ear/, xaruvo/y.a'to/Asvog roTg irdQzai <nra(tiv a<xep avrog Huic naturae humanae de Deo eoque colendo, vpoXvi^ei, illustre testimonium perhibet Julianus: udvrsg, inquit, dhddxrovg sJvai SsXv n wjrsffft&i&a, xai tfpog roDro dpopav, Ix avro rs olpai ffKsudsiv' dtariOs^zvoi rag -yvftdg vpog auro uffKep oT/Acu vrpbg rb <pojg rd j '•' Omnes ante doctrinam numen aliquod esse persuasi sumus; e6
CAP. V.] COERUPTIONE ET AMISSIONE. 49
respiciendum, ad id properandum : Credoque sic animos nostros habere ad Deum, ut visu prsedita ad lucem." Inde formula ilia vetus in periculis et discriminibus positis usitata, ab aliorum injuriis appel- landi, Deos esse. Vox naturae erat ad Deum naturae clamantis: " Dum pro se quisque Deos esse, et non negligere humana fremunt," Liv. lib. iii. Et, "Est coeleste numen, es magne Jupiter," idem, lib. viii. Ita etiam a Sylla factum insidias Vollucis filii Bocchi ti- mente, apud Sallust. in Bell. Jugurth.,et apud PlautumCaptivi: " Est profecto Deus, qui quae nos gerimus auditque et videt." Praeclare Cy- prianus de Vanitate Idolorum : " Haec est summa delicti nolle agnos- cere, quern ignorare non possis." Sententiam etiam hanc egregie ex- ponit Eusebius, Prsepar. Evangel, lib. ii. cap. ix. : <£i/<rg/ ply ovv xai avro- svvoiatg f^aX\ov ds 3r£o$/6a/tro/c, na\6v rz xat utpsXi/uov rwy^dvstv TO rr\v rov Qsov vrpoaqyopfav rs xai ovfflav, wdvrs*; 'yap avQpuiroi xoivo?g v rou rtiv oXuv Aq/Jbiovpyov, rouro faty hoyixf} KOLI vospip hvolag vKotivsipavrog — "Eximium illud est et utile inpri- mis, quod Dei nomen essentiamque significat, ipsius natura ductum, impressisque animse per sese notionibus, vel divinitus potius inspiratis, nemo non intelligit : hoc enim omnes populi communi quodam rationis sensu percepere, cum id omni animo ratione et intelligentia praedito, idem hujus universalis artifex naturalibus quibusdam cogitationibus inseverit : " base ille. Et Tertullian. adver. Marcion : " Nos definimus Deum primum natura cognoscendum, dehinc doctrina recognoscen- dum." Atque in Apologia: "Vultis ex animaB ipsius testimonio comprobemus" (Deum esse et unum esse) " quas licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, Jicet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis diis exancillata, cum tamen re- sipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sani- tatem suam patitur, et Deum nominat, hoc solo quia proprie verus hie unus Deus bonus et magnus, et quod Deus dederit, omnium vox est. Judicem quoque contestatur ilium. Deus videt, et Deo com- mendo, et Deus mihi reddet. 0 testimonium animaB naturaliter Christiana; denique pronuntians haac, non ad Capitolium; sed ad ccelum respicit. Novit enim sedem Dei vivi, ab illo, et inde de- scendit."
VII. Prout autem xoivag hasce svvciag, seu wpo^Jj-^&is sapientum plerique notassent, itaque etiam vim earn conscientise, quam exposui- mus, compertam habuerunt. Menander, Bporo/s aracr/ tvvtibwtg Qe6$. De Tiberio loquens, Anna!, vi. cap. vi., Cornelius Tacitus: "Adeb fa- cinora et flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant. Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus; quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis, animus dilaceretur ; quippe Tiberium non fortunae, non solitudines protegebant, quin tor- menta pectoris suasque ipse pcenas fateretur/' Timorem ex consci-
VOL. xvii. 4
50 DE THEOLOGIZE NATUEALIS fLIB. I.
entia peccatorum, " dominum sa3vissimum" vocat Cicero ; et "males," inquit, " agitant, insectanturque furia3, non ardentibus tasdis, sicut in fabulis, sed angore conscientiaa, fraudisque cruciatu," De Legib. lib. i. Eo angore continuo vexatus, qui remedia omnia, cum novorum scelerum, turn recessus e medio hominum, et vindictse timorem, respuerat; non potuit se continere, quin semet pertsesus, qua3 in pectore perpessus est cruciamenta, publice in epistola ad senatum professus sit, Tiberius. "Quid/" inquit, "vobis scribam, patres conscripti, aut quomodo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore ? Dii me deaeque pejus perdant, quam quotidie me perire sentio si scio," Sueton. Tiber, cap. Ixi. Otho, etiam, occiso per nefandum scelus Galba, ita territus est ut per omnia piaculorum genera manes GalbaB propitiare tentaret ; eodem teste. Egregie Satyricus : —
" Cui frigida mens est ....
Criminibus, tacita sudant prsecordia culpa."
Juven. Sat. xi.
Atque iterum : —
" Cur tamen hos tu
Evasisse putes, quos diri conscia facti
Mens habet attonitos, et surdo verbere caedit,
Occultum quatiente animo tortore flagellum ?
Poena autem vehemens, ac multo saevior illis,
Quas et Csedicius gravis invenit. aut Rhadamanthus,
Nocte dieque suum gestare in pectore testem."
Sat. xiii.
Egregium in Jugurtha exemplum post innumera scelera per- petrata proponit historicus. " Neque," inquit, " post id locorum JugurthaB, dies aut nox ulla quieta fuit, neque loco, neque mortali cuiquam aut tempori satis credere. Civis hostesque juxta metuere; circumspectare omnia et omni strepitu pavescere; alio atque alio ssepe contra decus regium noctu requiescere, interdum somno excitum acceptis armis tumultum facere, ita formidine quadam et vecordia agitari."
Atque hoc theologias naturalis in statu corrupto et peccati, pri- mum fundamentum, seu prima pars est; unde qui homo esse non desiit, theologus esse penitus desinere non potest.
VIII. Porro : ex consideratione operum Dei, turn creationis, turn providentise, notitia ha9c Dei residua indies foveri et augeri potest ; non tantum enim nature humanse, sed et totius mundi nititur, hsdc qualis qualis sit theologia.
IX. Primo nihil disertius in hanc rem dici potest, quam quod Psaltes habet: Ps. xix. 1-7, "Cosli enarrant gloriam Dei fortis; et opera manuum ejus indicat expansum eorum. Dies ad diem eructat sermon em, nox ad noctem ostendit scientiam/' etc. Duplex revela- tionis Dei principium3 seu potius medium, Psalmus hie celebrat,
CAP. V.] CORRUPTIONE ET AMISSIONE. 51
opera nempe ejus atque verbum. Hisce inter se comparandis, hoc illi, in effectibus salutaribus (quos nempe omnes Imic solum ascribit) prsefert. Illud autem per universum terrarum orbem gloriam Dei enarrare probat. Res revelata, cujus hie sit mentio, gloria Dei est, nee non potentia quam in omnium ereatione exseruit; hoc est, uti loquitur apostolus, *Aidio$ avrov d-jvapig xal Ss/oYTjs, Rom. i. 20. Me dium revelationis sunt coelum atque sol, et eorum gyro circumacti, invicem sibi succedentes dies atque noctes. Modus revelationis hujus varie exprimitur; nempe enarrare, indicare, eructare, ostendere, loqui dicuntur. Omnia quidem metaphor ice, sed quse efficaciam ad finem propositum satis indicant. Adjuncti loco est, quod revelatio haec sit catholica, nempe in omnes extremitates orbis habitabilis por- recta. Addit quidem Psaltes, doctrinam hanc operum creationis, et providentias Dei, haud sufficientem esse, ut quis Deum rite cognoscat, et sancte colat; cum effectus eos in solidum vindicet ipsius verbo, seu doctrinae in sacra Scriptura contents; at verb in- terea essentiam, gloriam, et potentiam Dei, ita per earn revelatas esse, ut omnes incolaa orbis terrarum inde discant et Deum esse, atque ab omnibus gentilium idolis infinite esse separatum diserte affirmat.