AD LECTOREM EPISTOLA. 19
licem, secus ac se de Regulo suo sensisse ait Marcus Tullius. Sed nemo pene est, qui nescit, quam procul absit quicquid intelligi potest de ea beatitudine, quam deprsedicat, abs ilia cum Deo comrnunione, qua sola initium hie sui ponit futura sanctorum felicitas ; atque [ab] omni illo cujus nos nomine beatos pronuntiat evange- lium, nisi cui ipsum evangelium est opertum. Porro; virtutis quam cum ratione quadam insaniens lv KKKIUV fti/rernn consistere fingit, earn adhibet regulam et praescriptionem, quaa certissime efficiet ne quis unquam certo sciat quid virtus sit, quid vitium. Rejecta enim propria animae rationalis agitatione, et solerti, quae Socrati placuit, indagatione, ad nescio quas arbitrarias prudentium finitiones stu- diosos remittens, abunde satis cavit, ne quid invenirent firmum aut stabile ubi pedem figerent, ne quid quod perpetuam mentis humanae vacillationem sisteret. Vitium ut hoc vitaret, in majus incidisse, hominem perfecte sapientem esse posse dictitantem, eum qui perfecte sapit Deum esse non ignorantes, judicabunt. Ad modestiae procul dubio magis limites et sortis humanae sensum se composuisse censendus est Fabricius iste Romanus, cui apud Pyrrhum regem legato, pro- digii instar erat Cineae Thessali oratio, nescio quern, apud Greecos se sapientem dicere sustinuisse, referentis. Atque ut alia innumera de virtutibus perperam dicta praeterearn, qui in illius sententiam, fortitudinis virtutis maxime divinae exercitium ad res bellicas astringentem discesserit, necesse habebit non tantum ff^fov^Kto-KTois et sapientissimis Gentilium, sed et Christo ipsi et sanctis martyribus laudem ejus abjudicare: S/xa/ov VO/MKOV in legumlatorum arbitrio situm, atque a <$vfftx.u distinctum, figmento in contumeliarn religionis et perniciem excogitate, principium statuit et normam cultus divini, unde discant homines quis Deus, et quomodo sit colendus. Novimus etiam quorsum in theologia non sine veritatis eoalestis diopendio, effata quamplurima ejusdem philosophi, de action'bus involun- tariis, de justitia, aliisque, baud invita, a nonnullis trahantur. Ipsam denique virtutis, quam exponit rationem, qua sola ad beatitudinem aditus comparatur, si contemplari liceat, superbam potius opinationem umbram quandam virtutis ven- ditantem, perspiciemus, quam eum qui sortem humanam, et a summo Deo depen- dentiam, decet mentis affectum. Praeclare enim agitur cum ea virtute, si vitiis anteferatur, cujus finis Dei gloria non est, nee gratia initium; nequeregula, aut ipsa rerum natura, aut divinae mentis revelatio; sed quae ab hominibus ortum ducens, eorundem industries unice in progressu nititur, tandemque in ipsis termi- natur. Istiusmodi hypothesium nassa irretitus adolescentulorum animus, quo se ab ejus nexu et laqueis extricet, baud facile est inventurus. Alia omnia docet evangelium. Verum enim vero res est operosa nimis neque hominis indiligentis, persuasionum dogmata quibus mens recens imbuta est, radicitus evellere ; prae- sertim ubi nemo est, qui ea data opera falsa esse doceat. Neque possibile est, ut invicem pugnantibus rationum principiis et momentis, eodem tempore mens assen- tiatur. Hinc aestu quodam et fluxu variarum cogitationum reciproco vacillantes animos et veri incertos, adversis quasi veritorum ictibus oppugnatos, in atheismi syrtes praecipitaret Sw««r/« uptpttoXos, nisi, quae est plurimorum conditio, verborum cortici utrinque adhaerescentes, rerum ipsarum vim et efficaciam experiri nunquam serio satagerent. Cum enim celebratissima philosophiae moralis theoremata, et evangelii mysteria neutiquam inter se pacem colant, necesse est, ut qui illis ndem adjungentes mentes eis corifbrmes reddunt, horum prorsus sint incapaces. Mise- rum quidem istud est solatii genus, quod in tanta studiosorum turba paucissimi sint qui doctrina ista morali intime imbuantur. Sed ita est, erudite lector, ita est profecto; ad rixarum larvas seu somniorum umbras ita componuntur juven- tutis studia, ut terminorum, distinctionum, definitionum pleni, res ipsas vix primo- ribus, quod aiunt, labiis degustent; quique eo animo ethicen adeunt, ut ipsi pru- dentes, justi, sobrii, fortes evadant, et vere ff7rout>u7oi —
" Numero vix sunt totidem quot
Theburum porta;, vel divitis obtia Nili."
20 AD LECTOEEM EPISTOLA.
Philosophia moralis Gentilium practica erat in honestate morum et gravis insti- tutio, secundum optimas quas scirent virtutis regulas; lubricas illas quidem et incertissimas, sed tamen, quas excogitare potuerunt, optimas. Neque enim illi nostrum similes erant, qui reperto tritico glande vesci mallemus. Oy yap "v &u-
ftiv TI iff-Tiv a.fS.T-/it ffx.i<ffr'opi&a,, inquit Aristoteles, aXX" ;V Kya-doi ytttufttfa' inti ol^lv 0,1 wv otyiXos avTtis* ' AvtzyKottov IfTt ffxi^a,ff@Ki TK vtifi TO,; •ffpciQit:, <ffu; tfomifiot ctu<rei;. Atque
iterum, «'/*« yap itS^ftu Povxaptfa,, xa.} KUTOI itva.i roiovToi. Atque quotusquisque est, qui in ejus scientiae studio, id jam sibi habet deliberatum ? Rudis adolescen- tulus, rerum inexpertus, in alia omnia intentus, vini forsan, somni, vitiorum plenus, ut more solito strepitum erudite cieat in scholis, sesquianno, aut etiam semestris spatio, cursum nescio quern ethicum, rapidum sane et prsecipitem, absolvere fes- tinat. Sed mittamus ista, quorum est in hominibus ipsis vitium ; de re ipsa agimus. Si igitur ad falsas istas opinationes quas superius memoravimus, quarum summa est cum nativa humanae mentis superbia et stultissimo a,vro6<.tfpu convenientia, animum, quisquam omnium in Christo avaxs^aXa^o-swj ignarus adjungat, vix credet evangelic in aliis omnibus euin instituenti, seque nihil esse, nihil posse ; sed caecum, stultum, pravum, miserum, lumen, sapientiam, virtutem, felicitatem omnem a Deo per Christum accipere debere docenti. Eas vero si fide non am- plectatur, neque curet ad normam earum vitam instituere, bene esset, si, strenue in eis versatus, nihil aliud perderet praster operam et oleum. Quamvis itaque eorum, quae admirabili ingenii ambitu et versura, multisque lucubrationibus in morali ista disciplina elaborarunt veterum philosophorum nonnulli, maximum et pulcherrimum esse usum fateor, iis qui ^a <r»jv 'l^v rx ttMnr^fin yt'yvfzvy.o'ftivK Trpc; liu.Kfiftv xaXov ri, xa,} XKXOU habeant; haud tamen is recte faciet meo quidem judicio, qui eos, quibus, summo Dei beneficio, virtutum omnium regula certissima et infalli- bili, solaque eis mentibus hominum ingenerandis potenti uti licet, ad studia incerta, et fluxa, et verse sapientiae inanissima, sanctam et honestam Deo vivendi rationem investigantes depulerit. Doctrinam vero morum nisi eo animo tradentem, ut una ad normam ejus instituatur vitae ratio, haud ferret ipse Aristoteles. Sed nolo plura de istis hie loci dicere, quorum rursus in progressu nostro occurret consi- deratio. Ad alia itaque procedet oratio.