A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 24

Section 24

← The Works of John Owen — Volume 17

I. OMNIS omnium hominum theologia vel verbum ivdiaQsrov respi- cit, et naturalis dicitur (ex maxima scilicet sui parte, cum nunquam sola fuerit), vel verbum wpopopixov, quod svdiaQ'srov illius per peccatum obliteration! succenturiatum est, et supernaturalis seu revelationis vocatur. De prima nobis primb agendum est. Ea verb ut pura, ut

wrupta, ut apostatica, considerari potest, et debet.

II. Status autem naturae integrae, seu hominum sub lege creationis mtaxat positorum, primo in loco se nobis offert. In eo statu theo-

erat svdidfaros et naturalis: non tamen usquequaque e^urog. initio enim per revelationem aucta fuit, atque erat insuper igenda. In eo statu pur a dicitur. Lumen autem erat salutare in jnitione Dei creatoris, legislatoris, rectoris, et remuneratoris con- sistens. Lumen vocamus, cum id omni theologise ex usu Scripturse conveniat. Homini a Deo in ipsa creatione hoc lumen inditum; et per revelationem extrinsecus factam voluntatis divinaa in prsecepto sacramentali statim auctum, ex consideratione operum Dei indies augendum erat. Atque hoc sapientem eum reddere in obedientia secundum fcedus operum Deo rite praestanda, ad felicitatem propriam, et potent! se, sapientiae, bonitatis, gratiae, ac justitise divinas gloriam, pote erat ; haec primi hominis theologia.

III. Lumen verb hoc (seu sapientiam spiritualem) in ipsa ejus creatione menti hominis Deus indidit. Huic conditioni in qua, et fini ob quern factus erat, coDgruens fuit, imo prorsus necessarium,

40 DE THEOLOGIA NATUKALI [LIB. L

Eccles. vii. 29. Quamvis ideo natura sua, usumque et Imem quod attinet, plane supernaturale fuerit (nam ut Deo homo, secundum foedus praemiura aeternum pollicitans, obediret, ex Dei liberrima erat constitutione) ; tamen, quia hd^Qsrov KUI tftpvrov, id ei naturale fuisse dicimus. Naturale quidem illud proprie dicitur, quod ipsam naturam necessarib comitatur, aut ex principiis naturae ortum dueit. Eo sensu lumen hoc homini naturale non fuisse constat. Neqne enim naturam humanam necessarib sequitur, ita ut ab ea separari nequeat : neque ex naturalibus animae facultatibus, vi ipsarum pro- pria et nativa educi potest. Quoniam verb ad rectitudinem naturae, primogenium suum statum quod attinet, pertinuerit, atque in ipsa creatione, homini sub lege posito, respectu ad finem ultimum habito, implantatum fuerit, naturale fuisse negari non potest. Sed de hisce contra pontificioa, alibi satis superque disputatum est.

IV. De lumine verb hoc seu scientia hominis in statu naturae in- corruptae, quoad gradus et efficaciam, nonnulla est sententiarum di- gladiatio. Magnifice satis earn efferunt scliolastici, inanium interea speculationum, et in curiosis determinationibus audaciae, hie, ut ubique, pleni. Fungum primum hominem et stipitem, vixdum ra- tionis compotem fuisse fingunt Sociniani; tanquam Dei, sui, uxoris, aliarumque creaturarum ignarum, deridendum quasi propinant. Uni- cum de non comedendo fructum arboris scientiaa boni et mali prae- ceptum a Deo ei positum esse autumant. An mentem, aut consci- entiam illam habuerit, an dependentiam a Deo ullam agnoverit, nesciunt, aut saltern se nescire fingunt ; nam insolentissimce scientice gloriationis, ignorantice fictio scepissime color est Ita foedissimis erroribus de lapsu primi hominis, quos fovent, et statu peccati, patrocinari visum est: "Adamus instar infantis vel pueri se nu- dum esse ignoravit," Smalc. de Veritate Deitatis Fil., cap. vii. pag. 2, quasi revera oculis esset captus antequam vesceretur de arbore scientiaa boni et mali; et, " De conjuge propria non nisi sensibus obvia cognovit," uti ipse dux gregis loquitur, de Stat. Primi. Horn., cap. iv. pag. 119; "Neque, inquit, vim arboris scientiae boni et mali perspectam habuit," pag. 147, quasi totum primi peccati effectum ex vi arboris istius ortum duxerit; atque iterum, ucum mortalis esset, setamen mortalem esse nescivit," cap. iv. pag. 118: nempe inenda- cium mendaciis tegendum est, ne perpluat. Ut Adamum nihil pene per peccatum amisisse probent, nihil unquam habuisse affir- mant; cum illud perdere non potuerit, quod nunquam habuit. Dig- num patina operculum ! Nos sequa, lance si fieri possit, neque ad illorum in asserendo propendente vepispyfav, neque ad horum in ne- gando dependente audaciam, primi hominis theologiam strictim librabimus.

V. Deum jure creationis, summum rerum omnium dominum esse, creaturis omnibus in confesso est. Hinc omnium existentiam, rie-

CAP. IV.] SEU PRIMI HOMINIS. 41

cessario comitatur a Deo dependentia; eaque ad principia naturas, quam cum unoquoque comrmmicavit, accommoda. Omnes itaque creature, qua tales sunt, quseque pro captu et ingenio, quo sunt in structs Creatorem celebrant, eique serviunt: Ps. cxlv. 10, " Omnia opera tua te celebrabunt, Domine;" inde xara vpottu'Tro'Troiiay ad offi- cium istud rite pra3standum ea omnia et singula multoties hortatur Psaltes. Eationem hanc asternam invariabilemque cultus divini tmanimi consensu adstruit sanctus cborus ecclesiaB vel militantis vel coronatse, Apoc. iv. 11, "A%io$ sT} Kvpie, XaCs/v rqv do^av xai rqv rt^v, xa/ rrjv dvva/Aiv on ffv sxriffag ra ftdvra, xa/ 5/a rb SsX^aa ffov siffj xal exrffffyffav' cui succinit catholicus creaturarum omnium ccetus, cap. v. 13, Ka/ crav xr/0/6a o sffriv sv r<p oupavp, xa/ sv rfj yfi, nai VKoxaTU ?%$ yqg, %ai SKI TTJS SatMffffqs a etfr/, KUI ra sv avro7$ cra'i/ra, JjXftUtfa \lyovrag' Tp xa,G9)fJt,ev(fi SKI rov %f>6vov Kai rp dpviw q guXoy/a xa/ ^ ripy jtai i\ do^u xa/ rb xpdro$ tig roug aiuvag ruv atuvuv. Cum enim omnia Deus operatus sit propter se, hoc est, gloriam suam, Prov. xvi. 4 ; ut ea omnia ei gloriam et honorem redderent, aequum erat. Uti autem ad summum illud Dei jus, et in omnia dominium, finem unicuique pro- prium et ultimum designare competit, ita, ut adsit operationum in eum finem tendentium lex et regula, ad dependentiam istam perti- net. Fine certo et lege operationis gaudent omnes creature, eo quod sint creaturae. Lex ideo ilia omnibus cognata fuit. Creatura autem rationalis cum duplicem induat respectum, nimirum quo crea- tura est, et quo rationis capax seternitatis consecranea, duplicem a Deo dependentiam, — communem unam seu naturalem, de qualocuti sumus, propriam aliam seu moralem, — sortitur. Ea est obedientia pro statu creaturse Deo debita. Ad exigendam a creaturis hanc obedientiam, ut Deus illis tanquam summus et optimus sit expositus, nihil prseter requiritur. Atque proinde timorem et cultum exigit, quoniam H}^&$ est, seu omnium Dominus: Mai. i. 6, " Si Dominus ego, ubi timor meus." Ut ab ipsa creatione id non innotesceret, impossibile fuit. Ad obedientiam istam rite praestandam lex ilia congenita sufficere debuit. Ita demum et finis ultimus, et a Deo creatures dependentia stabiliuntur. Circa legem autem istam inna- tam duo considerari possint: lex ipsa scilicet seu obedientiaa requisite nor ma, et legis cognitio. Benefactorem hunc optimum maximum, rectorem summum, et remuneratorem, amandum, colendum, timen- dum esse, ut ordo moralis hujus dependentia?, qui, quoniam Deus Creator summe Justus ac sanctus est, omnem justitiam et sanctitatem amplectitur, eousque continuetur, donee ad finem ejus ultimum per- ventum sit, hujus legis summa est. Atque lex haec, verbum illud est svdiuQzrov afyfatffrov, et infallibile prorsus, quod quasi doctrina fuit in primi hominis theologia. Hujus vero legis cognitio realiter a lege ipsa non discrepavit. Ejusmodi autem lumine salutari, cujus vi et ductu, obedientiam secundum legem Deo debitam rite homo

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →