A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 13

Section 13

← The Works of John Owen — Volume 17

16 AD LECTOREM EPISTOLA.

laribus, aut nullis, sed quasi casu quodam, aut rerum externarum quibus implican- tur impetu in sectae oras delati, carnalibus forsan ejus prserogativis elati, omnes alios quasi nunquam nati essent, respiciunt. Sed mittamus ulteriorem horum hominum considerationem, quorum sine speciali Dei gratia insanabilis prorsus est animi morbus ; cum in eo non tantum sibi maximopere placeant, sed serio trium- phent ; neque eos qui a superstitiosa intemperie, qua agitantur, illos liberarent, servare se, sed occidere velle arbitrantur.

Pergamus ad ea studia quibus expoliuntur hominum ingenia, sapientiae aliquando coelestis investigationi addicenda. Nam &?%* vavro; 'tpyov piyiirrov. Vereor autem, ne in us vitia lateant, quibus mentes occupatee praegravantur in veritatis divinse studio. Nolo ego hie quidquam eorum commemorare, quae de tradendis disci- plinis aliter quam vulgo fit scripserunt viri undiquaque docti, atque rerum usu exercitati; cum moris seculi taedeat, quo si quid istiusmodi producatur, illico rap- itur in rixarum vrtfttpyias, et garrulae inertise fomitem; et, si paulo altius se extu- lerit, etiam invidiae. De iis agere quae ubivis sunt in usu ad institutum nostrum pertinet. Cum autem theologiae studioso prseter ea quae de gratia et Spiritu Christi alibi dicturi sumus, opus sit judicio subacto, mente Candida, sincera, et praejudiciis vacua, affectibus piis, et moribus honestis, nos hie loci paucis dicemus vitia ista in studiorum aditu vulgari, quae nisi mature coerceantur, aut affectus depravare et mores corrumpere, aut mentem ipsam errorum et inanium ratiocina- tionum tendiculis, e quibus quisquam hand facile se expediet, illaqueare apta sunt. Initium faciamus a poesi, qua olim fundamenta sua posuerunt literae; atque unde plurimi etiamnum studia auspicantur. Habet ilia laudes suas, hederasque, quas me haud invito feret. Quod in laudibus Dei vivi decantandis, sanctis ho- minibus ea antiquitus uti placuerit, illam sibi comparavit laudem, quam intuebitur aeternitas. Est etiam quaedam ipsius antiquitatis auctoritas et reverentia; prae- sertim cum ne exolesceret, per tot seculorum estates, quae in ea se exercerent, nacta sit summa ingenia. Fatendum etiam est vetustos ejus excultores, ea vegeta in- genii et subtili sagacitate in moribus hominum vitiosis affabre et dextre pingendis fuisse versatos, atque ea insuper verisimilia fingendi peritia, cujus imitatione ad veri ipsius investigationem exerceri possint aliorum ingenia, usos, ut non mirum sit, si nominis famam per totum pene orbem late diffuderint. Maximum etiam in ipsa arte situm est sine dubio animorum delinimentum ; quod tamen non dubita- vit ethnicorum sapientissimus cum tibicinarum delectatione comparare, quos im- periti homines ad exhilarandos animos in conviviis pretio conducunt, cum propriis sermonibus prae imperitia invicem non possunt esse grati. Cuncta vero quae de- mulcendis hominum sensibus, et deliniendis animis dicendi lenocinia inserviunt ambitu suo complexa, et faciles ad mentis affectus rebus ipsis accessus parat, et eas tenaciter affigit memoriae. Sed non id nunc mihi negotii datur, ut quisnam sit aut poeseos, aut veterum poetarum usus dicerem, quern magnum esse fateor; sed quis utriusque abusus, quern majorem esse censeo. Neque enim in oratoris sententiam discessi, qui solidam in poesi utilitatem nullam agnovit, omnemque affirraavit delectationem ejus esse puerilem. Verum hominem arbitror neminem esse quern latet qua labe, imo quibus sordibus ab ipsis ejus inter Gentilium sapi- entes primordiis, fuerit inquinata. Si enim auferes hominum flagitiosorum uvo- Siufiv, deorum avfyuvroqiviuv adulteria, caedes, jurgia, rapinas, peccata innomin- anda; hominum, quos imitandos proponunt, mendacia, amores impuros, vafri- tiem, crudelitatem, ambitionem, tyrannidem, flagitia, idololatriae ritus nefarios, superstitiosos, ipsiusque diaboli cultum, nani et pumili erunt libri quibus domin- atur antiqua poesis, qui nunc mole incedunt gigantea. Istis addidit papoXoxia, vetus comcedia; qua, cum hominum KXKKUV vituperatione, ™ yikoTov dominabatur ; quam bipedum nequissimorum dicacitatem, seu maledicentiam, qua hodie multi plurimum delectantur, sustulit Macedonum potentia. Ista qui cum arte et cura, qui sine pudore aut modestia ita exposuit, ut aculeos in animis legentium relin-

AD LECTOREM EPISTOLA. 17

quat, atque similes incendat afTectus, is si non primas ferre, saltern inter alios eminere putatur. Flagitiosis istiusmodi fabulis ab ipsa infantia imbuitur infelix juventus, quas dum meditantur, spirant, proferunt incauti, vitiosam (et non raro inexpugnabilem) «|/v animis inducunt. Eos ab annis tenerrimis in deliciis habere, fovere sinu, nocturna et diurna versare manu jubentur, quos etbnici omnes, qui ullatenus ruenti in pejus seculo, ne penitus pessundarentur mores human! generis, se opposuerunt, procul a bonorum omnium consortio amandandos esse censue- runt. Negabant sapientes nudi quenquam apud Grsecos sapientem aut justum esse potuisse, quamvis maxime voluerit, quandoquidem aures praebuerint poetis alia onmia docentibus; referente Philostrato in Vita Apollonii. Quemadmodum enim aliorum vitiis utantur plerique juvenes, ostendit Comicus in suo Chaeraea; de quo exemplo multa Augustinus in libris de Civitate Dei. Notissimum etiam est So- cratem Platonis e civitate ista hominum bonorum quam condebat, poetas exegisse; factum approbarunt alii, baud minus quam ille docti. " Videsne," inquit Marcus Tullius, "poetae quid mali afferant? lainentantes inducunt fortissimos viros, mol- liunt animos nostros : ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. Sic ad malam domestic-am disciplinam, vitamque umbratilem et delicatam, cum accesserunt etiam poetae, nervos omnes virtutis elidunt. Recte igitur a Platone educuntur ex ea civitate, quam finxit ille, cum mores optimos, ct optimum reipublicae statum exquireret. At verb nos docti scilicet ex Grsecia haec et a pueritia discimus, bane eruditionem liberalem et doctrinam putamus." Verum aut haec ab istis dicta fuere incuriose et sine ratione, aut nostrum plerique quam illi minus recte sapiunt, et de morum honestate minus sunt soliciti ; aut rationes quibus nitebantur baud aeque ad nos atque illos pertinent; quorum quid dici debeai facilis est et levis controversia, quam quivis nullo negotio expediat.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →