A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 259

Section 259

← The Works of John Owen — Volume 16

ORATIO V. 511

quotidie videre, et sine fine laudare posseni. Habet, Deo gratias, academia, qui inter literates primas obtinent, quorum illibata pietas laudis nostrjB beneficio Laudquaquam indiget ; sed nisi coram, et in OS amicos celebrare moribus nostris nimis esset absonum, celeberrimos doctissimosque viros psene innumeros adorea libentissime afficerem. Nollem autem silentium nostrum illorum laudibus et honori fraudi esse, qui in sustinendis academise negotiis, propulsandis periculis, in bene legitimeque ejusdem regimine promovendo, enixiorem posue- runt operam. Me quod attinet, qui sine illorum ope aut consilio oneri im})osito penltus impar fuissem, imo nullus, immortales una omnibus gratias habeo, et queecunque vel strenue vel prudenter ma- larum artium insolentibus gessisse videar, lis omnia libentissime meritoque accepta fero.

Nee sine grata memoria memorandi sunt, quos, per decursum jam magistratus stadium, crvvspyovg habui procuratorum nonnullos. Imo ausim spondere, qubd ad referendas gratias, quantum quantum in me est, neminem promptiorem vel paratiorem aut offenderint, aut forsan sint inventuri. Ipse verb, quae a quibusdam invidia et livore percitis, aliisque studio partium abreptis, simultatem mecum ultro ambienti- bus, indigna passus sum, conquererer; nisi dignitatem illara, quam propter contabuerunt, depositurus ansam omnera contend end i et obloquendi iis prseripere statuissem. Id tamen dicam, quia dicen- dum est, nisi animo, uti spero, Christiano nonulla dissimulare de- crevissem, quae meritb egregie et paiam contemnere, etiam ulcisci potui, eorumque injuriis et contumeliis tenebras dare, quorum amicitia mihi nihil unquam opus fuit: non adeo forsan pacem et commune otium alia meriti colerent. Favete Unguis, academici! quod nonnulli dominium indigitarunt, ego duram servitutem, et peri- culosse opus plenum alese et exspectavi, et sum expertus; ut nisi vestro candore, fide, et sapientia fretus, eorumque, quae ad academise emolumentum faciunt, studiosissimus, id oneris, cui ferendo impar sum, nunquam sustulissem; imo ut statim a suscepto munere, ne diutius fatali huic curarum Caucaso illigarer, non illico summa vi contenderim, qubd aliorum imperium ferre coactus sim, non qubd ipse imperare vellem, in causa fuit. Sed post multas alias, easque varii generis, cum religiosas, tum civiles, peracta tandem etiam est et haec vitae nostrse scena; qua qubd non scense, sed sub Deo vestris commodis servire animus erat, conscientia, et conscientia infinite major Deus testis est. An decenter, scite, et xaXws, an spectatoribus tripudia injicieus partes meas egisse videar, perinde euro, ac eorum facta qui nunquam nati sunt. Quae in Dei Opt Max. gloriam, patriae salutem, utilitatem academise consului, vel gessi, ei curse erunt, qui nos miseros bomunciones ope suasublevat, gratia instruit, favore protegit, ut investigabili plane sapientia consUia omnia sua

512 ORATIO V.

sancta exsequatur. Ut autem in demandata provincia tuend^ sceleris alicujus me esse conscium etiam atque etiam pernego; ita omnis culpse me esse expertem, nullaque reprehension e dignura, stul- tissimus essem, si opinarer. Id verb serib triumpho, qubd non capu- laris senex, ant silicernium, rude sum donatus, et qubd minus saltern inter eos, qui ad res seculi et negotia publica spectant, ultimum vitse actum peregisse videor. Quod annum vitae agens alteram supra quadragesimum non infimum locum in castris, in curia, in academia tenui, imo summum, qui mese sortis et eonditionis homini in nostra republica contingere potest; quodque in omnibus me ita gessi, ut neque pudeat neque pigeat gessisse, id gratise et misericordias divinge in solidum imputandum est. Etenim

" quicquid sum ego, quamvis Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me Cum maguis vixisse invita fatebitur usque Invidia." '

Dumque communi hac luce frui dabitur, vitse anteactte suavissima

recordatio non minimum erit angustianim levamen; illis enim pla-

cuisse, qui nobis universis et populo placent, aliquam lattdem esse

duco. Ut itaque per aliquot annorum spatium eorum, qui in patria

nostra consiliis et armis facile principes erant, etiam illius viri, quem

nos ut maximum, ita consultissimum, et post homines natos fortissi-

mum novimus, consuetudine et commercio uti mihi contigit: ita

summa necessitudinis jura cum pluribus in orbe literario dictatoribus,

in illustrissima hac academia, inire datum est. Habet autem quod-

cunque genus hominum, quod admirer ; habet etiam, quod meritb

displiceat: de quo omnia bona dicere possimus, au't qui in omnibus

contemni debeat, nemo est. Homines sumus; qui secuin, aut par-

tium, quas impensius colit, assertoribus sapientiam et pietatem natas

esse, et morituras sentit, ille solus reliquis omnibus postponi meruit.

Jam valete, academici ! nominum in universitatis matriculam

inscriptis; ad doctoratum admissis; ad gradum autem magistri,

; baccalaurei,^ ; amissis per multos anuos professorum sti-

pendiis, recuperatis, solutis; nonnullis muneribus baud contemnendis

sublevatis; juribus et privilegiis academise contra quosvis malevo-

lorum conatus propugnatis; serario decuplo aucto; pluribus ex omni

ordine in academia ad di versa honorum, et beneficiorum genera pro-

motis; exercitiis novis inductis et stabilitis; veteribus rite peractis;

morum reformatione sedulo tentata, profligatis quibusdam rabulis

nequicquam ringentibus; laboribus innumeris; sumptibus prodige

impensis, cum ssepius morti proximus vestri causa odi hos artus, fra-

gilemque hunc corporis usum mentem deserturum ; spretis vulgi con-

viciis, et superata aliorum invidia; vos plurimum salvere et valere

■ Hor. Sat. ii. 1, 74.

^ Ad has lacunas supplcndas, vide notara cditovis hisce orationibus prsefixam. — Ed.

OKATIO. 513

jubeo. Milii gratulor successorem, qui me hoc onere expedire possit ; vobis talem, qui quicquid in rem vestram peccavit nostra incuria, in integrum restituere potis est.

Tibi autem, vir doctissime! honorem neque proprio labore, nee votis adeptum, adeptum tamen, una cum universa hac eruditorum csLvek gratulor. Quemeunque velis antecessorem animo revolve, unius virtutem, alterius eruditionem, tertii gratiam, meum, qui nihil amplius sum, quinquennium tibi ex animo precor. Macte virtute tua, vir ornatissime ! Sub auspiciis tuis jcloreat academia, ciamque sis egregius aliis artibus, ne sis mollis segritudinem aut invidiam pati, csetera omnia levia erunt. Dura autem est conditio spectatae virtutis : magna inde exspectantur; vix ab ea grata sunt, quibus stuporem in- jicerent incognita. Prsestantissima etiam aromata foedare contendunt muscse et vespse. Nemo unquam fuit virtute et eruditione insignis, quern non statim exceperit invidia. Sed quo me duceret orationis filum nesclus, hie incidendum curavi. Ego antiques labores, notas vigilias, omissa studia repeto: vos, academici! vivite, et valete!

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →