorei Per primum biennium vulgi fuimus et vulgaris fabula. De discrimine nostrOj fortunisque communibus, ex astrologorum hemerologiis et chartis Mercurialibus disceptatum est inter lippos et tonsores, Neque quisquam hominum erat adeo infeliciter stupidus, ut de fatis nostris aut timere, aut sperare ei non contigerit. Nempe sic voluit summus rerum arbiter, quo miuoris pretii apud mortales esset quicquid est mortale : neque, imperiorum venustatem et summa totius mundi decora invadente marcore, ut florem illibatum sola gereret academia, forsan sequum erat. Causam interea nostram, cui vel periculum facessere nefas erat, aleae subjectam ancipiti, qui pro virili propugnare ausi sunt, oppidb fuere pauci. Imo eh deventum erat dementise, ut e partibus gentis togatse stetisse, violataB religionis et pietatis nomine censere- tur. Omne autem illud, quod apud viros graves male audit, atque est vere flagitiosum, perquam liberaliter quotidie in vos impegere malevolj. Qui in rem nostram paulo sequius essent animati, ita tamen rerum suarum sategerunt, ut precibus obtusi, et quotidianis psene conviciis fatigati, nihil aliud quam verba dare, moras nectere, et quae pie de conclamatis dici solent, proferre sustinuerint. Rebus itaque omnibus turbatis, et inter sacrum et saxum positis, ope omni humana destitutis, non d-Tro iJ^TiyaYrig miraculum, sed coelitus prospexit pater clementissimus; postquam quo tandem evaderent audacia, rabies, et ignorantia nonnullorum, a quibus meliora exspectare fas erat, liquidb nimis constitisset, omnia eorum consilia, conatus omnes dicto citius ita dissipavit summus ille rerum omnium arbiter, ut rebus suis vix, aut segre consulerent, qui nudiustertius nostris avidis- sime inhiabant, Praeter ingens dedecus, et in omne sevum dura- turam insaniam pravi illius incepti adversus academias, quod irato prorsus aversoque Deo nequicquam inierunt malesani homunciones, nihil prorsus reliquum est. Quamdiu autem erunt, qui, oratione fusa, facta et consulta fortium et sapientum, cum improborum igno- minia, sempiternis monumentis prodere possint, conatus illius eos forsan poenitebit. Atque hie finis fuit, hunc terminura obtinuit prima magistratus nostri solennior jDeriodus. Vos autem, academici!

" Cyclopea saxa Expert! rcvocate animos, moestumque timorem Mitlite: forsau et hoec olini meminisse juvabit." '

Nonnullorum forsan, duni ex scrupulis, quos nobis injecerunt male- voli, animi dubii fuimus, ea ratio, qua par erat uti, habita non fuit. Sed ut eorum, qua3 non jussi fecimus; sic etiam illorum, quae ob ' Virg. J<:n. i. 205.

510 ORATIO V.

culpam alienam omittere non potuimus, accuratam reddere rationem nullo jure tenemur. Qui curis seger, pluribusque diversi generis ne- gotiis intentus, omnia non tantutn curat, et disponit sapienter, sed et feliciter perficit, is mihi communem mortalium sortera excedere videtur; quod de naeipso sentire esset impium, prsedicare inverecun- dum. Si genio indulgens, si socordia torpescens, si in re conquirenda sollicitus, si sevi illecebris astrictus, malisve artibus quibuscunque tan- dem addietus, in rem vestram peccavi, quin summo dedecore e gremio matris ejieiar in seternum, causam non dico. Imo ilium, qui ut exer- citia pietatis, et in omni genere artium et scientiarum antiquitus prudenter instituta rite et sedulb peragerentur curavit; qui in utroque genere nova aliqua ad summam omnium utilitatem, et non levem academisB laudem, ut instituerentur auctor fuit; qui nulli sumptui, nullis laboribus, quibus res literaria vel sufflaminari depressa, vel aliunde adjuta proraoveri potuerit, parcendum statuit; vestro fretum genio et fato, quod ultra etiam bonorum omnium calculis approbare- tur, saltem aggredi voluisse, non diffieilis est conjectura. Sed verbo dicam : more plane divino evenit, ut salutem omnem, laudabilemque omnem progressum soli Deo accepta referremus. Ilium rerum nos- trarum conficiendarum in se curam suscepisse vel cseci conspiciant. Quoniam vero grates persolvere dignas non opis est nostrce, ne mor- talium ingratissimi habeamur, utinam saltem tandem aliquando, quibus sunius pignorati beneficiis, supra cseteros mortales serib per- penderemus. Heu! pudet, quoties mores nostros, imo multorum ignaviam, superbiam, vanitatem, et proterviam, etiam nonnullorum erubescenda crimina ad calculos revoco. Hsecciue, inquam, fieri fla- gitia? Hi mores nos decent? hsec studia? Ubi pudor? ubi pietas? Unde grati animi indicia accersam? Ingenue agam, metuo aliquoties ut apud nos substet divina prsesentia. Expergiscimini tandem, qui- buscunque aut Dei gloria, aut pietatis honos, aut literarum salus cordi est. Expergiscimini, inquam, et alium nacti coryphteum, ne beneficiis coelitus onusta, vitiis obruta pereat academia, defigite in- dustriam. Non ego jam animos verborum lenociniis lactare, aut dicendi faces admovere contendo : nugae et Siculse gerroe. Dei causam ago, licet indignissimus: sarta tecta maneat altissimi gloria: ne erga ivipjsrrjv optimum maximum insolescat eruditorum natio, qu86 apud facundise sedituos inter prima ponuntur, susque deque habenda duxi. Liceret ideo alia voce almse matris fortunse ingemiscere; nisi juni- orum quorundam indomitam stultitiam, socordiam, et superbiam, imo magistrorum nonnullorum deplorandum religionis contemptum et pervicaciam, aliorum in coelestibus csecitatem et ignorantiam re- ferre puderet : nam qure plorare jubet pietas, dicere vetat pudor et verecundia. Neque sane usque adeo mentis oculos perstrinxit dolor, aut indignatio, quin plurimos omni virtutum genere excultissimos et

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →