A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 25

Section 25

← The Works of John Owen — Volume 17

42 DE THEOLOGIA NATURALI [LIB. I.

prsestare possit, ita ut finem suum proprium assequeretur, earn con- stitisse apparet. Atque base primi hominis tlieologia fuit. In statu moralis a Deo dependentise constitutus, atque imperio Dei submissus, eoque beatitatis in fruitione Creatoris seternse capax, congenitam et eppurov habuit earum operationum legem, quas ad finem istum as- sequendum erant necessaries; atque insuper in cognitione Dei, atque omnium mediorum cultus ipsius, ea sapientia instructus, cujus vi, secundum voluntatem et mentem Dei in ilia lucentem, rite obedien- tiam in lege pra3scriptam prasstare potuit. Cum vero lex base g.apu- ro;, quae in hac tbeologia, doctrinaa locum supplet, seu \dyog evfad- Qsros, menti hominis fuerit congenita, abs eo lumine, seu mentis habitu, quo doctrina de Deo ejusque cultu salutariter percipitur, rem ipsam quod attinet, seu materialiter, quod aiunt, loquendo, alia non erat: neque quid amplius fuit, quam ordinis istius de- pendentias creaturaa rationalis fons et origo, respectu autem exer- citii, et actualis obedientias, et formaliter loquendo, ab ea distincta fuit.

VI. Cum itaque Deus hominem rectum fecerit, Eccles. vii. 29, in imagine sua, Gen. i. 26, 27, quaa in sapientia, justitia, et sanctitate consistit, Col. iii. 10, Epb. iv. 23, 24, eique ut alias creaturas im perio teneret ad sui gloriam, prasceperit ; cui domination i nisi earum nature ei penitus perspectaa fuissent, omnino esset impar ; atque ab eo obedientiam sub poena mortis seternae, cumque praemii vitas beatas pollicitatione, exegerit, ea sapientia et morali lumine, quo potuit et Deum cognoscere, et legem sptpvrov et revelationem proprietatum Dei 'in omnium creatione, et vopofafftq, sacramentali perfecte intelli- gere, instructum fuisse constat: Hac verb tbeologia instructo nihil plane defuit ad Deum rite colendum, aut ad vitam bene beateque agendam.

VII. Atque bine obedientias primi bominis, propositique praamii, una cum peccati ipsius natura, atque etiam pcenae comminatas, aasti- matio fieri potest. Etenim obedientia vi fcederis prasstanda, lumini ejus congenito, seu tbeologise, superius delineatas confer mis esse de- .buit: ipsum autem fcedus, ut Adamo connatum, ita cognitum fuit; nam vi hujus tbeologias, ilium et ofiicium et prasmium suum cogno- visse constat: prasceptum autem sacramentale supperadditum, fcedus non revelavit, sed ad illucl obsignandum viam aperuit. Prasmium propositum non nisi in sempiterna Dei fruitione constitit. Eadem usque adhuc legis vox, " Hoc fac, et vives ; " neque enim Deus un- quam aliud obedientiaa praemium, vi fcederis praastandaa, constituit. Quo verb demum spatio temporis decurso, Adamo sub ratione prasmii Deo frui contigisset, cum id Deus ipse tanquam futurum nunquam prsesciverit, subtilis et periculosa est disceptatio. Primum horninem, si in statu primigenio constitisset, praamium consecuturum fuisse, idque prasmiurn ipsum fuisse Deum, ex ipsius fcederis natura con-

CAP. IV.] SEU PRIMI HOMINIS. 43

stat : tempus et modum, quibus ei Deo ita frui contigisset, neque rei natura, neque sacra pagina indicat. Fuisset ideo primi he-minis obedientia, universale imaginis Dei in omnibus atque expressum exemplar; prsemium ipse Deus. Peccatum autem ejus primum, cum contra vim directricem hujus theologias commissum fuerit, ordinis, moralis creaturse a Deo dependentise, totali subversione constitisse palam est ; inde pcena istius peccati, seterna a Deo separatio, cum eo insuper sensus supplicii additamento, quod justitia vindicatrix non potuit non exigere. Postquam itaque corpus et anima pecca- toris primam mortem essent experta, in sua ab invicem divulsione; ad secundam, in seterna sub poems gravissimis a Deo separatioue, consistentem, subeundam, per potentiam divinam, justitise eatenus famulantem, unienda fuerunt; ab isthac nempe conditione per Christum sumus liberati. Premium itaque et poenam primo fcederi annexa, substantiam, ut ita loquar, quod attinet, atque ea inter, qua3 novum foedus consequuntur, nihil interfuit. Ipse Deus, atque a Deo separatio utriusque utrobique naturam continent. Neque aliud premium aliave pcena assignari potest ; graduum fortasse, vi novi foederis, nonnullorum accessione utrumque auctum esse dici po test. Inde premium jam, Ka$' wrep£oX%v ztg virtpZoMiv a/uviov fidpog dofys, audit 2 Cor. iv. 17; poena verb Sdvaros e/g Sai/arov, cap. ii. 16. De resurrectione Adas, exrbg rov Xo'you ev<rapjtw<fso$, Scriptura sane silet ; nempe inania haud persequitur, neque ex suppositione status nunquam futuri curiose disserit. At verb de eorum statu, qui a Christi mediatione penitus sunt extranei, cum in ipsum nun quam crediderint, neque adversus gratiam ejus, de qua nunquam quicquam audiverint, peccarunt, satis aperte loquitur. Hominum autem ex mortuis resuscitationem ad condemnationem propter pec- cata sine lege et absque omni Christi cognitione commissa, ipsum Christum commeruisse, sentire, est impium. Cum ideo Adami im- mortalitas in statu suo primigenio, ex principiis naturae internis nequaquam dependerit, sed ex solo et liberrimo Dei beneplacito, semota per peccatum causa ilia externa conservante, necesse erat, ut Adamus certo quodam tempore moreretur, atque vi foederis e statu mortis naturalis ad judicium extraheretur.

VIII. Atque hasc de theologia naturali in primigenia et nativa puritate sua considerata disseruisse sufficiat ; restat ut ejus per pec cati ingressum apao/oyxoi/, paucis perlustremus.

IX. Ingressus autem peccati, et foederis divini per ingressum ilium abolitio aliunde nota sunt, atque hie supponuntur: itaque de hujus theologiaB, per ea, remotione, hie solum agendum.

X. Omnis theologia ad finem proprium assequendum sufficiens esse clebere, concedetur. Hie in Dei gloria, atque seterna ipsorum theologorum felicitate consistit. Abolita ideo per ingressum pec cati, Dei in homine imagine, lex ista Swyvuirias tfApvToc, de qua

44 DE THEOLOGIA NATURALI, ETC. [LIB. I.

verba fecimus, theologies natura et usu penitus destituitur, ita ut totum genus hurnanum omni vera theologia per peccatum abdicatum fuisse jure censendum sit: hasc verb docenda sunt. Ea erat inter doctrinam istam originalem et mentis habitum unio arctissima, ut stationem suam, divulsa, tueri nequirent. Lumen autem illud sa- lutare, quo primigeniaB hujus theologiaa propriam quasi formam constitisse demonstravimus, per peccatum fuit exstinctum; ita ipsa theologia d(pavi<tfj,6v passa est. Praeterea nulla doctrina theologia proprie dici potest, quaa non foedere aliquo divino, cujus vi ipsi theo- logi Deo placere possint, atque ipso tandem frui, nititur. Etenim omnis viatorum theologia dirigit homines in cognitione Dei, et ad obedientiam secundum normam fcederis quod cum iis inire Deo placuerit, debitam praestandam stimulat. Fcedus autem illud, quod primigenise istius theologiae fundamentum erat, ita, ut dixi, aboli- tum est. Quid enim nunc ageret? quando, quamvis bene omnia prsecipiat, nemo tamen est qui obtemperare possit. Doctrina sane istius fcederis etiamnum verissima est; "qui enim quse legis sunt facit, vivet in illis." Ipsum verb fcedus post ingressum peccati, qua homi nes ad Deum adduceret, vim nullam retinuit. Neque, eo qubd mandatorum ejus imperium ferre cogantur homines, fcederati dicendi sunt, cum ex jure tan turn et dominio Dei supremo, quo se abdicare nequit, ejus nexu teneantur. Imb eousque miserise per peccatum deventum est, ut ipsa doctrina in lege naturas exposita, utcunque lumen primigenium comitata, ad dirigendum peccatorum in via vitas, haud tamen esset suffieiens; nee si maxime cuperet, servare prorsus peccatores possit. Etenim Deum scire, eique tanquam creatori, rectori, et remuneratori obedire, nisi insuper quis gratise et miseri- cordise ejus per Jesum Christum cognitione sit instructus, nemini ad salutem post ingressum peccati sufficit. Veras ideo theologise fines, usum salutarem, et vim efficaciter theologos dirigentem in via vitsB, perdidit per peccatum lumen IvfadQerov et congenitum.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →