A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 14

Section 14

← The Works of John Owen — Volume 17

Verum est Stoicosfabulas poeticas torsisse ad interpretationem naturalem, ad mo- ralem alios, ineptissime ea fabulatoribus adscribentes, quorum nunquam quidquam eis in mentem venerat; quod multis ostendit libris istis eruditissimis, quos de prae- paratione evangelica scripsit Eusebius; atque ante eum Marcus Tullius: "Utrum," i iquit, " poetse Stoicos depravaverint, an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim : portenta enim et flagitia ab utrisque dicuntur." Ista vero quid ad pueros recens pene cunis exemptos ? qui dum voluptatem et laudem in fabulis istis putidissimis venantur, saepenumero miseras anhnas veneno malo vitiatas effundunt, illis applaudentibus quorum esset teneris annis veram Dei venerationem instillare. Sed uno verbo, aiunt, doceri possunt, portenta fabulosa esse ea quse discunt, et vitanda esie plurima quae praeconiis celebrant, quos legunt, auctores. At nemo, opinor, est tarn infeliciter stupidus, qui non putri ulcere carere mallet, quam ma- lagmate, et venero lethali quam antidoto, [frui]. Si ea quae referunt poetae sint falsissirna, quae celebrant turpissima, cur istorum notitia, horum laudibus teneram aetatem non tarn instituere, quam perdere festinamus? Certa magis est malorum, quatn remediorum tfficacia; haec itaque res apud summum puteum geritur. " Fraudulenta super omnia sunt corda hominum et lethaliter mala." Scimus quid sit mens humana gratia divina nondum illustrata; quoimpetu feratur inlibidinum delinimentorum amplexum; quam pigra, tarda, et contumax sit, cum meliora et saiubriora suggerantur; quaque facilitate dilabatur in putidissimarum imagina- tiunuai hubitum. Qui inuatam ejus vanitatem ab omnibus voluptatum et liLidin- um incentivis omni modo cohibendam negaret, Ohtisfiano nomine prorsus esset indignus. Nam piget istiusmodi Christianismi, qui cum genuino prseter nomen nihil habet commune. " Atnecesseest,"inquiunt, "utimitemurantiquos." Verum r.nimos judiciis nondum matures, fabularum vitiorumque colluvie contam inure, flagitium est, et stultitia surnma, non ad imitationem utilem instructio. M« <X\K- vZfffa, inquit apostolus, 1 Cor. xv. 33. ^Siipovinv %$* xpwS' ofuXixi *«««/; quae verba Meo ex Menandro retulit. ut Hieronymus, vc4 potius Euripide, ut proverbio ipsis noto, quasi proprio eos jugularet gladio. Negant quidem muki se maculae aut in- VOL. XVI L '2

18 AD LECTOEEM EPISTOLA.

honestamenti quidquam ex prima in libris poetavum institutione in se admisisse, atque proinde ut aliis sint exemplo, ea sibi ad senectutem usque discenda putant, quae pueros solum non didicisse turpe est. Sed non omnibus contingit tali esse amuleto instructis, ut quandoque volent pesti se immisceant salutis securi; neque omnibus inter sacrum et saxum positis, nube velari Homerica. Qui se, qui in- natam mentis humanee pravitatem, qui sanctitatem evangelicam norunt aut cur- ant; qui credunt se omnium studiorum suorum rationem tandem Deo reddituros. in alia forsan erunt sententia. Imo, aut illud non est, quod legimus, evangelium, aut hominum istorum superbia, et towe-ifaQiet, cum gratiae divines, et sui abnega- tionis contemptu se efferentes, sine resipiscentia sincera ibunt in judicium. Usum quidem inter alias disciplinas seculares, qui non alius est quam naturalium facul- tatum animae cultus, in principiorum ingenitorum elicitatione et exercitio distincto positus, quo latior fiat mentis rerum comprehensio, acuatur perceptio et vis dis- cernendi, augeatur memoria, aliquam habere posse ipsam poesin, haud diffitemur. Verum nisi abrasis unguibus et pilis, civitate earn donari Christiana haud aequum censemus. Id quemadmodum fieri possit, et legitimus artificii hujus usus in- staurari, missis istis pravorum affectuum delinimentis, etiam et omnibus impuri- tatis magistris, quibus plurimi vel nimis diu, vel nimis negligenter, nee a veneno quod propinant satis cauti, nee in recto eorum usu, si quis sit, satis instruct!, operam dare videntur, non hujus loci est enarrare. Evicimus, ni fallor, neque quidquam ulterius praesentis instituti ratio postulat, incautam juventutem, judicium aut nullum aut infirmum admodum in veritatis discrimine adhibentem, poetarum lectione et studio sine delectu versatam, damnum saepius e fabularum, et flagitiorum contagione facere, haud facile resarciendum. Facile esset hue exscribere, quae de hac re scripserunt veterurn doctissimi; Clemens, Origenes, Tertullianus, Hierony- mus. Augustinus, aliique; sed ea non sunt doctis ignota. Atque hie magnus iste est literature praeparatus, e cujus impuris caloribus, ad mysteriorum evangelii et coelestis sapientiae studium animos plurimi fumantes applicant. Penetralia sua istiusmodi pulsatoribus contaminanda, augusta oracula despicienda reseraturam divinam veritatem, in spem ullam venire, non nisi extreme est dementias. Neque enim adeo unquam vanis hominibus projecta erit sacra theologies dignitas, ut iiscum arcana sua communicaret, qui tantum absunt, quo vim ejus ccelestem ex- periri serio expetant, ut affectibus et studiis, communis etiam probitatis san- guinem, succum, et vigorem omnem exsugentibus, se pene totos dedant.

Nee angue caret herba philosophica. Veterum Christianorum nonnullos, ita Christum induisse, ut non satis exuerint Platonem, jam vetus est virorum doc- torum querela. Neque sane verecunde a quoquam negari potest reconditissima evangelii mysteria in sensus philosophicos eos detorsisse, non sine magna veri tatis divinae jactura atque ecclesiae noxa. Verum levis erat et tolerabilis ilia fidei calamitas, cum pauci fuerint culpae isti afnnes, atque in paucissimis nimia, ista licentia usi, ei collata, quam ex pcene omnium in omnibus philosophies peripatetics mistura postea pertulit. Id alibi ostendimus. Quaenam e vulgata studii ejus ratione mentibus studiosae juventutis, per anfractus illius tortuosos et centones prodigiose contextos ad alia festinantis vitia affilcantur, uno aut etiam altero allato exemplo hie loci dicere statui. Atque hie prime- se nobis offerunt malesana vul- gatae ethicae theoremata; beatitudinem istam, quam virtute prosequimur, cujus aditus varie olim et frustra elaboravit humanum ingenium, in vita hac mortal! obtinendam esse omnem, totius molis basis est et fundamentum ; turn demum enim quenquam felicem esse dicere cum fato functus fuerit, wavrsXak ciroxav pro- nuntiat Aristoteles. Verum idem felicitatem serumnosam, cui propriis stipendiis militarent virtus et industria, repudians, T>JJ IKTO; ti'/i/u.<picis indigentem constituit, adeoque moli calamitatum sustinendoe imparem, quasque eripi possit invitis, et im- meriti?, incertus interea (quasi ista invicem pugnarent) Deo alicui earn ascriberet an virtuti. Putaret haud dubio Jobum nostrum aerumnosum, miserum, et infe-

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →