A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 17

Section 17

← The Works of John Owen — Volume 17

phia tradit. Theologia enim dicitur, qusedam thesium, definitionum, argumen- torum, objectionum, responsionum, distinctionum systematica compages, quas est confusa (u%a$t}..»f6$«ftii.oyi«- Neque in ea ista traduntur " verbis quse docet Spi- ritus Sanctus," qua " spiritualia cum iis quse sunt spiritualia conf eramus ;" sed termini's et distinctionum notionibus, quibus sine minimo sui dispendio, omnis sa- pientia, cum humana, turn divina carere potuisset, nisi, nescio quo casu, in mentem venissent Aristoteli. Doceant, in ea scientia exercitatissimi theologi, quid sit evangelium, quid fides, regeneratio, justificatio, adoptio, sanctitas; illico cuditur definitio, non quae aptissima sit ad lumen spirituale fidelium intellectui deferen- dum, sed quae multa cautione, prsecisis verbis ita consarcinetur, ut qui in alia sint opinione, baud facile invenient, quomodo secundum ejus quse in scholis dominatur philosophise placita, in illam incurrant ; quo solo, maximum consistit definitionum Aristotelicarum artificium. Atque ita demum philosophiam theologise ancillari dicunt, cum revera ei dominetur, atque captivse nequiter insultet. Ubi quidem menti expoliendae, ac facultatum intellectualium usui, exercitio, confirmation! in- servit, ubidivinae sapientiae et potentiae inrerum naturis characterum impressorum vestigia perscrutatur, sapientiae omni, ipsique adeo theologiae ancillari dici potest. Verum spinosissimarum quaestionum de rebus ad Dei cognitionem nihil pertinen- tibus in fines theologiae traductio, veritatis spiritualis terminorum subtilium ca- tenis et vinculis constrictae depressio, mentis ipsius, vanissimarum ratiocinationum habitu introducto, prsejudicatio, quae inter alia mala innumera vulgatum ejus usum comitantur, non servitium sed dominium denotant. Hinc autem fit ut praecellen- tissima divinae veritatis gloria, et speciosa pulchritude multimode apud plurimos obscuretur. Scimus quam tenuis et obscura esset, ea veritatis umbra, quam olim venerarentur philosophi. Tantam autem ejus illos amorem et admirationem cepisse novimus, ut aliquoties in ejus contemplatione. iWr«0vv quandam passi sint; cum tamen non nudam earn et apertam, imo vix veri speciern ullam conspicerent. Veritatis enim naturalis radii, qui eis illuxerurit, non aliter se habent ad ea omnis veritatis mysteria profundissima, quae nobis exposuit e sinu Patris egrediens, is qui " via, vita, et veritas" est, colluti, quam ad solis radios meridianos, nocturna minu- tissimae stellulae scintillatio. Intrepide ergo pronuntiemus eum hospitem in theo- logia, qui divinae veritatis amore non est inflammatus. Esto quod se spinosarum qusestionum ventilatione multum diuque fatigaverit, imo quod librorum theolo- gicorum maximus exstiterit helluo; id tamen validissimo est argumento, non un- quam vel per transennam menti ejus illuxisse ipsius veritatis pulchritudinem nati- vam quod non amore ejus ardescat, non rapiatur in pulchritudinis ejus admira tionem. At ubinam, quaeso, gentium, inter studiosos invenire est istiusmodi animorum affectus? Quotusquisque est qui non aliunde studiorum suorum quaerit illicia? Qui eo animo est, idque unice constitutum habet, quomodo veritatem amabilem, pulcherrimam, dilectissimam, notam sibi reddat et familiarem, seque ei conformem? In alia plane plurimi sunt sentential; grave onus se dorso suscipere in ejus studio arbitrantur, undo habeant quo se alant; si alia ad opes et honores via expeditior qucivis modo se obtulerit, illico audiet ingratus iste labor, " Salve seternumque vale/' Hem miseram theologiae conditionem ! quse a nobili, coelesti, spiritual!, veritatis supernaturalis et mystenorum evangelii contemplatione depulsa, in scientiam aridam, sterilem, rixosam cogitur, quaeque ab eis, qui revera ei infes- tissime adversantur, ob rationes putidissimas petitur coliturque; qui totos dies annos. aliena, futilia prosequentes, earn solum ambiunt, tanquam opum, et digni- tatum proxenetricem. Cum autem, primum famem et pauperiem fugientes, deinde divitiis, et vanae gloriae inhiantes, ostia divinae hujus sapientiae pulsent, ea solum quae in vestibulis, et propylaeis, cum aliis scientiis communia habet, a divinis verb ejus penetralibus remotissima, tantum quantum possunt, capere enituntur ; quse ad vitam, animam ac IVVK^IV coalestem pertinent, quorum notitia spirituals et ipsis esset salutaris^ atque in iis aliis utilis, penitus negligentes. Dicam tandem

AD LECTOREM EPISTOLA. 23

libere, et sine cunctatione, quod sentio ; paucissimi sunt in studiis theologicis ver- sati, qui videntur se eis dicasse, filise hujus non temporis, sed seternitatis pulchri- tudine illecti, quive curent vim ejus coelestem, et efficaciara corde puro, et mente sincera experiri. Atque illinc fit quod post longas spes et inanes, " uvarum" loco, a plurimis "labruscas" demetamus; utque quos"oportet pro temporis ratione doc- tores esse, rursus ssepissime opus sit doceri, quae sint elementa initii eloquiorum Dei." Abs his verb hominibus, cum exspectat plebs Christiana fidelis, ut evangelii mys- teria, et impervestigabiles Christi divitias, pie, solide, docte verbis quae docet Spi- ritus Sanctus, ad conversionem, instructionem. aedificationem, et consolationem animarum annuntiarent, illi nescio quas inanes declamatiunculas, ineptissimis ver- borum crepitaculis ornatas eis obtrudunt. Hos ego tlieologos censerem ? Qui neque Spiritus Sancti sensus investigare norunt, neque verbis ejus uti volunt, neque a/V^r^pa in mysteriis Dei yiyv^Ktr^a. habent ; sed illud unice votis omni bus expetunt, quemadmodum imperiti vulgi, aliorumque qui potentiae Dei in evangelio ammo hostili adversantur, levitatem titillarent, verborum quodam tinnitu inani, ex omni vitae humanae institutione recta, scenae amandando. Dominus Jesus sanctissimarum suarum institutionum contaminationis istius, et evangelii contemp- tus, tempore praestituto rationem reposcet. Sed nolo hie addere quas pene extor- sit justa indignatio ; inveniet, uti spero, lector, summa animi sedatione, haec alibi considerata.

Quid ergo, inquies lector? an tu te noxiis istis zizaniis agro Domini evellendis parem effers? an novam disciplinarum tradendarum rationem, institutionum vete- rum abolitionem, studiorum instaurationem moliris? Bona verba, lector Chris- tiane; v-r^otx; vovypds nos aversari docuit apostolus. Siquidem libet suspicari, nemo te prohibere potest, cum suspicio tua in aliena potestate sita non sit, tute ejus olim Deo rationem es redditurus, prout ego harum lucubrationum, quarum rationem jam nunc tecum sum communicaturus; tu modo vide, ut earn aequi bonique consulas! Nam id tua solum interest. Non ego axlvnra xmTv aggredior, non novam studiorum methodum protrudo; ol% ouru$ rtrutpu/xctr neque tamen quia ego nihili sim, aut obscuro lare delitescam, ideo alii non peccent, aut non errent in veritatis coelestis investigatione. Neque mihi uni, quod sciam, prohibitum est, ne cogitata mea de theologiae natura et studio cum doctis et piis communi- carem; alii fecerunt, iique boni. De re optima dicam, quod de pessima orator; "quando hoc non factum est? quando reprehensum ? quando non permissum ? quando denique fuit ut quod licet, non liceret?" Totius ideo propositi, si per te liceat, erudite lector, te certiorem faciam. Mitte tu male suspicari, male loqui; ego dicam rem ipsam. Cum primum ad haec scribenda animum appuli, nihil aliud deliberaturn habui, quam ut lemmata qusedam de natura theologize evan- gelicoa judicio tuo proponerem. Quas in eum finem meditatus eram, in ultimam jam operis partem conjecta invenies. Qusa eorum expositioni praemittenda erant, quaeque initio paucis absolvere decreveram, in molem istam, quam cernis, quamvis praeter propositum nostrum, neutiquam spero praeter rem ipsam, excreverunt. Operis ordinem et rationem omnem pluribus hie sigillatim recensere, haud neces- sarium statuo. Verbo omnia compendifaciam. Praemissis quae ad nomen et naturam omnis theologise pertinent notionibus generalibus, a primo verae theo- logiae ortu, quern exponimus, progressus quos fecit in variis divinae revelationis gradibus, cum plurimorum ab iis defectionibus, et erroribus inde enatis, cultusque ecclesiaj ad normam illius constituta3 variationem, cum multiplici ejusdem ecclesia? apostasia et instauratione gratiosa, usque ad ultimam et finalem Judaicae rejectio- nem, ipsarum rerum seriem attendentes, quam in solenniores periodos distinguimus, libris prioribus enarrare statuimus. Propositum hoc insistentibus plurima consi- deratu dignissima, se nobis undique obtulerunt ; tmGoiTof praesertim ilia ecclesiae Judaicae e captivitate reducis reformatio Ezraitica; cujus occasione plurima de antiquitatibus et ritibus istius ecclesiae, disserere necesse habuimus. Postremo

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →