A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 16

Section 16

← The Works of John Owen — Volume 17

Nemo, arbitror, est paulo in hisce rebus oculatior, cui non displicet vulgata philosophise tradendae ratio, contentionum et digladiationum plenissima. liejecta omni alia veterum philosophia, ea pene sola retinetur, quaa est rixantium circulis maxime apta. Postquam enim vir extra omnem ingenii aleam positus in animum induxisset, aliorum in philosophia sententias convellere, nimium in omni doctrina providus et percautus exstitit ; ne scilicet fortean in eos laqueos imprudens inci- deret, quos suo exemplo posteros sibi structures facile prospiceret. Itaque in omni philosophia curiose incedit, quasi per cineres dolosos; et definitiones cudit quibus multo magis cavit, ut ab aliorum objectionibus sint tutae, et ex omni parte munitae quam ut in lucem efferant res ipsas, quas explicandas suscipit. Hinc plurima in ejus philosophia ad pugnas et lites perenriandas sunt comparata. Ista ideo praesertim prout ab Arabibus est exculta, postquam hominibus suo judicio valde acutis, et per digladiationes infinitas domination! in scholis unice intentis, placuerit, omnis continue scientia, spinosis subtilitatibus intricata, in rixarum et contentionum materiam et causam conversa est. Studium enim, per aliquot ?ecula, philosophise, nihil aliud erat, quam ad futile illud quod in scholis domina- batur disputandi cacoethes, apparatus ineptissimus. Sed neque inanis ista cap- tiose litigandi ratio, auctorem unquam habuit Aristotelem. Theses is quidem nonnullas discipulis suis defendendas tradidit, quemadmodum et successor ejus Theophrastus, quo certamen haberent facundias et acumin's; veriam in illorum dispucationibus. contentiosarum iliarum ^oyopaxiuv, et circumscriptionum captio- sarum quibus, uti loquitur vir doctissimus, ad duritiem frontis hodie eruditur in- felix juventus, nihil erat simile. Quicquid autem adhuc apud multos in philo-

AD LECTOREM EPISTOLA. 21

rophia sudatur, non nisi victiinge, arti isti litigandi mactandae, est paratura. Utrum ea quae legunt, qua3 discunt, quae decent, vera sint an falsa; fundamentum habeant in rerum natura, an otiosorum hominum inanes sint speculationes, nihil pensi habent, modo sint altercationibus opportuna, ac (dediscendam si sapere velint), augeant rixandi peritiara. Si quis vero tandem sannis, dicteriis, convitiis, con- sputionibus bene exercitatus, ad id sciential vel potius impudentiae ascendent, ut nullum altercandi finem faciat, is magno suo inalo, eruditus habetur. Horum multos quotidie videre est, quos ex anteacta in disputationum exercitiis vita, dia- lecticee et philosophise praeceptis abundare censeres, cum ad res serias deventum sit, quarum tractatione vel maxime opus est in istis scientiis peritia, peniLi.ssime obmutescentes. Id quidem ego sa3penumero mecum magnopere miratus sum, donee ad alias causas, hanc etiam accessisse comperi, quod veri et sani usus artis logicae, atque solidae omnis philosophies, dum subtilitatibus spinosis et termin- orum futilium congerie crucem sibi aliisque figere contenderent, prorsus essent ignarissimi.

Hinc etiam aliud in studiis vitium oritur ; illudque longe maximum. Fines et limites scientice non eos sibi propositos arbitrantur studiosi, quos exhibet natura rerum, sed paucorum hominum scripta, qui ipsis nihilo sapientiores unquam exsti- tissent, nisi eo propriis animi sensibus nitendi beneficio usi essent, quo se data, opera, defraudant. ^Itatem, quae senserunt alii discentes, transigunt; alienis semper credentes, nunquam ad se revertuntur, nunquam se vocant in consilium. In maximum enim suum incommodum ita comparata est corrupta humanse mentis natura, ut sibi ipsis, eum contra, a cujus ope et auxilio in omnibus dependere de- beant, lubentissime fidant homines ; aliis vero sibi similibus, quasi nullis ipsi a Deo dotibus essent instruct!, se totos dedant in mancupium; quorum vitiorum altero infidelitatem, altero stultitiam, utroque ingratum animum adversus Deum pro- dunt. Dici autem non potest, quantum ho2C, et hujus generis alia, quae vulgatam studiorum rationem comitantur, quibusque se ad sapientiam praeformari multi ar bitrantur, revera mentem vanis ratiocinationibus occupatam, in veri inquisitione pvaepediant ; quorum claustra quamvis in quibusdam revellant ingenii vigor, in- dustria, et rerum usus ; omnibus tamen cum sint impedimento, tardiores et lentos sub turpi ignorantiae jugo, saltern in literarum vestibule, conclusos tenent.

Ipsam demum spectemus theologiam; pauci sunt qui in ejus studio scopurn legitimum et finem rectum sibi proponunt. Non alium enim in fructum studio huic multi dant operam, quam ad quaerendas opes, divitias, honores, et popularem quandam venerationem. Id ergo unice in votis habent, istam ex libris theologicis peritiam haurire, unde rebus istis terrenis adipiscendis, ipsi se, aliiqne eos censeant pares. Hinc res divinas, et reconditissima evangelii mysteria, iisdem animis, ii.sdem subsidiis freti aggrediuntur, quibus statuunt sibi parandam scientiarum secularium cognitionem ; atque interea non dubitant, se esse Christianos ; cum nihil quidquam ab evangelic alienum magis in se quisquam recipere possit. Doce- bimus theologiam sapientiam esse spiritualem in my sterns evangelii versatam. Neque alia erat ipsorum Gentilium theologia, quam in mysteriis religionum quas prolitebantur, qu93dam sapientia. Necesse est ideo ut scopo aberret, qui alium sibimiem in hoc studio propositum habet, quam ut sapiens, et spiritualiter peritus evadat in evangelii mysterio. Quotusquisque autem est qui in metam istam col- limat? Vereor ne plures sint qui haec contemnent, nescientes se eadem opera in- sultare evangelio. Ubi autem finem rectum sibi constitutum non habent studiosi, impossibile est, ut non etiam peccent in electione mediorum. Imo etiamsi in media ista incidant, quae in finem eum sunt sua natura satis accommoda, cum tamen ab iis alio destinentur, eorum vero usu et beneficio ipsi se defraudant. Verum media omnium maxime necessaria, plerumque nihili reputant : imo summo cum contemptu aspernantur. Ex horum errorum tenebris, theologiae evangelicae loco dudum prodiit scientia artificiosa, non illarum absimilis quas vulgata philoso-

22 AD LECTOREM EPISTOLA.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →