A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 22

Section 22

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. III.] DE THEOLOGIA IN GENERE. 35

libertatis jure in quam liberal! manu earn asseruit sacra Scriptura, gaudere, permittere velimus.

VII. Quibuscunque sane vocabulis, ad rem hanc enarrandam Spiritui Sancto uti placuerit, ea omnia ac singula disputationibus suis, satis superque vexata reddiderunt scholastic!. Scientiam, pru- dentiam, sapientiam, doctrinam, homines in Dei atque operum ejus contemplatione, et obedientia ei prsestanda dirigentem, notitiam illam sui qua nos imbui vult Deus, scripturam vocare in confesso est. Hinc disputandi prurigine abrepti, prout dictum est, utrum scientia, eaque speculativa an praetica, aut prudentia aut sapientia sit theo logia, pertinaciter contendunt. Quodcunque autem vocabulum ex- amini subjicere visum sit, omnes extemplo rationes ejus philosophi- cas perperidentes, utrum theologise aptari possit, subtiliter inquirunt. Qui theologiam sapientiam esse volunt (ut ex hoc uno capite omnis horum hominuin labor sestimari possit) id sibi negotii dari putant, ut omnia quae in philosophorum scriptis sapientise humanse tribuun- tur expiscati, in theologiam, ilia apte quadrare ostendaiit. Hoc autem quicquid sit operis, cum per longas ambages, subtiles fabulas, atque conclusiones audacissime ineptas se confecisse autumant, quasi re bene gesta, ac profligatis aliorum omnium sententiis, eorum prse- sertim qui familiam aliam vel ducunt vel sequuntur, theologiam sapientiam esse concludunt. Itaque cum mentis Spiritus Sancti in vocabulis istis, scientice, prudentice, sapientice, doctrince, atque id genus reliquis, penitissime sint ignari, ingenii nervos omnes (ut sunt plerique ingeniosissime stolidi) et oculos intendunt, ut sapientiam Dei in mysterio absconditam, in miserain, imperfectam, imb stultam illam hujus mundi sapientiam rnutarent, atque nescio quibus limitibus circumscriberent ; quo figmento nihil unquam periculosius aut magis e diametro doctringe apostolicse pugnans excogitari potuit. Spinosas ita- que istas scholasticorum aliorumque concertationes, quas tractatibus suis theologicis prsestruunt, crucem miseris lectoribus affigentes, qui studium inutiliter locare, imo errare nollent, cum ipsa veritas infini- tis laboribus ex iis indaganda, ob aXXoysviav subject! propositi, haud vera sit, contemnere debent sapientise sacrae candidate

CAPUT III.

Inter intellectum et veritatem unio arctissima — Theologia et mentis habitumy et ipsam veritatem denotat — Dei scientia nostrae Kp%irv#at dici nequit — Theologia, qua doctrina, est a Deo solo et immediate — Verhum Dei quo sensu nostra theologia est — Theologorum distributiones ; angeli, homines — Ho mines vel S-idvipuvros, vel -^1X01 — Meri homines vel viatores vel possessores — Illorum theologia investiganda

I. AMOTIS iis quse quamvis apud nonnullos in disquisitione naturjQ theologiaa utramque faciant paginamr revera veritatem sincere inda-

36 DE THEOLOGIA IN GENERE. [LIB. L

gantibus prsepedimentum objiciunt, rem ipsam generalem ipsius na- turarn quod attinet, cui operam hanc navamus, proprius intueanmr- Cum ea autem sit inter rem quarncunque cognitam, atque facultatem illam et dvvapiv mentis nostrae, qua illam apprehendimus, seu ipsum intellectum, cum ff^sasi sua ad rem ipsam consideratum, ex interce- dente veritatis conformitate, arcta unio atque necessitudo, ut nomina sua invicem alterum cum altero communicet ; ita affectiones qua? uni propriae sirat, alteri saepe adseribuntur ; namque saepe res seu doctrina certa dicitur, ab ea certitudine qua3 est affectio mentis ; at que apprehensio nostra vera, a veritate rei quam apprehendimus. Hinc in definitionibus oritur non minima confusio, dum utrum sit doc trina, an mentis facultas (qua doctrinam ipsam suo proprio lumine, ad finem suum proprium apprehendimus), quas finitur, hand facile per- spici potest. Cum itaque per theologiam et doctrinam de Deo, cultu atque obedientia ei debita, et mentis nostrae, qua illam percipimus vim et facultatem, seu habitum ei conformem denotari in confesso sit, ad vitandam ex of&uvvfticp eonfusionem, de iis distincte agendum est.

II. Ad infinitam Dei avrapxuav pertinet, ut ipse solus se cognos- cat perfecte: Ps. cxlvii. 5, "iSDp pN lh{Br6., — "Intelligentise ejus non est numerus/' Itaque scientia ilia, qua Deus se atque omnia sua attributa perfectissime novit, cum sit infinita et necessaria, non nisi ipse Deus infinite sciens et sapiens est. Hsec ideo primae veritatis ipsam se perfectissime comprehendentis atque amantis cognitio, non nisi improprie a quibusdam theologia d^gYuffog dicitur. Quid autem per theologiam apx'sTvvrov intelligi vellent, an ipsi intelligant vehemen- ter dubito. Neque enim aut nostra Dei notitia infinite illius scien- tia3 divinae expressus est character (quod uni Filio naturae divinaa participi proprium, Heb. i. 3), ita ut exrwrog ejus respectu dici possit ; neque illius vi aut virtute quicquam de Deo cognoscere possnmus, nisi intercedente libero voluntatis divinse consilio. Equidem speculum nostrum non est immediate Deus ipse, sed verbum ejus seu evan- gelium, in cpio.retectd facie, per Christum gloriam Domini intuemur, 2 Cor. iii. 18. ^Eternam in mente sua veritatis ejus, quam a nobis cognosci velit ideam, seu eonceptum Deus habet. Atque hinc omnis nostra theologia pendet; non immediate quidem, sed ab eo volun tatis divinae actu, *quo ei placuerit veritatem istam nobis revelare: "Deum enim nemo vidit unquam: unigenitus llle Filius qui est in sinu Patris llle exposuit," Joh. i. 18. E-evelatio ideo mentis et volun tatis divinae, hoc eat Dei verbum, ea est doctrina de qua agimus, ad quam omnes mentis nostrae de Deo, ejus cultu, atque obedientia ei debita, conceptus conformes esse debeant. Atque hie iterum theo logia cum omni scientia, quae humanee sapientiae tradux est, parum convenit. Etenim •clsrr^a, illud .principiorum et conclusionum, quo .scientia ulla traditur, non est norma conceptuum mentis, seu actuum

CAP. III.] DE THEOLOGIA IN GENERE. 37

intellectus circa proprium objectum istius scientiaB; sed cum sit illis posterius, et eorum effectum, per illos regulari debet. Ita philoso- phus prsestantissimus : A/ de sviffrq/Aai sv ^^f) hoyixfj ovtai, alfisv r£y atffQriTuv, tt da? sviffrrjfAas robruv 'h.sysiv, KP'SKZI &s avTaT$ rb r^c, dofys ovo/aa, vGTtpai ruv ffpayftaTav ovffai, S/KOV&S stffi roi/rwi/, Plotin. Ennead. V. lib. IX. J hoc est, "Proinde scientise quse in ration ali anima sunt, quee quidem ad sensibilia pertinent, si modo horum notitise nobis sint scientise nominandse, quippe cum opiniones potius deceat nominare, ipsaB in- quam, cum rebus posteriores sint, earundem sunt imagines." Doc- trina autem, de qua agimus, omnem mentis nostne conceptum circa objectum ejus peculiare et proprium ante vertit ; atque infallibilis re- gula et norrna est immutabilis omnis scientiae et cognitionis nostrse, Ps. xix.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →