III. Est ideo tbeologia ipsissima veritas divina prout a Deo reve- latur; nempe verbum, doctrina, seu lumen &%tfar><srov et dvr6iri<rrw. Nemo de Deo rebusve divinis nisi per Deum digne sentire aut loqui potest. Deum neque quisquam rite novit nisi ex sua per filium ex- positione; neque coli vult nisi quemadmodum ipse prgescripserit. Omnis etiam nostra obedientia ab ejus voluntate pure dependet. Theologia verb omnis circa Deum et cultum ejus, atque obedientiam ei debitam versatur. Non ideo nisi a Deo ipso, ea doctrina esse potest. Principium itaque et norma omnis cultus divini, fidei et obedientias cum sit tbeologia, proinde ut sit etiam coelestis originis, infallibilis certitudinis, Jg ovpavov non Jg avdpuvuv, Matt. xxi. 25, necesse est. Neque enim fides divina ulli principio inniti velit, quod non sit omni modo divinum avTapxsg et a^/oV/orov. Cultus autem Dei, ita dicitur non minus a mandate, quam ab objecto divino. Ne ideo toturn humanum genus in tota obedientia perpetuo fluctuaretur, atque in salebras incideret, earn doctrinam qua3 omnis sui cultus, atque obedientias nostrae norma est, a seipso Deus esse voluit. Hoc ideo sensu, theologia est doctrina Dei de seipso, operibus suis, deque voluntate sua atque cultu, nostraque in omni statu obedientia, et prasmio, atque inobedientium pcena, ad nominis sui gloriam revelata et expressa; hoc est ipsissimum Dei verbum. Verbum autem Dei cum sit svdidfarov vel qrpopopixov, hocque iterum ciypapov vel tyrypctpw, ut unumquodque horum in hoc negotio se habeat sigillatim dein- ceps exponemus. Quid verb de thesibus quas vocant tlieologicis, catechismis, confessionibus, locis communibus, atque ejusmodi pro- positionum credibilium farraginibus sentiendum sit, quoque in loco sint habenda, in quibus discendis vel etiam docendis (fallor aut) multi theologiam consistere putant, inferius videbitur.
IV. Postquam ideo (ut hoc xara ^po^-^tv hie loci addam), omne Dei verbum quodcunque scriptis commissum est, Scriptura ista ita est nostra theologia, ut ei toti, omnique ejus parti et unicuique in ea contents veritati auctoritatem tribuamus, non quia una propositio ex
38 DE THEOLOGIA IN GENERE. [LIB. L
altera evidentibus .adhibitis rationibus astruitur; vel conclusiones, quibus assentimur, rite e principiis quibuscunque colligantur, sed unamquamque veritatem seu veritatis propositionem separatim con- sideratam certa fide amplectimur, ob immediatam ejus revelationem divinam, cui nititur omnis theologia. Habitus autem iste, quern discursivum vocant scholastic!, quo ex propositionibus, quarum una Scripture est, ideoque divinitus revelata, altera autem evidentia sua naturali lucet, conclusiones elicirnus (de quarum natura, utrum scilicet, de fide sint, ut loquuntur, annon, acute digladiantur), prout alitid est (si aliud sit), a dono interpretandi Scripturas, ab institute nostro alienus est.
Y. Hoc itaque prsemisso, nempe theologiam objective uti loquuntur et in abstracto consideratam, purum putum Dei verbum esse, lumen illud mentis creaturse rationalis, quod etiam eo nomine compellatur, porro accurate perpendendum venit. Ut verb illuc quo tendimus facilius perveniatur, subjectorum luminis hujus capacium distributio aliqua prsemittenda est; ac deinde luminis illius ad doctrinam de qua egimus relatio, cumque ea unio, exploranda. Primb autem re- spectu subjecti, uti loquuntur, theologia communiter in earn, qua3 est angelorum, atque humanam, dispesci posse videtur. Etenirn angelis et hominibus, eb quod sint lumine intellectuali prasditi, Deum cognos- cere, Deoque libere obedire incumbit; eorumque finis ultimus in ea Dei fruitione, ad quam per obedientiam itur, consistit; istiusmodi autem naturam, statum, et conditionem, in iis omnibus qui earn per- cipere, aut ea ad finem ejus proprium uti velint, doctrina ha3c ofya- vidqs exigit. Qualem vero congenitam Dei atque voluntatis suas notitiam habuerunt angeli 7rtv saur^v dp^v xai rb 'ibiov o/'ptjjr^/ov con- servantes, quove lumine instructi fuere, ut, incrementorum respectu, graduum capax fuerit lumen istud, mysteria quod attinet psva dvb r£v ajuvouv sv rfi Q&ti, manifesta tandem facta raJic, rale, s^ovGtaig sv roTg sffovpavioig dia rrtg sKK\^fffa$} Eph. iii. 10; qualem etiam habeant per continuam Dei visionem, prsesertim potiti in Christo jam prasmio, non est hujus loci inquirere.
VI. ©sa^pwrog Jesus Christus, et -\)//Xo/' &V&PUTM totum huma- num genus exprimunt. Quse de Jesu Christi, " in quo absconditi sunt ornnes thesauri sapientisB et scientias," Col. id. 3, theologia, deque scientia ilia, quam per unionem personalem habuit, habetque, atque revelationibus ei a Patre datis, Apoc. i. 1, utque in illo habitet omnis plenitudo Spiritus, Job. iii. 34, quern 1% p'srpov non accepit, dicenda sunt, cum dissertationis cui imprassentiarum incumbirnus ambitu comprehend! nequeant, ea hie penitus omittere consultum duximus. Qui autem meri homines sunt, vel adhuc vitam degunt mortalem, aut saltern qua tales considerari possunt, et vulgo viatores dicuntur (" Nam in tota hac vita ad est fiducia," Eccles. ix. 4), vel corporis compaginibus soluti, possessores audiunt. Horum verb, qui
CAP. IV.] DE THEOLOGIA NATUKALI, ETC. 39
nempe decurso, ad voluntatem Dei, fidei et obedientige stadio, finem suum et requiem in fruitione Dei misericorditer obtinuerint, theolo- gia (verbo expedienda) est, lumen illud glorice, quo res divinas vpo- tfftwrov vpog xpoffuirov cernentes, Deumque ipsum xaOws Jtfr/, ineffabili gaudio perfusi, Dei et Agni laudibus aeternum vacant. Atque hsec ut eb quo tendimus perveniamus, necessario praemittenda erant.
VII. Pro vario statu eorum qui viatores dicuntur, varia etiam est illorum theologia ; hie autem generatim duplex est ; nempe naturae integrse, seu creationis ; et lapsse, seu peccati. Hominum verb in pec- catum lapsorum considerationes et distributiones aliae infra adhi- bendse sunt. De primo nomine, primo in loco agendum.
[PARS PRIMA:DE THEOLOGIA NATURALI, SEU PRIMI HOMINIS.]
CAPUT IV.
Theologia primi hominis, IvS/a&ra — Ejus descriptio — Quo sensu naturalis — Lu- minis congeniti, gradus, vis et efficacia — Scholasticorum vipispyia, Socinian- orum error, aliorumque — Theologies naturalis ortus et necessitas — Obedientia primi hominis — Prsemii promissi, peccati, et poense expositio — Theologiae ori- ginalis corruptio — Corruptionis modus — Foedus primum abolitum ; atque ipsa theologia ei innixa.